De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  2. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  3. versandoque globum variantis edere formas,
  4. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  5. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  6. inde minutatim retro contorquet et aufert
  7. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  8. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  9. astrologorum artem contra convincere tendit,
  10. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  11. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  12. denique cur nequeat semper nova luna creari
  13. ordine formarum certo certisque figuris
  14. inque dies privos aborisci quaeque creata
  15. atque alia illius reparari in parte locoque,
  16. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  17. ordine cum videas tam certo multa creari.
  18. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  19. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  20. Flora quibus mater praespargens ante viai
  21. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  22. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  23. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  24. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  25. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  26. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  27. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  28. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  29. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  30. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  31. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  32. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  33. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  34. nam cur luna queat terram secludere solis
  35. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  36. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  37. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  38. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  39. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  40. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  41. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  42. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  43. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  44. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  45. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  46. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  47. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  48. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  49. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  50. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  51. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  52. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  53. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  54. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  55. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  56. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  57. quove modo possent offecto lumine obire
  58. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  59. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  60. omnia convisunt clara loca candida luce,
  61. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  62. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  63. tollere et incertis crerint committere ventis.
  64. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  65. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  66. florida fulserunt viridanti prata colore,
  67. arboribusque datumst variis exinde per auras
  68. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  69. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  70. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  71. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  72. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  73. multa modis multis varia ratione coorta.
  74. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  75. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  76. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  77. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  78. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  79. imbribus et calido solis concreta vapore;
  80. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  81. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  82. principio genus alituum variaeque volucres
  83. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  84. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  85. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  86. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  87. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  88. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  89. crescebant uteri terram radicibus apti;
  90. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  91. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  92. convertebat ibi natura foramina terrae
  93. et sucum venis cogebat fundere apertis
  94. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  95. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  96. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  97. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  98. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  99. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  100. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  101. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  102. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  103. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  104. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  105. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  106. simul volucres variantibus formis.
  107. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  108. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  109. mutat enim mundi naturam totius aetas
  110. ex alioque alius status excipere omnia debet
  111. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  112. omnia commutat natura et vertere cogit.
  113. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  114. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  115. sic igitur mundi naturam totius aetas
  116. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  117. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  118. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  119. conatast mira facie membrisque coorta,
  120. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  121. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  122. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  123. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  124. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  125. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  126. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  127. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  128. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  129. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  130. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  131. ut propagando possint procudere saecla;
  132. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  133. semina qua possint membris manare remissis,
  134. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  135. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  136. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  137. nec potuisse propagando procudere prolem.
  138. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  139. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  140. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  141. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  142. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  143. principio genus acre leonum saevaque saecla
  144. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  145. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  146. et genus omne quod est veterino semine partum
  147. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  148. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  149. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  150. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  151. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  152. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  153. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  154. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  155. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  156. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  157. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  158. donec ad interitum genus id natura redegit.
  159. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  160. esse queunt duplici natura et corpore bino
  161. ex alienigenis membris compacta, potestas
  162. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  163. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  164. principio circum tribus actis impiger annis
  165. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  166. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  167. post ubi equum validae vires aetate senecta
  168. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  169. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  170. officit et molli vestit lanugine malas;
  171. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  172. confieri credas Centauros posse neque esse,
  173. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  174. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  175. inter se quorum discordia membra videmus;
  176. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  177. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  178. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  179. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  180. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  181. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  182. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  183. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  184. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  185. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  186. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  187. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  188. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  189. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  190. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  191. multa licet simili ratione effutiat ore,
  192. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  193. fluxisse et gemmis florere arbusta
  194. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  195. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  196. et manibus totum circum se vertere caelum.
  197. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  198. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  199. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  200. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  201. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  202. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  203. non tamen inter se possunt complexa creari,
  204. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  205. foedere naturae certo discrimina servant.
  206. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  207. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,