De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  2. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  3. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  4. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  5. principio genus acre leonum saevaque saecla
  6. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  7. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  8. et genus omne quod est veterino semine partum
  9. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  10. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  11. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  12. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  13. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  14. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  15. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  16. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  17. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  18. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  19. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  20. donec ad interitum genus id natura redegit.
  21. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  22. esse queunt duplici natura et corpore bino
  23. ex alienigenis membris compacta, potestas
  24. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  25. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  26. principio circum tribus actis impiger annis
  27. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  28. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  29. post ubi equum validae vires aetate senecta
  30. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  31. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  32. officit et molli vestit lanugine malas;
  33. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  34. confieri credas Centauros posse neque esse,
  35. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  36. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  37. inter se quorum discordia membra videmus;
  38. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  39. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  40. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  41. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  42. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  43. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  44. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  45. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  46. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  47. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  48. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  49. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  50. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  51. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  52. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  53. multa licet simili ratione effutiat ore,
  54. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  55. fluxisse et gemmis florere arbusta
  56. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  57. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  58. et manibus totum circum se vertere caelum.
  59. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  60. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  61. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  62. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  63. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  64. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  65. non tamen inter se possunt complexa creari,
  66. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  67. foedere naturae certo discrimina servant.
  68. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  69. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  70. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  71. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  72. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  73. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  74. multaque per caelum solis volventia lustra
  75. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  76. nec robustus erat curvi moderator aratri
  77. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  78. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  79. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  80. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  81. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  82. glandiferas inter curabant corpora quercus
  83. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  84. arbita puniceo fieri matura colore,
  85. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  86. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  87. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  88. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  89. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  90. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  91. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  92. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  93. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  94. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  95. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  96. necdum res igni scibant tractare neque uti
  97. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  98. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  99. et frutices inter condebant squalida membra
  100. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  101. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  102. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  103. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  104. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  105. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  106. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  107. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  108. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  109. et manuum mira freti virtute pedumque
  110. consectabantur silvestria saecla ferarum
  111. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  112. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  113. saetigerisque pares subus silvestria membra
  114. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  115. circum se foliis ac frondibus involventes.
  116. nec plangore diem magno solemque per agros
  117. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  118. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  119. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  120. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  121. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  122. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  123. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  124. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  125. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  126. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  127. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  128. spumigeri suis adventu validique leonis
  129. atque intempesta cedebant nocte paventes
  130. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  131. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  132. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  133. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  134. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  135. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  136. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  137. at quos effugium servarat corpore adeso,
  138. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  139. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  140. donique eos vita privarant vermina saeva
  141. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  142. at non multa virum sub signis milia ducta
  143. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  144. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  145. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  146. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  147. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  148. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  149. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  150. tum penuria deinde cibi languentia leto
  151. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  152. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  153. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  154. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  155. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  156. ---
  157. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  158. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  159. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  160. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  161. et Venus inminuit viris puerique parentum
  162. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  163. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  164. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  165. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,