De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  2. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  3. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  4. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  5. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  6. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  7. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  8. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  9. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  10. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  11. ut propagando possint procudere saecla;
  12. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  13. semina qua possint membris manare remissis,
  14. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  15. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  16. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  17. nec potuisse propagando procudere prolem.
  18. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  19. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  20. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  21. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  22. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  23. principio genus acre leonum saevaque saecla
  24. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  25. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  26. et genus omne quod est veterino semine partum
  27. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  28. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  29. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  30. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  31. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  32. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  33. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  34. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  35. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  36. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  37. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  38. donec ad interitum genus id natura redegit.
  39. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  40. esse queunt duplici natura et corpore bino
  41. ex alienigenis membris compacta, potestas
  42. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  43. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  44. principio circum tribus actis impiger annis
  45. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  46. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  47. post ubi equum validae vires aetate senecta
  48. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  49. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  50. officit et molli vestit lanugine malas;
  51. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  52. confieri credas Centauros posse neque esse,
  53. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  54. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  55. inter se quorum discordia membra videmus;
  56. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  57. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  58. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  59. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  60. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  61. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  62. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  63. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  64. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  65. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  66. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  67. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  68. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  69. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  70. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  71. multa licet simili ratione effutiat ore,
  72. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  73. fluxisse et gemmis florere arbusta
  74. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  75. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  76. et manibus totum circum se vertere caelum.
  77. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  78. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  79. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  80. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  81. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  82. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  83. non tamen inter se possunt complexa creari,
  84. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  85. foedere naturae certo discrimina servant.
  86. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  87. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  88. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  89. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  90. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  91. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  92. multaque per caelum solis volventia lustra
  93. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  94. nec robustus erat curvi moderator aratri
  95. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  96. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  97. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  98. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  99. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  100. glandiferas inter curabant corpora quercus
  101. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  102. arbita puniceo fieri matura colore,
  103. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  104. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  105. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  106. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  107. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  108. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  109. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  110. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  111. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  112. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  113. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  114. necdum res igni scibant tractare neque uti
  115. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  116. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  117. et frutices inter condebant squalida membra
  118. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  119. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  120. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  121. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  122. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  123. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  124. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  125. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  126. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  127. et manuum mira freti virtute pedumque
  128. consectabantur silvestria saecla ferarum
  129. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  130. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  131. saetigerisque pares subus silvestria membra
  132. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  133. circum se foliis ac frondibus involventes.
  134. nec plangore diem magno solemque per agros
  135. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  136. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  137. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  138. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  139. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  140. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  141. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  142. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  143. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  144. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  145. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  146. spumigeri suis adventu validique leonis
  147. atque intempesta cedebant nocte paventes
  148. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  149. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  150. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  151. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  152. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  153. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  154. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  155. at quos effugium servarat corpore adeso,
  156. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  157. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  158. donique eos vita privarant vermina saeva
  159. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  160. at non multa virum sub signis milia ducta
  161. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  162. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  163. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  164. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  165. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  166. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  167. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  168. tum penuria deinde cibi languentia leto
  169. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  170. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  171. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  172. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  173. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  174. ---
  175. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  176. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  177. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  178. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  179. et Venus inminuit viris puerique parentum
  180. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  181. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  182. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  183. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  184. vocibus et gestu cum balbe significarent
  185. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  186. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  187. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  188. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  189. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  190. At varios linguae sonitus natura subegit
  191. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  192. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  193. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  194. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  195. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  196. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  197. illis iratus petit atque infestus inurget.
  198. at catuli pantherarum scymnique leonum
  199. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  200. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  201. alituum porro genus alis omne videmus
  202. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  203. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  204. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  205. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  206. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  207. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  208. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  209. inter se fuerant, unde insita notities est
  210. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  211. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  212. cogere item pluris unus victosque domare
  213. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  214. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  215. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  216. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  217. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  218. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  219. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  220. pro vario sensu varia res voce notaret?
  221. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  222. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  223. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  224. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  225. inritata canum cum primum magna Molossum
  226. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  227. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  228. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  229. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  230. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  231. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  232. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  233. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  234. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  235. denique non hinnitus item differre videtur,
  236. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  237. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  238. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  239. et cum sic alias concussis artibus hinnit?