De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  2. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  3. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  4. percipiat calidis fervoribus ardor,
  5. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  6. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  7. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  8. accidere ex una scintilla incendia passim.
  9. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  10. possideat multum caecis fervoribus ignem
  11. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  12. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  13. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  14. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  15. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  16. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  17. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  18. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  19. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  20. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  21. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  22. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  23. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  24. evanescere enim rapidas illius et acris
  25. imminui supter viris, ideoque relinqui
  26. paulatim solem cum posterioribus signis,
  27. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  28. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  29. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  30. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  31. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  32. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  33. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  34. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  35. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  36. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  37. alternis certo fluere alter tempore possit,
  38. qui queat aestivis solem detrudere signis
  39. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  40. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  41. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  42. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  43. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  44. posse alternis e partibus ire.
  45. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  46. diversas ire in partis inferna supernis?
  47. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  48. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  49. At nox obruit ingenti caligine terras,
  50. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  51. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  52. concussos itere et labefactos multo,
  53. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  54. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  55. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  56. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  57. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  58. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  59. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  60. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  61. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  62. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  63. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  64. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  65. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  66. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  67. semina confluere et solis reparare nitorem.
  68. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  69. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  70. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  71. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  72. tempore et inpubem molli pubescere veste
  73. et pariter mollem malis demittere barbam.
  74. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  75. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  76. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  77. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  78. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  79. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  80. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  81. aut quia sol idem sub terras atque superne
  82. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  83. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  84. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  85. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  86. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  87. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  88. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  89. distinet aequato caelum discrimine metas
  90. propter signiferi posituram totius orbis,
  91. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  92. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  93. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  94. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  95. aut quia crassior est certis in partibus ,
  96. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  97. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  98. propterea noctes hiberno tempore longae
  99. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  100. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  101. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  102. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  103. propterea fit uti videantur dicere verum.
  104. Luna potest solis radiis percussa nitere
  105. inque dies magis id lumen convertere nobis
  106. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  107. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  108. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  109. inde minutatim retro quasi condere lumen
  110. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  111. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  112. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  113. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  114. est etiam quare proprio cum lumine possit
  115. volvier et varias splendoris reddere formas;
  116. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  117. labitur omnimodis occursans officiensque,
  118. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  119. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  120. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  121. versandoque globum variantis edere formas,
  122. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  123. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  124. inde minutatim retro contorquet et aufert
  125. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  126. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  127. astrologorum artem contra convincere tendit,
  128. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  129. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  130. denique cur nequeat semper nova luna creari
  131. ordine formarum certo certisque figuris
  132. inque dies privos aborisci quaeque creata
  133. atque alia illius reparari in parte locoque,
  134. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  135. ordine cum videas tam certo multa creari.
  136. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  137. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  138. Flora quibus mater praespargens ante viai
  139. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  140. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  141. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  142. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  143. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  144. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  145. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  146. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  147. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  148. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  149. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  150. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  151. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  152. nam cur luna queat terram secludere solis
  153. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  154. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  155. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  156. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  157. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  158. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  159. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  160. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  161. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  162. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  163. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  164. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  165. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  166. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  167. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  168. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  169. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  170. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  171. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  172. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  173. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  174. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  175. quove modo possent offecto lumine obire
  176. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  177. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  178. omnia convisunt clara loca candida luce,
  179. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  180. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  181. tollere et incertis crerint committere ventis.
  182. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  183. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  184. florida fulserunt viridanti prata colore,
  185. arboribusque datumst variis exinde per auras
  186. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  187. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  188. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  189. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  190. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  191. multa modis multis varia ratione coorta.
  192. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  193. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  194. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  195. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  196. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  197. imbribus et calido solis concreta vapore;
  198. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  199. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  200. principio genus alituum variaeque volucres
  201. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  202. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  203. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  204. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  205. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  206. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  207. crescebant uteri terram radicibus apti;
  208. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  209. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  210. convertebat ibi natura foramina terrae
  211. et sucum venis cogebat fundere apertis
  212. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  213. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  214. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  215. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  216. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  217. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  218. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  219. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  220. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  221. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  222. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  223. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  224. simul volucres variantibus formis.
  225. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  226. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  227. mutat enim mundi naturam totius aetas
  228. ex alioque alius status excipere omnia debet
  229. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  230. omnia commutat natura et vertere cogit.
  231. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  232. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  233. sic igitur mundi naturam totius aetas
  234. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  235. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  236. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  237. conatast mira facie membrisque coorta,
  238. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,