De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  2. simul volucres variantibus formis.
  3. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  4. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  5. mutat enim mundi naturam totius aetas
  6. ex alioque alius status excipere omnia debet
  7. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  8. omnia commutat natura et vertere cogit.
  9. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  10. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  11. sic igitur mundi naturam totius aetas
  12. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  13. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  14. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  15. conatast mira facie membrisque coorta,
  16. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  17. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  18. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  19. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  20. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  21. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  22. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  23. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  24. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  25. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  26. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  27. ut propagando possint procudere saecla;
  28. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  29. semina qua possint membris manare remissis,
  30. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  31. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  32. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  33. nec potuisse propagando procudere prolem.
  34. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  35. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  36. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  37. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  38. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  39. principio genus acre leonum saevaque saecla
  40. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  41. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  42. et genus omne quod est veterino semine partum
  43. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  44. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  45. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  46. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  47. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  48. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  49. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  50. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  51. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  52. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  53. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  54. donec ad interitum genus id natura redegit.
  55. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  56. esse queunt duplici natura et corpore bino
  57. ex alienigenis membris compacta, potestas
  58. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  59. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  60. principio circum tribus actis impiger annis
  61. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  62. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  63. post ubi equum validae vires aetate senecta
  64. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  65. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  66. officit et molli vestit lanugine malas;
  67. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  68. confieri credas Centauros posse neque esse,
  69. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  70. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  71. inter se quorum discordia membra videmus;
  72. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  73. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  74. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  75. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  76. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  77. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  78. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  79. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  80. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  81. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  82. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  83. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  84. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  85. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  86. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  87. multa licet simili ratione effutiat ore,
  88. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  89. fluxisse et gemmis florere arbusta
  90. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  91. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  92. et manibus totum circum se vertere caelum.
  93. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  94. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  95. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  96. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  97. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  98. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  99. non tamen inter se possunt complexa creari,
  100. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  101. foedere naturae certo discrimina servant.
  102. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  103. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  104. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  105. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  106. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  107. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  108. multaque per caelum solis volventia lustra
  109. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  110. nec robustus erat curvi moderator aratri
  111. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  112. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  113. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  114. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  115. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  116. glandiferas inter curabant corpora quercus
  117. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  118. arbita puniceo fieri matura colore,
  119. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  120. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  121. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  122. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  123. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  124. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  125. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  126. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  127. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  128. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  129. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  130. necdum res igni scibant tractare neque uti
  131. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  132. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  133. et frutices inter condebant squalida membra
  134. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  135. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  136. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  137. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  138. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  139. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  140. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  141. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  142. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  143. et manuum mira freti virtute pedumque
  144. consectabantur silvestria saecla ferarum
  145. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  146. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  147. saetigerisque pares subus silvestria membra
  148. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  149. circum se foliis ac frondibus involventes.
  150. nec plangore diem magno solemque per agros
  151. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  152. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  153. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  154. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  155. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  156. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  157. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  158. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  159. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  160. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  161. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  162. spumigeri suis adventu validique leonis
  163. atque intempesta cedebant nocte paventes
  164. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  165. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  166. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  167. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  168. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  169. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  170. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  171. at quos effugium servarat corpore adeso,
  172. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  173. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  174. donique eos vita privarant vermina saeva
  175. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  176. at non multa virum sub signis milia ducta
  177. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  178. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  179. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  180. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  181. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  182. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  183. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  184. tum penuria deinde cibi languentia leto
  185. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  186. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  187. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  188. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  189. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  190. ---
  191. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  192. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  193. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  194. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  195. et Venus inminuit viris puerique parentum
  196. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  197. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  198. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  199. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  200. vocibus et gestu cum balbe significarent
  201. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  202. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  203. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  204. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  205. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  206. At varios linguae sonitus natura subegit
  207. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  208. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  209. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  210. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  211. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  212. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  213. illis iratus petit atque infestus inurget.
  214. at catuli pantherarum scymnique leonum
  215. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  216. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  217. alituum porro genus alis omne videmus
  218. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  219. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  220. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  221. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  222. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  223. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  224. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  225. inter se fuerant, unde insita notities est
  226. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  227. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  228. cogere item pluris unus victosque domare
  229. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  230. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  231. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  232. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  233. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  234. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  235. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  236. pro vario sensu varia res voce notaret?
  237. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  238. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  239. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  240. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  241. inritata canum cum primum magna Molossum
  242. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  243. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  244. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  245. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  246. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  247. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  248. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  249. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  250. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  251. denique non hinnitus item differre videtur,
  252. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  253. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  254. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  255. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  256. postremo genus alituum variaeque volucres,
  257. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  258. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  259. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  260. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  261. et partim mutant cum tempestatibus una
  262. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  263. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  264. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  265. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  266. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  267. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  268. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  269. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  270. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  271. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  272. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  273. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  274. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  275. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  276. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  277. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  278. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  279. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  280. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  281. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  282. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  283. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  284. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  285. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  286. condere coeperunt urbis arcemque locare
  287. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  288. et pecudes et agros divisere atque dedere
  289. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  290. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  291. posterius res inventast aurumque repertum,
  292. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  293. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  294. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  295. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  296. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  297. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  298. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  299. ut fundamento stabili fortuna maneret
  300. et placidam possent opulenti degere vitam,
  301. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  302. certantes iter infestum fecere viai,
  303. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  304. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  305. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  306. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  307. ut satius multo iam sit parere quietum
  308. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  309. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  310. angustum per iter luctantes ambitionis;
  311. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  312. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  313. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  314. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  315. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  316. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  317. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  318. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  319. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  320. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  321. inde magistratum partim docuere creare
  322. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  323. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  324. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  325. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  326. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  327. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  328. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  329. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  330. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  331. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  332. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  333. qui violat factis communia foedera pacis.
  334. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  335. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  336. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  337. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  338. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  339. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  340. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  341. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  342. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  343. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  344. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  345. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  346. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  347. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  348. egregias animo facies vigilante videbant
  349. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  350. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  351. membra movere videbantur vocesque superbas
  352. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  353. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  354. subpeditabatur facies et forma manebat,
  355. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  356. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  357. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  358. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  359. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  360. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  361. praeterea caeli rationes ordine certo
  362. et varia annorum cernebant tempora verti
  363. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  364. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  365. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  366. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  367. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  368. luna dies et nox et noctis signa severa
  369. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  370. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  371. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  372. O genus infelix humanum, talia divis
  373. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  374. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  375. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  376. nec pietas ullast velatum saepe videri
  377. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  378. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  379. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  380. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  381. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  382. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  383. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  384. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  385. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  386. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  387. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  388. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  389. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  390. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  391. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  392. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  393. an divinitus aeterna donata salute
  394. perpetuo possint aevi labentia tractu
  395. inmensi validas aevi contemnere viris.
  396. praeterea cui non animus formidine divum
  397. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  398. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  399. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  400. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  401. corripiunt divum percussi membra timore,
  402. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  403. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  404. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  405. induperatorem classis super aequora verrit
  406. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  407. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  408. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  409. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  410. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  411. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  412. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  413. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  414. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  415. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  416. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  417. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  418. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  419. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  420. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  421. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  422. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  423. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  424. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  425. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  426. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  427. sive feras interficere et ditescere praeda;
  428. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  429. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  430. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  431. horribili sonitu silvas exederat altis
  432. a radicibus et terram percoxerat igni,
  433. manabat venis ferventibus in loca terrae
  434. concava conveniens argenti rivus et auri,
  435. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  436. posterius claro in terra splendere colore,
  437. tollebant nitido capti levique lepore,
  438. et simili formata videbant esse figura
  439. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  440. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  441. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  442. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  443. mucronum duci fastigia procudendo,
  444. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  445. materiemque dolare et levia radere tigna
  446. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  447. nec minus argento facere haec auroque parabant
  448. quam validi primum violentis viribus aeris,
  449. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  450. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  451. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  452. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  453. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  454. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  455. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  456. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  457. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  458. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  459. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  460. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  461. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  462. et lapides et item silvarum fragmina rami
  463. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  464. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  465. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  466. quo facilis magis est natura et copia maior.
  467. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  468. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  469. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  470. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  471. inde minutatim processit ferreus ensis
  472. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  473. et ferro coepere solum proscindere terrae
  474. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  475. et prius est armatum in equi conscendere costas
  476. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  477. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  478. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  479. et quam falciferos armatum escendere currus.
  480. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  481. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni