De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  2. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  3. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  4. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  5. nec ratione alia mortales esse videmur,
  6. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  7. atque illi quos a vita natura removit.
  8. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  9. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  10. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  11. dissociare intus partis, ut materiai
  12. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  13. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  14. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  15. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  16. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  17. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  18. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  19. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  20. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  21. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  22. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  23. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  24. ex infinito quae possint forte coorta
  25. corruere hanc rerum violento turbine summam
  26. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  27. nec porro natura loci spatiumque profundi
  28. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  29. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  30. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  31. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  32. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  33. quare etiam nativa necessumst confiteare
  34. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  35. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  36. inmensi validas aevi contemnere vires.
  37. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  38. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  39. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  40. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  41. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  42. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  43. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  44. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  45. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  46. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  47. et siccare prius confidunt omnia posse
  48. quam liquor incepti possit contingere finem.
  49. tantum spirantes aequo certamine bellum
  50. magnis inter se de rebus cernere certant,
  51. cum semel interea fuerit superantior ignis
  52. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  53. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  54. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  55. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  56. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  57. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  58. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  59. obvius aeternam succepit lampada mundi
  60. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  61. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  62. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  63. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  64. ignis enim superare potest ubi materiai
  65. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  66. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  67. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  68. umor item quondam coepit superare coortus,
  69. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  70. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  71. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  72. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  73. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  74. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  75. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  76. nam certe neque consilio primordia rerum
  77. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  78. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  79. sed quia multa modis multis primordia rerum
  80. ex infinito iam tempore percita plagis
  81. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  82. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  83. quae cumque inter se possent congressa creare,
  84. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  85. omnigenus coetus et motus experiundo
  86. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  87. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  88. terrai maris et caeli generisque animantum.
  89. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  90. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  91. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  92. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  93. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  94. diffugere inde loci partes coepere paresque
  95. cum paribus iungi res et discludere mundum
  96. membraque dividere et magnas disponere partes
  97. omnigenis e principiis, discordia quorum
  98. intervalla vias conexus pondera plagas
  99. concursus motus turbabat proelia miscens
  100. propter dissimilis formas variasque figuras,
  101. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  102. nec motus inter sese dare convenientis,
  103. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  104. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  105. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  106. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  107. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  108. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  109. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  110. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  111. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  112. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  113. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  114. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  115. partibus erumpens primus se sustulit aether
  116. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  117. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  118. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  119. matutina rubent radiati lumina solis
  120. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  121. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  122. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  123. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  124. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  125. corpore concreto circum datus undique saepsit
  126. et late diffusus in omnis undique partis
  127. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  128. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  129. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  130. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  131. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  132. nec levia ut possent per summas labier oras,
  133. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  134. versent et partes ut mundi totius extent;
  135. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  136. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  137. his igitur rebus retractis terra repente,
  138. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  139. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  140. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  141. et radii solis cogebant undique terram
  142. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  143. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  144. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  145. augebat mare manando camposque natantis,
  146. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  147. corpora multa vaporis et altaque caeli
  148. densabant procul a terris fulgentia templa.
  149. sidebant campi, crescebant montibus altis
  150. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  151. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  152. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  153. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  154. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  155. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  156. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  157. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  158. atque levissimus super influit auras
  159. nec liquidum corpus turbantibus auris
  160. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  161. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  162. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  163. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  164. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  165. unum labendi conservans usque tenorem.
  166. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  167. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  168. ex utraque polum parti premere nobis
  169. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  170. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  171. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  172. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  173. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  174. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  175. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  176. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  177. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  178. passim per caeli volvunt summania templa,
  179. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  180. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  181. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  182. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  183. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  184. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  185. in variis mundis varia ratione creatis,
  186. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  187. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  188. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  189. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  190. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  191. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  192. evanescere paulatim et decrescere pondus
  193. convenit atque aliam naturam supter habere
  194. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  195. partibus mundi, quibus insita vivit.
  196. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  197. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  198. nec caput est oneri collo nec denique totum
  199. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  200. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  201. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  202. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  203. sic igitur tellus non est aliena repente
  204. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  205. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  206. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  207. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  208. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  209. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  210. partibus mundi caeloque revincta;
  211. nam communibus inter se radicibus haerent
  212. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  213. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  214. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  215. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  216. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  217. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  218. iamne vides quantum tenuis natura valere
  219. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  220. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  221. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  222. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  223. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  224. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  225. nil magnis intervallis de corpore libant
  226. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  227. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  228. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  229. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  230. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  231. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  232. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  233. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  234. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  235. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  236. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  237. per multum, specie confusa videntur
  238. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  239. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  240. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  241. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  242. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  243. scire licet perquam pauxillo posse minores
  244. esse vel exigua maioris parte brevique.
  245. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  246. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  247. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  248. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  249. Illud item non est mirandum, qua ratione
  250. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  251. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  252. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  253. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  254. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  255. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  256. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  257. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  258. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  259. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  260. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  261. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  262. percipiat calidis fervoribus ardor,
  263. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  264. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  265. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  266. accidere ex una scintilla incendia passim.
  267. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  268. possideat multum caecis fervoribus ignem
  269. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  270. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  271. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  272. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  273. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  274. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  275. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  276. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  277. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  278. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  279. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  280. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  281. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  282. evanescere enim rapidas illius et acris
  283. imminui supter viris, ideoque relinqui
  284. paulatim solem cum posterioribus signis,
  285. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  286. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  287. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  288. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  289. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  290. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  291. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  292. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  293. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  294. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  295. alternis certo fluere alter tempore possit,
  296. qui queat aestivis solem detrudere signis
  297. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  298. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  299. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  300. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  301. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  302. posse alternis e partibus ire.
  303. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  304. diversas ire in partis inferna supernis?
  305. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  306. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  307. At nox obruit ingenti caligine terras,
  308. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  309. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  310. concussos itere et labefactos multo,
  311. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  312. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  313. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  314. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  315. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  316. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  317. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  318. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  319. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  320. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  321. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  322. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  323. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  324. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  325. semina confluere et solis reparare nitorem.
  326. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  327. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  328. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  329. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  330. tempore et inpubem molli pubescere veste
  331. et pariter mollem malis demittere barbam.
  332. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  333. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  334. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  335. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  336. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  337. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  338. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  339. aut quia sol idem sub terras atque superne
  340. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  341. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  342. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  343. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  344. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  345. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  346. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  347. distinet aequato caelum discrimine metas
  348. propter signiferi posituram totius orbis,
  349. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  350. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  351. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  352. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  353. aut quia crassior est certis in partibus ,
  354. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  355. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  356. propterea noctes hiberno tempore longae
  357. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  358. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  359. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  360. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  361. propterea fit uti videantur dicere verum.
  362. Luna potest solis radiis percussa nitere
  363. inque dies magis id lumen convertere nobis
  364. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  365. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  366. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  367. inde minutatim retro quasi condere lumen
  368. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  369. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  370. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  371. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  372. est etiam quare proprio cum lumine possit
  373. volvier et varias splendoris reddere formas;
  374. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  375. labitur omnimodis occursans officiensque,
  376. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  377. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  378. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  379. versandoque globum variantis edere formas,
  380. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  381. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  382. inde minutatim retro contorquet et aufert
  383. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  384. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  385. astrologorum artem contra convincere tendit,
  386. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  387. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  388. denique cur nequeat semper nova luna creari
  389. ordine formarum certo certisque figuris
  390. inque dies privos aborisci quaeque creata
  391. atque alia illius reparari in parte locoque,
  392. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  393. ordine cum videas tam certo multa creari.
  394. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  395. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  396. Flora quibus mater praespargens ante viai
  397. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  398. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  399. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  400. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  401. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  402. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  403. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  404. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  405. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  406. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  407. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  408. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  409. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  410. nam cur luna queat terram secludere solis
  411. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  412. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  413. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  414. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  415. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  416. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  417. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  418. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  419. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  420. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  421. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  422. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  423. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  424. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  425. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  426. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  427. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  428. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  429. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  430. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  431. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  432. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  433. quove modo possent offecto lumine obire
  434. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  435. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  436. omnia convisunt clara loca candida luce,
  437. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  438. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  439. tollere et incertis crerint committere ventis.
  440. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  441. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  442. florida fulserunt viridanti prata colore,
  443. arboribusque datumst variis exinde per auras
  444. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  445. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  446. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  447. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  448. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  449. multa modis multis varia ratione coorta.
  450. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  451. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  452. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  453. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  454. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  455. imbribus et calido solis concreta vapore;
  456. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  457. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  458. principio genus alituum variaeque volucres
  459. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  460. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  461. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  462. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  463. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  464. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  465. crescebant uteri terram radicibus apti;
  466. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  467. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  468. convertebat ibi natura foramina terrae
  469. et sucum venis cogebat fundere apertis
  470. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  471. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  472. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  473. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  474. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  475. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  476. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  477. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  478. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  479. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  480. humanum atque animal prope certo tempore fudit