De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  2. si tamen interea mirantur qua ratione
  3. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  4. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  5. rursus in antiquas referuntur religiones
  6. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  7. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  8. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  9. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  10. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  11. principio maria ac terras caelumque tuere;
  12. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  13. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  14. una dies dabit exitio, multosque per annos
  15. sustentata ruet moles et machina mundi.
  16. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  17. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  18. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  19. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  20. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  21. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  22. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  23. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  24. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  25. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  26. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  27. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  28. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  29. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  30. sanctius et multo certa ratione magis quam
  31. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  32. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  33. religione refrenatus ne forte rearis
  34. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  35. corpore divino debere aeterna manere,
  36. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  37. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  38. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  39. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  40. inmortalia mortali sermone notantes;
  41. quae procul usque adeo divino a numine distent
  42. inque deum numero quae sint indigna videri,
  43. notitiam potius praebere ut posse putentur
  44. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  45. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  46. posse animi natura putetur consiliumque.
  47. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  48. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  49. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  50. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  51. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  52. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  53. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  54. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  55. posset et innasci quavis in parte soleret,
  56. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  57. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  58. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  59. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  60. totum posse extra corpus formamque animalem
  61. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  62. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  63. haud igitur constant divino praedita sensu,
  64. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  65. Illud item non est ut possis credere, sedes
  66. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  67. tenvis enim natura deum longeque remota
  68. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  69. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  70. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  71. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  72. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  73. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  74. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  75. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  76. praeclaram mundi naturam proptereaque
  77. adlaudabile opus divom laudare decere
  78. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  79. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  80. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  81. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  82. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  83. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  84. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  85. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  86. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  87. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  88. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  89. nam gaudere novis rebus debere videtur
  90. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  91. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  92. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  93. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  94. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  95. donec diluxit rerum genitalis origo?
  96. natus enim debet qui cumque est velle manere
  97. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  98. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  99. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  100. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  101. notities hominum divis unde insita primum est,
  102. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  103. quove modost umquam vis cognita principiorum
  104. quidque inter sese permutato ordine possent.
  105. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  106. namque ita multa modis multis primordia rerum
  107. ex infinito iam tempore percita plagis
  108. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  109. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  110. quae cumque inter se possint congressa creare,
  111. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  112. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  113. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  114. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  115. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  116. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  117. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  118. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  119. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  120. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  121. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  122. et mare, quod late terrarum distinet oras.