De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  2. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  3. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  4. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  5. vitai causa valido consueta bidenti
  6. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  7. si non fecundas vertentes vomere glebas
  8. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  9. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  10. et tamen inter dum magno quaesita labore
  11. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  12. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  13. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  14. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  15. praeterea genus horriferum natura ferarum
  16. humanae genti infestum terraque marique
  17. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  18. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  19. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  20. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  21. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  22. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  23. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  24. cui tantum in vita restet transire malorum.
  25. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  26. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  27. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  28. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  29. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  30. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  31. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  32. Principio quoniam terrai corpus et umor
  33. aurarumque leves animae calidique vapores,
  34. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  35. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  36. debet eodem omnis mundi natura putari.
  37. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  38. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  39. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  40. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  41. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  42. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  43. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  44. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  45. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  46. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  47. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  48. principio pars terrai non nulla, perusta
  49. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  50. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  51. quas validi toto dispergunt venti.
  52. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  53. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  54. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  55. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  56. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  57. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  58. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  59. semper abundare et latices manare perennis
  60. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  61. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  62. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  63. partim quod validi verrentes aequora venti
  64. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  65. partim quod supter per terras diditur omnis;
  66. percolatur enim virus retroque remanat
  67. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  68. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  69. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  70. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  71. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  72. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  73. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  74. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  75. omnia iam resoluta forent et in versa.
  76. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  77. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  78. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  79. inrigat adsidue caelum candore recenti
  80. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  81. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  82. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  83. quod simul ac primum nubes succedere soli
  84. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  85. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  86. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  87. ut noscas splendore novo res semper egere
  88. et primum iactum fulgoris quemque perire
  89. nec ratione alia res posse in sole videri,
  90. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  91. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  92. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  93. fulguribus pingues multa caligine taedae
  94. consimili properant ratione, ardore ministro,
  95. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  96. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  97. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  98. exitium celeri celeratur origine flammae.
  99. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  100. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  101. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  102. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  103. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  104. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  105. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  106. nec sanctum numen fati protollere finis
  107. posse neque adversus naturae foedera niti?
  108. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  109. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  110. non ruere avolsos silices a montibus altis
  111. nec validas aevi vires perferre patique
  112. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  113. ex infinito quae tempore pertolerassent
  114. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  115. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  116. continet amplexu terram: si procreat ex se
  117. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  118. totum nativum mortali corpore constat.
  119. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  120. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  121. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  122. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,