De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  2. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  3. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  4. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  5. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  6. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  7. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  8. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  9. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  10. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  11. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  12. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  13. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  14. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  15. Herculis antistare autem si facta putabis,
  16. longius a vera multo ratione ferere.
  17. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  18. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  19. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  20. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  21. hydra venenatis posset vallata colubris?
  22. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  23. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  24. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  25. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  26. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  27. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  28. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  29. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  30. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  31. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  32. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  33. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  34. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  35. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  36. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  37. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  38. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  39. sollicitum curae quantique perinde timores!
  40. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  41. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  42. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  43. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  44. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  45. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  46. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  47. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  48. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  49. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  50. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  51. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  52. quo genere in primis animi natura reperta est
  53. nativo primum consistere corpore creta,
  54. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  55. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  56. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  57. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  58. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  59. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  60. et quibus ille modis congressus materiai
  61. fundarit terram caelum mare sidera solem
  62. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  63. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  64. quove modo genus humanum variante loquella
  65. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  66. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  67. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  68. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  69. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  70. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  71. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  72. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  73. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  74. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  75. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  76. si tamen interea mirantur qua ratione
  77. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  78. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  79. rursus in antiquas referuntur religiones
  80. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  81. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  82. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  83. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  84. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  85. principio maria ac terras caelumque tuere;
  86. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  87. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  88. una dies dabit exitio, multosque per annos
  89. sustentata ruet moles et machina mundi.
  90. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  91. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  92. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  93. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  94. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  95. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  96. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  97. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  98. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  99. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  100. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  101. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  102. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  103. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  104. sanctius et multo certa ratione magis quam
  105. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  106. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  107. religione refrenatus ne forte rearis
  108. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  109. corpore divino debere aeterna manere,
  110. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  111. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  112. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  113. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  114. inmortalia mortali sermone notantes;
  115. quae procul usque adeo divino a numine distent
  116. inque deum numero quae sint indigna videri,
  117. notitiam potius praebere ut posse putentur
  118. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  119. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  120. posse animi natura putetur consiliumque.
  121. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  122. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  123. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  124. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  125. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  126. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  127. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  128. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  129. posset et innasci quavis in parte soleret,
  130. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  131. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  132. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  133. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  134. totum posse extra corpus formamque animalem
  135. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  136. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  137. haud igitur constant divino praedita sensu,
  138. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  139. Illud item non est ut possis credere, sedes
  140. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  141. tenvis enim natura deum longeque remota
  142. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  143. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  144. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  145. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  146. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  147. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  148. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  149. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  150. praeclaram mundi naturam proptereaque
  151. adlaudabile opus divom laudare decere
  152. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  153. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  154. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  155. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  156. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  157. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  158. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  159. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  160. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  161. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  162. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  163. nam gaudere novis rebus debere videtur
  164. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  165. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  166. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  167. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  168. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  169. donec diluxit rerum genitalis origo?
  170. natus enim debet qui cumque est velle manere
  171. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  172. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  173. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  174. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  175. notities hominum divis unde insita primum est,
  176. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  177. quove modost umquam vis cognita principiorum
  178. quidque inter sese permutato ordine possent.
  179. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  180. namque ita multa modis multis primordia rerum
  181. ex infinito iam tempore percita plagis
  182. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  183. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  184. quae cumque inter se possint congressa creare,
  185. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  186. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  187. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  188. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  189. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  190. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  191. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  192. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  193. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  194. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  195. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  196. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  197. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  198. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  199. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  200. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  201. vitai causa valido consueta bidenti
  202. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  203. si non fecundas vertentes vomere glebas
  204. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  205. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  206. et tamen inter dum magno quaesita labore
  207. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  208. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  209. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  210. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  211. praeterea genus horriferum natura ferarum
  212. humanae genti infestum terraque marique
  213. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  214. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  215. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  216. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  217. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  218. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  219. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  220. cui tantum in vita restet transire malorum.
  221. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  222. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  223. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  224. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  225. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  226. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  227. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  228. Principio quoniam terrai corpus et umor
  229. aurarumque leves animae calidique vapores,
  230. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  231. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  232. debet eodem omnis mundi natura putari.
  233. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  234. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  235. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  236. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  237. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  238. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  239. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  240. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  241. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  242. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  243. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  244. principio pars terrai non nulla, perusta
  245. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  246. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  247. quas validi toto dispergunt venti.
  248. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  249. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  250. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  251. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  252. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  253. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  254. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  255. semper abundare et latices manare perennis
  256. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  257. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  258. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  259. partim quod validi verrentes aequora venti
  260. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  261. partim quod supter per terras diditur omnis;
  262. percolatur enim virus retroque remanat
  263. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  264. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  265. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  266. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  267. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  268. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  269. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  270. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  271. omnia iam resoluta forent et in versa.
  272. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  273. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  274. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  275. inrigat adsidue caelum candore recenti
  276. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  277. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  278. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  279. quod simul ac primum nubes succedere soli
  280. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  281. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  282. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  283. ut noscas splendore novo res semper egere
  284. et primum iactum fulgoris quemque perire
  285. nec ratione alia res posse in sole videri,
  286. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  287. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  288. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  289. fulguribus pingues multa caligine taedae
  290. consimili properant ratione, ardore ministro,
  291. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  292. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  293. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  294. exitium celeri celeratur origine flammae.
  295. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  296. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  297. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  298. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  299. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  300. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  301. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  302. nec sanctum numen fati protollere finis
  303. posse neque adversus naturae foedera niti?
  304. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  305. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  306. non ruere avolsos silices a montibus altis
  307. nec validas aevi vires perferre patique
  308. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  309. ex infinito quae tempore pertolerassent
  310. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  311. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  312. continet amplexu terram: si procreat ex se
  313. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  314. totum nativum mortali corpore constat.
  315. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  316. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  317. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  318. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  319. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  320. non alias alii quoque res cecinere ?
  321. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  322. aeternis famae monimentis insita florent?
  323. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  324. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  325. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  326. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  327. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  328. denique natura haec rerum ratioque repertast
  329. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  330. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  331. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  332. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  333. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  334. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  335. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  336. tanto quique magis victus fateare necessest
  337. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  338. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  339. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  340. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  341. nec ratione alia mortales esse videmur,
  342. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  343. atque illi quos a vita natura removit.
  344. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  345. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  346. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  347. dissociare intus partis, ut materiai
  348. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  349. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  350. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  351. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  352. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  353. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  354. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  355. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  356. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  357. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  358. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  359. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  360. ex infinito quae possint forte coorta
  361. corruere hanc rerum violento turbine summam
  362. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  363. nec porro natura loci spatiumque profundi
  364. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  365. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  366. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  367. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  368. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  369. quare etiam nativa necessumst confiteare
  370. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  371. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  372. inmensi validas aevi contemnere vires.
  373. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  374. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  375. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  376. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  377. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  378. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  379. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  380. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  381. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  382. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  383. et siccare prius confidunt omnia posse
  384. quam liquor incepti possit contingere finem.
  385. tantum spirantes aequo certamine bellum
  386. magnis inter se de rebus cernere certant,
  387. cum semel interea fuerit superantior ignis
  388. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  389. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  390. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  391. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  392. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  393. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  394. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  395. obvius aeternam succepit lampada mundi
  396. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  397. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  398. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  399. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  400. ignis enim superare potest ubi materiai
  401. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  402. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  403. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  404. umor item quondam coepit superare coortus,
  405. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  406. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  407. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  408. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  409. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  410. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  411. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  412. nam certe neque consilio primordia rerum
  413. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  414. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  415. sed quia multa modis multis primordia rerum
  416. ex infinito iam tempore percita plagis
  417. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  418. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  419. quae cumque inter se possent congressa creare,
  420. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  421. omnigenus coetus et motus experiundo
  422. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  423. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  424. terrai maris et caeli generisque animantum.
  425. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  426. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  427. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  428. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  429. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  430. diffugere inde loci partes coepere paresque
  431. cum paribus iungi res et discludere mundum
  432. membraque dividere et magnas disponere partes
  433. omnigenis e principiis, discordia quorum
  434. intervalla vias conexus pondera plagas
  435. concursus motus turbabat proelia miscens
  436. propter dissimilis formas variasque figuras,
  437. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  438. nec motus inter sese dare convenientis,
  439. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  440. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  441. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  442. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  443. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  444. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  445. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  446. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  447. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  448. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  449. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  450. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  451. partibus erumpens primus se sustulit aether
  452. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  453. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  454. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  455. matutina rubent radiati lumina solis
  456. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes