De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  2. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  3. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  4. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  5. at contra conferre manu certamina pugnae
  6. et lacerare artus foedareque membra cruore
  7. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  8. et volnus vitare prius natura
  9. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  10. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  11. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  12. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  13. haec igitur possunt utendi cognita causa
  14. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  15. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  16. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  17. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  18. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  19. utilitatis ob officium potuisse creari.
  20. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  21. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  22. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  23. multa modis multis docui, sed plurima debent
  24. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  25. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  26. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  27. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  28. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  29. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  30. et recreet vires inter datus, atque patentem
  31. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  32. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  33. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  34. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  35. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  36. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  37. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  38. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  39. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  40. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  41. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  42. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  43. dico animo nostro primum simulacra meandi
  44. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  45. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  46. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  47. id quod providet, illius rei constat imago,
  48. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  49. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  50. per membra atque artus animai dissita vis est;
  51. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  52. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  53. paulatim moles protruditur atque movetur.
  54. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  55. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  56. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  57. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  58. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  59. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  60. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  61. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  62. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  63. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  64. trudit agens magnam magno molimine navem
  65. et manus una regit quanto vis impete euntem
  66. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  67. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  68. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  69. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  70. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  71. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  72. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  73. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  74. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  75. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  76. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  77. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  78. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  79. vis animae partimque foras eiecta recessit
  80. et partim contrusa magis concessit in altum;
  81. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  82. nam dubium non est, animai quin opera sit
  83. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  84. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  85. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  86. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  87. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  88. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  89. unde reconflari sensus per membra repente
  90. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  91. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  92. perturbari anima et corpus languescere possit,
  93. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  94. Principio externa corpus de parte necessum est,
  95. quoniam vicinum tangitur auris,
  96. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  97. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  98. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  99. interiorem etiam partem spirantibus
  100. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  101. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  102. perveniant plagae per parva foramina nobis
  103. corporis ad primas partis elementaque prima,
  104. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  105. conturbantur enim positurae principiorum
  106. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  107. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  108. pars etiam distracta per artus non queat esse
  109. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  110. inter enim saepit coetus natura viasque.
  111. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  112. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  113. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  114. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  115. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  116. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  117. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  118. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  119. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  120. corpora conturbant magno contusa labore.
  121. fit ratione eadem coniectus parte animai
  122. altior atque foras eiectus largior eius,
  123. et divisior inter se ac distractior intus.
  124. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  125. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  126. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  127. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  128. causidici causas agere et componere leges,
  129. induperatores pugnare ac proelia obire,
  130. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  131. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  132. semper et inventam patriis exponere chartis.
  133. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  134. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  135. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  136. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  137. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  138. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  139. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  140. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  141. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  142. cernere saltantis et mollia membra moventis
  143. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  144. auribus accipere et consessum cernere eundem
  145. scenaique simul varios splendere decores.
  146. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  147. et quibus in rebus consuerint esse operati
  148. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  149. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  150. in somnis sudare tamen spirareque semper
  151. et quasi de palma summas contendere viris
  152. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  153. venantumque canes in molli saepe quiete
  154. iactant crura tamen subito vocisque repente
  155. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  156. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  157. expergefactique secuntur inania saepe
  158. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  159. donec discussis redeant erroribus ad se.
  160. at consueta domi catulorum blanda propago
  161. discutere et corpus de terra corripere instant,
  162. iactant crura tamen subito vocisque repente
  163. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  164. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  165. expergefactique secuntur inania saepe
  166. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  167. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  168. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  169. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  170. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  171. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  172. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  173. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  174. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  175. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  176. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  177. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  178. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  179. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  180. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  181. indicioque sui facti persaepe fuere.
  182. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  183. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  184. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  185. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  186. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  187. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  188. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  189. somno devincti credunt se extollere vestem,
  190. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  191. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  192. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  193. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  194. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  195. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  196. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  197. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  198. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  199. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  200. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  201. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  202. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  203. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  204. per membra atque artus decedit corpore toto,
  205. in loca conveniens nervorum certa cietque
  206. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  207. inritata tument loca semine fitque voluntas
  208. eicere id quo se contendit dira lubido,
  209. incitat inritans loca turgida semine multo
  210. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  211. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  212. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  213. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  214. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  215. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  216. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  217. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  218. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  219. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  220. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  221. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  222. stillavit gutta et successit frigida cura;
  223. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  224. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  225. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  226. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  227. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  228. nec retinere semel conversum unius amore
  229. et servare sibi curam certumque dolorem;
  230. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  231. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  232. si non prima novis conturbes volnera plagis
  233. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  234. aut alio possis animi traducere motus.
  235. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  236. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  237. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  238. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  239. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  240. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  241. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  242. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  243. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  244. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  245. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  246. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  247. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  248. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  249. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  250. quod fieri contra totum natura repugnat;
  251. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  252. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  253. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  254. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  255. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  256. ex hominis vero facie pulchroque colore
  257. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  258. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  259. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  260. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  261. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  262. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  263. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  264. nec satiare queunt spectando corpora coram
  265. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  266. possunt errantes incerti corpore toto.
  267. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  268. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  269. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  270. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  271. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  272. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  273. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  274. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  275. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  276. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  277. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  278. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  279. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  280. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  281. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  282. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  283. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  284. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  285. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  286. labitur interea res et Babylonia fiunt
  287. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  288. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  289. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  290. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  291. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  292. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  293. eximia veste et victu convivia, ludi,
  294. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  295. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  296. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  297. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  298. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  299. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  300. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  301. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  302. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  303. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  304. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  305. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  306. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  307. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  308. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  309. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  310. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  311. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  312. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  313. et praetermittas animi vitia omnia primum
  314. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  315. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  316. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  317. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  318. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  319. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  320. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  321. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  322. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  323. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  324. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  325. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  326. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  327. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  328. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  329. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  330. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  331. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  332. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  333. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  334. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  335. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  336. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  337. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  338. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  339. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  340. floribus et sertis operit postisque superbos
  341. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  342. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  343. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  344. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  345. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  346. plus videat quam mortali concedere par est.
  347. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  348. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  349. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  350. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  351. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  352. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  353. praetermittere et humanis concedere rebus.
  354. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  355. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  356. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  357. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  358. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  359. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  360. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  361. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  362. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  363. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  364. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  365. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  366. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  367. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  368. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  369. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  370. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  371. Et commiscendo quom semine forte virilem
  372. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  373. tum similes matrum materno semine fiunt,
  374. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  375. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  376. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  377. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  378. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  379. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  380. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  381. possint et referant proavorum saepe figuras,
  382. propterea quia multa modis primordia multis
  383. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  384. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  385. inde Venus varia producit sorte figuras,
  386. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  387. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  388. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  389. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  390. maternoque mares existunt corpore creti;
  391. semper enim partus duplici de semine constat,
  392. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  393. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  394. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  395. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  396. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  397. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  398. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  399. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  400. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  401. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  402. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  403. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  404. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  405. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  406. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  407. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  408. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  409. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  410. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  411. atque alias alii complent magis ex aliisque
  412. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  413. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  414. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  415. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  416. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  417. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  418. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  419. usque adeo magni refert, ut semina possint
  420. seminibus commisceri genitaliter apta
  421. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  422. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  423. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  424. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  425. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  426. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  427. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  428. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  429. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  430. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  431. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  432. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  433. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  434. eicit enim sulcum recta regione viaque
  435. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  436. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  437. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  438. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  439. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  440. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  441. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  442. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  443. morigerisque modis et munde corpore culto,
  444. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  445. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  446. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  447. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  448. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  449. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,