De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  2. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  3. imbribus et calido solis concreta vapore;
  4. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  5. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  6. principio genus alituum variaeque volucres
  7. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  8. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  9. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  10. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  11. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  12. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  13. crescebant uteri terram radicibus apti;
  14. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  15. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  16. convertebat ibi natura foramina terrae
  17. et sucum venis cogebat fundere apertis
  18. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  19. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  20. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  21. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  22. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  23. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  24. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  25. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  26. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  27. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  28. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  29. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  30. simul volucres variantibus formis.
  31. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  32. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  33. mutat enim mundi naturam totius aetas
  34. ex alioque alius status excipere omnia debet
  35. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  36. omnia commutat natura et vertere cogit.
  37. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  38. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  39. sic igitur mundi naturam totius aetas
  40. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  41. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  42. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  43. conatast mira facie membrisque coorta,
  44. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  45. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  46. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  47. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  48. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  49. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  50. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  51. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  52. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  53. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  54. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  55. ut propagando possint procudere saecla;
  56. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  57. semina qua possint membris manare remissis,
  58. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  59. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  60. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  61. nec potuisse propagando procudere prolem.
  62. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  63. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  64. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  65. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  66. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  67. principio genus acre leonum saevaque saecla
  68. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  69. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  70. et genus omne quod est veterino semine partum
  71. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  72. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  73. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  74. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  75. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  76. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  77. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  78. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  79. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  80. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  81. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  82. donec ad interitum genus id natura redegit.
  83. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  84. esse queunt duplici natura et corpore bino
  85. ex alienigenis membris compacta, potestas
  86. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  87. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  88. principio circum tribus actis impiger annis
  89. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  90. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  91. post ubi equum validae vires aetate senecta
  92. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  93. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  94. officit et molli vestit lanugine malas;
  95. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  96. confieri credas Centauros posse neque esse,
  97. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  98. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  99. inter se quorum discordia membra videmus;
  100. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  101. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  102. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  103. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  104. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  105. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  106. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  107. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  108. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  109. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  110. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  111. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  112. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  113. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  114. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  115. multa licet simili ratione effutiat ore,
  116. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  117. fluxisse et gemmis florere arbusta
  118. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  119. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  120. et manibus totum circum se vertere caelum.
  121. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  122. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  123. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  124. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  125. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  126. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  127. non tamen inter se possunt complexa creari,
  128. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  129. foedere naturae certo discrimina servant.
  130. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  131. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  132. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  133. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  134. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  135. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  136. multaque per caelum solis volventia lustra
  137. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  138. nec robustus erat curvi moderator aratri
  139. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  140. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  141. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  142. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  143. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  144. glandiferas inter curabant corpora quercus
  145. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  146. arbita puniceo fieri matura colore,
  147. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  148. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  149. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  150. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  151. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  152. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  153. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  154. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  155. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  156. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  157. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  158. necdum res igni scibant tractare neque uti
  159. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  160. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  161. et frutices inter condebant squalida membra
  162. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  163. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  164. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  165. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  166. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  167. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  168. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  169. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  170. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  171. et manuum mira freti virtute pedumque
  172. consectabantur silvestria saecla ferarum
  173. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  174. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  175. saetigerisque pares subus silvestria membra
  176. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  177. circum se foliis ac frondibus involventes.
  178. nec plangore diem magno solemque per agros
  179. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  180. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  181. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  182. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  183. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  184. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  185. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  186. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  187. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  188. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  189. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  190. spumigeri suis adventu validique leonis
  191. atque intempesta cedebant nocte paventes
  192. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  193. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  194. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  195. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  196. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  197. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  198. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  199. at quos effugium servarat corpore adeso,
  200. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  201. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  202. donique eos vita privarant vermina saeva
  203. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  204. at non multa virum sub signis milia ducta
  205. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  206. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  207. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  208. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  209. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  210. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  211. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  212. tum penuria deinde cibi languentia leto
  213. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  214. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  215. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  216. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  217. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  218. ---
  219. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  220. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  221. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  222. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  223. et Venus inminuit viris puerique parentum
  224. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  225. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  226. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  227. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  228. vocibus et gestu cum balbe significarent
  229. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  230. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  231. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  232. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  233. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  234. At varios linguae sonitus natura subegit
  235. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  236. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  237. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  238. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  239. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  240. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  241. illis iratus petit atque infestus inurget.
  242. at catuli pantherarum scymnique leonum
  243. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  244. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  245. alituum porro genus alis omne videmus
  246. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  247. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  248. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  249. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  250. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  251. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  252. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  253. inter se fuerant, unde insita notities est
  254. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  255. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  256. cogere item pluris unus victosque domare
  257. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  258. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  259. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  260. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  261. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  262. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  263. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  264. pro vario sensu varia res voce notaret?
  265. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  266. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  267. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  268. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  269. inritata canum cum primum magna Molossum
  270. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  271. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  272. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  273. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  274. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  275. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  276. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  277. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  278. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  279. denique non hinnitus item differre videtur,
  280. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  281. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  282. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  283. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  284. postremo genus alituum variaeque volucres,
  285. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  286. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  287. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  288. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  289. et partim mutant cum tempestatibus una
  290. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  291. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  292. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  293. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  294. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  295. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  296. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  297. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  298. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  299. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  300. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  301. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  302. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  303. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  304. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  305. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  306. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  307. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  308. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  309. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  310. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  311. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  312. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  313. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  314. condere coeperunt urbis arcemque locare
  315. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  316. et pecudes et agros divisere atque dedere
  317. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  318. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  319. posterius res inventast aurumque repertum,
  320. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  321. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  322. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  323. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  324. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  325. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  326. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  327. ut fundamento stabili fortuna maneret
  328. et placidam possent opulenti degere vitam,
  329. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  330. certantes iter infestum fecere viai,
  331. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  332. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  333. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  334. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  335. ut satius multo iam sit parere quietum
  336. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  337. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  338. angustum per iter luctantes ambitionis;
  339. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  340. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  341. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  342. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  343. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  344. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  345. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  346. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  347. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  348. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  349. inde magistratum partim docuere creare
  350. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  351. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  352. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  353. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  354. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  355. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  356. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  357. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  358. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  359. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  360. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  361. qui violat factis communia foedera pacis.
  362. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  363. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  364. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  365. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  366. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  367. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  368. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  369. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  370. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  371. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  372. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  373. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  374. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  375. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  376. egregias animo facies vigilante videbant
  377. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  378. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  379. membra movere videbantur vocesque superbas
  380. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  381. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  382. subpeditabatur facies et forma manebat,
  383. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  384. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  385. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  386. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  387. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  388. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  389. praeterea caeli rationes ordine certo
  390. et varia annorum cernebant tempora verti
  391. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  392. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  393. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  394. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  395. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  396. luna dies et nox et noctis signa severa
  397. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  398. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  399. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  400. O genus infelix humanum, talia divis
  401. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  402. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  403. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  404. nec pietas ullast velatum saepe videri
  405. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  406. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  407. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  408. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  409. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  410. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  411. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  412. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  413. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  414. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  415. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  416. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  417. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  418. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  419. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  420. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  421. an divinitus aeterna donata salute
  422. perpetuo possint aevi labentia tractu
  423. inmensi validas aevi contemnere viris.
  424. praeterea cui non animus formidine divum
  425. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  426. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  427. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  428. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  429. corripiunt divum percussi membra timore,
  430. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  431. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  432. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  433. induperatorem classis super aequora verrit
  434. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  435. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  436. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  437. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  438. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  439. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  440. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  441. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  442. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  443. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  444. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  445. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  446. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  447. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  448. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  449. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  450. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  451. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  452. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  453. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  454. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  455. sive feras interficere et ditescere praeda;
  456. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  457. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  458. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  459. horribili sonitu silvas exederat altis
  460. a radicibus et terram percoxerat igni,
  461. manabat venis ferventibus in loca terrae
  462. concava conveniens argenti rivus et auri,
  463. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  464. posterius claro in terra splendere colore,
  465. tollebant nitido capti levique lepore,
  466. et simili formata videbant esse figura
  467. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  468. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  469. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  470. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  471. mucronum duci fastigia procudendo,
  472. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  473. materiemque dolare et levia radere tigna
  474. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  475. nec minus argento facere haec auroque parabant
  476. quam validi primum violentis viribus aeris,
  477. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  478. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  479. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  480. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  481. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  482. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  483. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  484. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  485. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  486. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  487. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  488. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.