De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec sanctum numen fati protollere finis
  2. posse neque adversus naturae foedera niti?
  3. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  4. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  5. non ruere avolsos silices a montibus altis
  6. nec validas aevi vires perferre patique
  7. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  8. ex infinito quae tempore pertolerassent
  9. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  10. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  11. continet amplexu terram: si procreat ex se
  12. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  13. totum nativum mortali corpore constat.
  14. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  15. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  16. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  17. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  18. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  19. non alias alii quoque res cecinere ?
  20. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  21. aeternis famae monimentis insita florent?
  22. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  23. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  24. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  25. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  26. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  27. denique natura haec rerum ratioque repertast
  28. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  29. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  30. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  31. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  32. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  33. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  34. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  35. tanto quique magis victus fateare necessest
  36. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  37. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  38. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  39. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  40. nec ratione alia mortales esse videmur,
  41. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  42. atque illi quos a vita natura removit.
  43. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  44. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  45. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  46. dissociare intus partis, ut materiai
  47. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  48. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  49. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  50. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  51. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  52. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  53. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  54. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  55. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  56. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  57. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  58. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  59. ex infinito quae possint forte coorta
  60. corruere hanc rerum violento turbine summam
  61. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  62. nec porro natura loci spatiumque profundi
  63. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  64. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  65. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  66. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  67. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  68. quare etiam nativa necessumst confiteare
  69. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  70. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  71. inmensi validas aevi contemnere vires.
  72. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  73. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  74. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  75. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  76. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  77. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  78. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  79. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  80. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  81. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  82. et siccare prius confidunt omnia posse
  83. quam liquor incepti possit contingere finem.
  84. tantum spirantes aequo certamine bellum
  85. magnis inter se de rebus cernere certant,
  86. cum semel interea fuerit superantior ignis
  87. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  88. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  89. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  90. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  91. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  92. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  93. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  94. obvius aeternam succepit lampada mundi
  95. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  96. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  97. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  98. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  99. ignis enim superare potest ubi materiai
  100. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  101. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  102. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  103. umor item quondam coepit superare coortus,
  104. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  105. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  106. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  107. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  108. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  109. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  110. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  111. nam certe neque consilio primordia rerum
  112. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  113. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  114. sed quia multa modis multis primordia rerum
  115. ex infinito iam tempore percita plagis
  116. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  117. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  118. quae cumque inter se possent congressa creare,
  119. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  120. omnigenus coetus et motus experiundo
  121. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  122. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  123. terrai maris et caeli generisque animantum.
  124. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  125. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  126. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  127. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  128. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  129. diffugere inde loci partes coepere paresque
  130. cum paribus iungi res et discludere mundum
  131. membraque dividere et magnas disponere partes
  132. omnigenis e principiis, discordia quorum
  133. intervalla vias conexus pondera plagas
  134. concursus motus turbabat proelia miscens
  135. propter dissimilis formas variasque figuras,
  136. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  137. nec motus inter sese dare convenientis,
  138. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  139. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  140. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  141. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  142. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  143. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  144. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  145. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  146. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  147. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  148. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  149. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  150. partibus erumpens primus se sustulit aether
  151. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  152. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  153. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  154. matutina rubent radiati lumina solis
  155. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  156. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  157. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  158. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  159. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  160. corpore concreto circum datus undique saepsit
  161. et late diffusus in omnis undique partis
  162. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  163. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  164. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  165. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  166. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  167. nec levia ut possent per summas labier oras,
  168. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  169. versent et partes ut mundi totius extent;
  170. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  171. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  172. his igitur rebus retractis terra repente,
  173. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  174. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  175. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  176. et radii solis cogebant undique terram
  177. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  178. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  179. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  180. augebat mare manando camposque natantis,
  181. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  182. corpora multa vaporis et altaque caeli
  183. densabant procul a terris fulgentia templa.
  184. sidebant campi, crescebant montibus altis
  185. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  186. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  187. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  188. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  189. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  190. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  191. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  192. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  193. atque levissimus super influit auras
  194. nec liquidum corpus turbantibus auris
  195. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  196. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  197. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  198. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  199. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  200. unum labendi conservans usque tenorem.
  201. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  202. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  203. ex utraque polum parti premere nobis
  204. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  205. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  206. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  207. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  208. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  209. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  210. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  211. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  212. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  213. passim per caeli volvunt summania templa,
  214. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  215. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  216. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  217. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  218. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  219. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  220. in variis mundis varia ratione creatis,
  221. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  222. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  223. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  224. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  225. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  226. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  227. evanescere paulatim et decrescere pondus
  228. convenit atque aliam naturam supter habere
  229. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  230. partibus mundi, quibus insita vivit.
  231. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  232. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  233. nec caput est oneri collo nec denique totum
  234. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  235. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  236. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  237. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  238. sic igitur tellus non est aliena repente
  239. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  240. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  241. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  242. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  243. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  244. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  245. partibus mundi caeloque revincta;
  246. nam communibus inter se radicibus haerent
  247. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  248. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  249. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  250. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  251. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  252. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  253. iamne vides quantum tenuis natura valere
  254. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  255. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  256. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  257. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  258. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  259. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  260. nil magnis intervallis de corpore libant
  261. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  262. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  263. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  264. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  265. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  266. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  267. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  268. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  269. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  270. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  271. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  272. per multum, specie confusa videntur
  273. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  274. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  275. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  276. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  277. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  278. scire licet perquam pauxillo posse minores
  279. esse vel exigua maioris parte brevique.
  280. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  281. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  282. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  283. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  284. Illud item non est mirandum, qua ratione
  285. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  286. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  287. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  288. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  289. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  290. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  291. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  292. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  293. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  294. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  295. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  296. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  297. percipiat calidis fervoribus ardor,
  298. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  299. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  300. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  301. accidere ex una scintilla incendia passim.
  302. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  303. possideat multum caecis fervoribus ignem
  304. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  305. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  306. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  307. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  308. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  309. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  310. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  311. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  312. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  313. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  314. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  315. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  316. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  317. evanescere enim rapidas illius et acris
  318. imminui supter viris, ideoque relinqui
  319. paulatim solem cum posterioribus signis,
  320. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  321. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  322. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  323. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  324. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  325. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  326. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  327. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  328. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  329. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  330. alternis certo fluere alter tempore possit,
  331. qui queat aestivis solem detrudere signis
  332. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  333. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  334. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  335. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  336. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  337. posse alternis e partibus ire.
  338. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  339. diversas ire in partis inferna supernis?
  340. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  341. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  342. At nox obruit ingenti caligine terras,
  343. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  344. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  345. concussos itere et labefactos multo,
  346. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  347. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  348. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  349. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  350. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  351. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  352. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  353. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  354. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  355. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  356. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  357. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  358. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  359. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  360. semina confluere et solis reparare nitorem.
  361. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  362. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  363. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  364. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  365. tempore et inpubem molli pubescere veste
  366. et pariter mollem malis demittere barbam.
  367. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  368. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  369. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  370. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  371. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  372. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  373. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  374. aut quia sol idem sub terras atque superne
  375. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  376. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  377. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  378. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  379. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  380. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  381. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  382. distinet aequato caelum discrimine metas
  383. propter signiferi posituram totius orbis,
  384. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  385. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  386. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  387. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  388. aut quia crassior est certis in partibus ,
  389. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  390. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  391. propterea noctes hiberno tempore longae
  392. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  393. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  394. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  395. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  396. propterea fit uti videantur dicere verum.
  397. Luna potest solis radiis percussa nitere
  398. inque dies magis id lumen convertere nobis
  399. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  400. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  401. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  402. inde minutatim retro quasi condere lumen
  403. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  404. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  405. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  406. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  407. est etiam quare proprio cum lumine possit
  408. volvier et varias splendoris reddere formas;
  409. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  410. labitur omnimodis occursans officiensque,
  411. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  412. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  413. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  414. versandoque globum variantis edere formas,
  415. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  416. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  417. inde minutatim retro contorquet et aufert
  418. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  419. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  420. astrologorum artem contra convincere tendit,
  421. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  422. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  423. denique cur nequeat semper nova luna creari
  424. ordine formarum certo certisque figuris
  425. inque dies privos aborisci quaeque creata
  426. atque alia illius reparari in parte locoque,
  427. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  428. ordine cum videas tam certo multa creari.
  429. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  430. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  431. Flora quibus mater praespargens ante viai
  432. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  433. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  434. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  435. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  436. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  437. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  438. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  439. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  440. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  441. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  442. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  443. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  444. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  445. nam cur luna queat terram secludere solis
  446. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  447. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  448. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  449. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  450. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  451. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  452. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  453. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  454. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  455. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  456. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  457. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  458. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  459. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  460. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  461. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  462. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  463. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  464. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  465. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  466. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  467. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  468. quove modo possent offecto lumine obire
  469. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  470. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  471. omnia convisunt clara loca candida luce,
  472. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  473. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  474. tollere et incertis crerint committere ventis.
  475. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  476. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  477. florida fulserunt viridanti prata colore,
  478. arboribusque datumst variis exinde per auras
  479. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  480. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  481. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  482. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  483. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  484. multa modis multis varia ratione coorta.
  485. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  486. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  487. linquitur ut merito maternum nomen adepta