De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  2. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  3. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  4. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  5. imbribus et calido solis concreta vapore;
  6. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  7. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  8. principio genus alituum variaeque volucres
  9. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  10. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  11. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  12. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  13. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  14. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  15. crescebant uteri terram radicibus apti;
  16. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  17. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  18. convertebat ibi natura foramina terrae
  19. et sucum venis cogebat fundere apertis
  20. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  21. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  22. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  23. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  24. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  25. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  26. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  27. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  28. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  29. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  30. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  31. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  32. simul volucres variantibus formis.
  33. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  34. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  35. mutat enim mundi naturam totius aetas
  36. ex alioque alius status excipere omnia debet
  37. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  38. omnia commutat natura et vertere cogit.
  39. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  40. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  41. sic igitur mundi naturam totius aetas
  42. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  43. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  44. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  45. conatast mira facie membrisque coorta,
  46. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  47. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  48. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  49. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  50. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  51. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  52. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  53. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  54. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  55. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  56. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  57. ut propagando possint procudere saecla;
  58. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  59. semina qua possint membris manare remissis,
  60. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  61. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  62. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  63. nec potuisse propagando procudere prolem.
  64. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  65. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  66. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  67. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  68. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  69. principio genus acre leonum saevaque saecla
  70. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  71. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  72. et genus omne quod est veterino semine partum
  73. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  74. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  75. nam cupide fugere feras pacemque secuta