De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  2. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  3. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  4. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  5. imbribus et calido solis concreta vapore;
  6. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  7. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  8. principio genus alituum variaeque volucres
  9. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  10. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  11. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  12. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  13. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  14. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  15. crescebant uteri terram radicibus apti;
  16. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  17. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  18. convertebat ibi natura foramina terrae
  19. et sucum venis cogebat fundere apertis
  20. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  21. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  22. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  23. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  24. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  25. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  26. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  27. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  28. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  29. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  30. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  31. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  32. simul volucres variantibus formis.
  33. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  34. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  35. mutat enim mundi naturam totius aetas
  36. ex alioque alius status excipere omnia debet
  37. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  38. omnia commutat natura et vertere cogit.
  39. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  40. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  41. sic igitur mundi naturam totius aetas
  42. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  43. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  44. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  45. conatast mira facie membrisque coorta,
  46. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  47. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  48. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  49. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  50. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  51. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  52. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  53. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  54. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  55. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  56. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  57. ut propagando possint procudere saecla;
  58. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  59. semina qua possint membris manare remissis,
  60. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  61. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  62. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  63. nec potuisse propagando procudere prolem.
  64. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  65. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  66. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  67. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  68. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  69. principio genus acre leonum saevaque saecla
  70. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  71. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  72. et genus omne quod est veterino semine partum
  73. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  74. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  75. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  76. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  77. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  78. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  79. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  80. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  81. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  82. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  83. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  84. donec ad interitum genus id natura redegit.
  85. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  86. esse queunt duplici natura et corpore bino
  87. ex alienigenis membris compacta, potestas
  88. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  89. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  90. principio circum tribus actis impiger annis
  91. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  92. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  93. post ubi equum validae vires aetate senecta
  94. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  95. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  96. officit et molli vestit lanugine malas;
  97. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  98. confieri credas Centauros posse neque esse,
  99. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  100. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  101. inter se quorum discordia membra videmus;
  102. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  103. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  104. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  105. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  106. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  107. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  108. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  109. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  110. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  111. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  112. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  113. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  114. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  115. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  116. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  117. multa licet simili ratione effutiat ore,
  118. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  119. fluxisse et gemmis florere arbusta
  120. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  121. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  122. et manibus totum circum se vertere caelum.
  123. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  124. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  125. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  126. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  127. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  128. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  129. non tamen inter se possunt complexa creari,
  130. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  131. foedere naturae certo discrimina servant.
  132. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  133. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  134. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  135. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  136. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  137. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  138. multaque per caelum solis volventia lustra
  139. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  140. nec robustus erat curvi moderator aratri
  141. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  142. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  143. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  144. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  145. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  146. glandiferas inter curabant corpora quercus
  147. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  148. arbita puniceo fieri matura colore,
  149. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  150. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  151. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  152. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  153. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  154. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  155. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  156. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  157. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  158. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  159. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  160. necdum res igni scibant tractare neque uti
  161. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  162. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  163. et frutices inter condebant squalida membra
  164. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  165. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  166. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  167. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  168. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  169. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  170. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  171. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  172. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  173. et manuum mira freti virtute pedumque
  174. consectabantur silvestria saecla ferarum
  175. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  176. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  177. saetigerisque pares subus silvestria membra
  178. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  179. circum se foliis ac frondibus involventes.
  180. nec plangore diem magno solemque per agros
  181. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  182. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  183. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  184. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  185. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  186. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  187. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  188. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  189. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  190. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  191. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  192. spumigeri suis adventu validique leonis
  193. atque intempesta cedebant nocte paventes
  194. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  195. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  196. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  197. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  198. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  199. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  200. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  201. at quos effugium servarat corpore adeso,
  202. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  203. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  204. donique eos vita privarant vermina saeva
  205. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  206. at non multa virum sub signis milia ducta
  207. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  208. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  209. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  210. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  211. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  212. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  213. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  214. tum penuria deinde cibi languentia leto
  215. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  216. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  217. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  218. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  219. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  220. ---
  221. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  222. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  223. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  224. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  225. et Venus inminuit viris puerique parentum
  226. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  227. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  228. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  229. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  230. vocibus et gestu cum balbe significarent
  231. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  232. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  233. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  234. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  235. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  236. At varios linguae sonitus natura subegit
  237. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  238. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  239. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  240. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  241. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  242. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  243. illis iratus petit atque infestus inurget.
  244. at catuli pantherarum scymnique leonum
  245. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  246. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  247. alituum porro genus alis omne videmus
  248. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  249. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  250. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  251. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  252. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  253. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  254. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  255. inter se fuerant, unde insita notities est
  256. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  257. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  258. cogere item pluris unus victosque domare
  259. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  260. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  261. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  262. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  263. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  264. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  265. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  266. pro vario sensu varia res voce notaret?
  267. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  268. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  269. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  270. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  271. inritata canum cum primum magna Molossum
  272. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  273. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  274. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  275. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  276. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  277. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  278. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  279. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  280. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  281. denique non hinnitus item differre videtur,
  282. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  283. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  284. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  285. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  286. postremo genus alituum variaeque volucres,
  287. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  288. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  289. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  290. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  291. et partim mutant cum tempestatibus una
  292. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  293. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  294. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  295. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  296. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  297. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  298. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  299. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  300. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  301. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  302. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  303. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  304. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  305. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  306. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  307. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  308. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  309. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  310. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  311. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  312. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  313. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  314. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  315. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  316. condere coeperunt urbis arcemque locare
  317. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  318. et pecudes et agros divisere atque dedere
  319. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  320. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  321. posterius res inventast aurumque repertum,
  322. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  323. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  324. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  325. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  326. divitiae grandes homini sunt vivere parce