De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  2. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  3. ut fundamento stabili fortuna maneret
  4. et placidam possent opulenti degere vitam,
  5. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  6. certantes iter infestum fecere viai,
  7. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  8. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  9. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  10. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  11. ut satius multo iam sit parere quietum
  12. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  13. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  14. angustum per iter luctantes ambitionis;
  15. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  16. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  17. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  18. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  19. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  20. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  21. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  22. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  23. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  24. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  25. inde magistratum partim docuere creare
  26. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  27. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  28. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  29. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  30. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  31. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  32. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  33. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  34. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  35. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  36. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  37. qui violat factis communia foedera pacis.
  38. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  39. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  40. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  41. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  42. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  43. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  44. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  45. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  46. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  47. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  48. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  49. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  50. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  51. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  52. egregias animo facies vigilante videbant
  53. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  54. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  55. membra movere videbantur vocesque superbas
  56. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  57. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  58. subpeditabatur facies et forma manebat,
  59. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  60. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  61. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  62. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  63. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  64. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  65. praeterea caeli rationes ordine certo
  66. et varia annorum cernebant tempora verti
  67. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  68. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  69. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  70. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  71. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  72. luna dies et nox et noctis signa severa
  73. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  74. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  75. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  76. O genus infelix humanum, talia divis
  77. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  78. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  79. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  80. nec pietas ullast velatum saepe videri
  81. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  82. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  83. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  84. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  85. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  86. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  87. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  88. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  89. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  90. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  91. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  92. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  93. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  94. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  95. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  96. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  97. an divinitus aeterna donata salute
  98. perpetuo possint aevi labentia tractu
  99. inmensi validas aevi contemnere viris.
  100. praeterea cui non animus formidine divum
  101. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  102. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  103. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  104. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  105. corripiunt divum percussi membra timore,
  106. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  107. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  108. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  109. induperatorem classis super aequora verrit
  110. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  111. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  112. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  113. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  114. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  115. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  116. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  117. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  118. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  119. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  120. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  121. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  122. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  123. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  124. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  125. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  126. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  127. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  128. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  129. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  130. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  131. sive feras interficere et ditescere praeda;
  132. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  133. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  134. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  135. horribili sonitu silvas exederat altis
  136. a radicibus et terram percoxerat igni,
  137. manabat venis ferventibus in loca terrae
  138. concava conveniens argenti rivus et auri,
  139. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  140. posterius claro in terra splendere colore,
  141. tollebant nitido capti levique lepore,
  142. et simili formata videbant esse figura
  143. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  144. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  145. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  146. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  147. mucronum duci fastigia procudendo,
  148. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  149. materiemque dolare et levia radere tigna
  150. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  151. nec minus argento facere haec auroque parabant
  152. quam validi primum violentis viribus aeris,
  153. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  154. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  155. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  156. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  157. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  158. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  159. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  160. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  161. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  162. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  163. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  164. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  165. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  166. et lapides et item silvarum fragmina rami
  167. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  168. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  169. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  170. quo facilis magis est natura et copia maior.
  171. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  172. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  173. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  174. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  175. inde minutatim processit ferreus ensis
  176. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  177. et ferro coepere solum proscindere terrae
  178. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  179. et prius est armatum in equi conscendere costas
  180. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  181. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  182. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  183. et quam falciferos armatum escendere currus.
  184. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  185. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  186. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  187. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  188. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  189. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  190. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  191. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  192. et validos partim prae se misere leones
  193. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  194. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  195. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  196. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  197. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  198. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  199. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  200. inritata leae iaciebant corpora saltu
  201. undique et adversum venientibus ora patebant
  202. et nec opinantis a tergo deripiebant
  203. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  204. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  205. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  206. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  207. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  208. et validis socios caedebant dentibus apri
  209. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  210. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  211. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  212. nam transversa feros exibant dentis adactus
  213. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  214. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  215. concidere atque gravi terram consternere casu.
  216. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  217. effervescere cernebant in rebus agundis
  218. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  219. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  220. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  221. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  222. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  223. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  224. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  225. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  226. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  227. non quierint animo praesentire atque videre,
  228. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  229. et magis id possis factum contendere in omni
  230. in variis mundis varia ratione creatis,
  231. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  232. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  233. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  234. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  235. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  236. et facere ante viros lanam natura
  237. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  238. et sollertius est multo genus omne virile;
  239. agricolae donec vitio vertere severi,
  240. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  241. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  242. atque opere in duro durarent membra manusque.
  243. At specimen sationis et insitionis origo
  244. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  245. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  246. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  247. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  248. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  249. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  250. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  251. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  252. inque dies magis in montem succedere silvas
  253. cogebant infraque locum concedere cultis,
  254. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  255. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  256. caerula distinguens inter plaga currere posset
  257. per tumulos et convallis camposque profusa;
  258. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  259. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  260. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  261. At liquidas avium voces imitarier ore
  262. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  263. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  264. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  265. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  266. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  267. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  268. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  269. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  270. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  271. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  272. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  273. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  274. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  275. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  276. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  277. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  278. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  279. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  280. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  281. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  282. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  283. atque extra numerum procedere membra moventes
  284. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  285. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  286. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  287. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  288. ducere multimodis voces et flectere cantus
  289. et supera calamos unco percurrere labro;
  290. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  291. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  292. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  293. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  294. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  295. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  296. posteriorque fere melior res illa reperta
  297. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  298. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  299. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  300. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  301. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  302. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  303. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  304. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  305. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  306. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  307. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  308. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  309. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  310. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  311. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  312. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  313. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  314. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  315. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  316. idque minutatim vitam provexit in altum
  317. et belli magnos commovit funditus aestus.
  318. at vigiles mundi magnum versatile templum
  319. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  320. perdocuere homines annorum tempora verti
  321. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  322. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  323. et divisa colebatur discretaque tellus,
  324. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  325. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,