De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  2. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  3. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  4. multa modis multis varia ratione coorta.
  5. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  6. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  7. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  8. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  9. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  10. imbribus et calido solis concreta vapore;
  11. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  12. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  13. principio genus alituum variaeque volucres
  14. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  15. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  16. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  17. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  18. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  19. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  20. crescebant uteri terram radicibus apti;
  21. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  22. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  23. convertebat ibi natura foramina terrae
  24. et sucum venis cogebat fundere apertis
  25. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  26. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  27. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  28. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  29. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  30. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  31. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  32. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  33. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  34. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  35. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  36. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  37. simul volucres variantibus formis.
  38. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  39. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  40. mutat enim mundi naturam totius aetas
  41. ex alioque alius status excipere omnia debet
  42. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  43. omnia commutat natura et vertere cogit.
  44. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  45. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  46. sic igitur mundi naturam totius aetas
  47. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  48. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  49. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  50. conatast mira facie membrisque coorta,
  51. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  52. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  53. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  54. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  55. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  56. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  57. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  58. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  59. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  60. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  61. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  62. ut propagando possint procudere saecla;
  63. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  64. semina qua possint membris manare remissis,
  65. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  66. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  67. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  68. nec potuisse propagando procudere prolem.
  69. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  70. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  71. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  72. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  73. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  74. principio genus acre leonum saevaque saecla
  75. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  76. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  77. et genus omne quod est veterino semine partum
  78. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  79. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  80. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  81. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  82. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  83. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  84. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  85. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  86. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  87. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  88. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  89. donec ad interitum genus id natura redegit.
  90. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  91. esse queunt duplici natura et corpore bino
  92. ex alienigenis membris compacta, potestas
  93. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  94. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  95. principio circum tribus actis impiger annis
  96. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  97. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  98. post ubi equum validae vires aetate senecta
  99. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  100. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  101. officit et molli vestit lanugine malas;
  102. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  103. confieri credas Centauros posse neque esse,
  104. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  105. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  106. inter se quorum discordia membra videmus;
  107. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  108. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  109. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  110. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  111. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  112. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  113. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  114. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  115. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  116. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  117. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  118. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  119. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  120. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  121. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  122. multa licet simili ratione effutiat ore,
  123. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  124. fluxisse et gemmis florere arbusta
  125. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  126. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  127. et manibus totum circum se vertere caelum.
  128. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  129. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  130. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  131. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  132. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  133. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  134. non tamen inter se possunt complexa creari,
  135. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  136. foedere naturae certo discrimina servant.
  137. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  138. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  139. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  140. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  141. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  142. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  143. multaque per caelum solis volventia lustra
  144. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  145. nec robustus erat curvi moderator aratri
  146. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  147. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  148. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  149. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  150. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  151. glandiferas inter curabant corpora quercus
  152. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  153. arbita puniceo fieri matura colore,
  154. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  155. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  156. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  157. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  158. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  159. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  160. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  161. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  162. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  163. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  164. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  165. necdum res igni scibant tractare neque uti
  166. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  167. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  168. et frutices inter condebant squalida membra
  169. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  170. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  171. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  172. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  173. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  174. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  175. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  176. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  177. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  178. et manuum mira freti virtute pedumque
  179. consectabantur silvestria saecla ferarum
  180. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  181. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  182. saetigerisque pares subus silvestria membra
  183. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  184. circum se foliis ac frondibus involventes.
  185. nec plangore diem magno solemque per agros
  186. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  187. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  188. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  189. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  190. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  191. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  192. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  193. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  194. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  195. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  196. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  197. spumigeri suis adventu validique leonis
  198. atque intempesta cedebant nocte paventes
  199. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  200. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  201. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  202. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  203. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  204. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  205. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  206. at quos effugium servarat corpore adeso,
  207. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  208. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  209. donique eos vita privarant vermina saeva
  210. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  211. at non multa virum sub signis milia ducta
  212. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  213. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  214. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  215. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  216. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  217. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  218. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  219. tum penuria deinde cibi languentia leto
  220. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  221. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  222. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  223. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  224. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  225. ---
  226. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  227. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  228. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  229. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  230. et Venus inminuit viris puerique parentum
  231. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  232. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  233. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  234. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  235. vocibus et gestu cum balbe significarent
  236. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  237. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  238. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  239. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  240. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  241. At varios linguae sonitus natura subegit
  242. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  243. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  244. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  245. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  246. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  247. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  248. illis iratus petit atque infestus inurget.
  249. at catuli pantherarum scymnique leonum
  250. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  251. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  252. alituum porro genus alis omne videmus
  253. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  254. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  255. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  256. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  257. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  258. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  259. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  260. inter se fuerant, unde insita notities est
  261. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  262. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  263. cogere item pluris unus victosque domare
  264. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  265. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  266. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  267. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  268. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  269. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  270. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  271. pro vario sensu varia res voce notaret?
  272. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  273. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  274. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  275. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  276. inritata canum cum primum magna Molossum
  277. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  278. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  279. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  280. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  281. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  282. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  283. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  284. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  285. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  286. denique non hinnitus item differre videtur,
  287. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  288. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  289. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  290. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  291. postremo genus alituum variaeque volucres,
  292. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  293. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  294. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  295. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  296. et partim mutant cum tempestatibus una
  297. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  298. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  299. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  300. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  301. muta tamen cum sint, varias emittere voces,