De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  2. corpora multa vaporis et altaque caeli
  3. densabant procul a terris fulgentia templa.
  4. sidebant campi, crescebant montibus altis
  5. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  6. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  7. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  8. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  9. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  10. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  11. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  12. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  13. atque levissimus super influit auras
  14. nec liquidum corpus turbantibus auris
  15. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  16. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  17. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  18. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  19. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  20. unum labendi conservans usque tenorem.
  21. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  22. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  23. ex utraque polum parti premere nobis
  24. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  25. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  26. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  27. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  28. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  29. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  30. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  31. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  32. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  33. passim per caeli volvunt summania templa,
  34. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  35. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  36. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  37. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  38. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  39. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  40. in variis mundis varia ratione creatis,
  41. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  42. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  43. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  44. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  45. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  46. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  47. evanescere paulatim et decrescere pondus
  48. convenit atque aliam naturam supter habere
  49. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  50. partibus mundi, quibus insita vivit.
  51. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  52. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  53. nec caput est oneri collo nec denique totum
  54. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  55. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  56. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  57. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  58. sic igitur tellus non est aliena repente
  59. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  60. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  61. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  62. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  63. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  64. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  65. partibus mundi caeloque revincta;
  66. nam communibus inter se radicibus haerent
  67. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  68. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  69. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  70. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  71. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  72. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  73. iamne vides quantum tenuis natura valere
  74. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  75. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  76. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  77. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  78. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  79. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  80. nil magnis intervallis de corpore libant
  81. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  82. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  83. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  84. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  85. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  86. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  87. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  88. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  89. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  90. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  91. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  92. per multum, specie confusa videntur
  93. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  94. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  95. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  96. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  97. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  98. scire licet perquam pauxillo posse minores
  99. esse vel exigua maioris parte brevique.
  100. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  101. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  102. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  103. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  104. Illud item non est mirandum, qua ratione
  105. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  106. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  107. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  108. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  109. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  110. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  111. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  112. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  113. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  114. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  115. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  116. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  117. percipiat calidis fervoribus ardor,
  118. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  119. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  120. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  121. accidere ex una scintilla incendia passim.
  122. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  123. possideat multum caecis fervoribus ignem
  124. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  125. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  126. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  127. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  128. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  129. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  130. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  131. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  132. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  133. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  134. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  135. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  136. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  137. evanescere enim rapidas illius et acris
  138. imminui supter viris, ideoque relinqui
  139. paulatim solem cum posterioribus signis,
  140. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  141. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  142. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  143. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  144. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  145. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  146. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  147. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  148. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  149. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  150. alternis certo fluere alter tempore possit,
  151. qui queat aestivis solem detrudere signis
  152. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  153. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  154. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  155. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  156. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  157. posse alternis e partibus ire.
  158. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  159. diversas ire in partis inferna supernis?
  160. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  161. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  162. At nox obruit ingenti caligine terras,
  163. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  164. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  165. concussos itere et labefactos multo,
  166. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  167. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  168. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  169. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  170. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  171. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  172. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  173. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  174. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  175. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  176. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  177. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  178. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  179. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  180. semina confluere et solis reparare nitorem.
  181. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  182. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  183. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  184. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  185. tempore et inpubem molli pubescere veste
  186. et pariter mollem malis demittere barbam.
  187. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  188. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  189. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  190. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  191. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  192. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  193. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  194. aut quia sol idem sub terras atque superne
  195. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  196. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  197. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  198. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  199. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  200. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  201. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  202. distinet aequato caelum discrimine metas
  203. propter signiferi posituram totius orbis,
  204. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  205. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  206. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  207. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  208. aut quia crassior est certis in partibus ,
  209. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  210. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  211. propterea noctes hiberno tempore longae
  212. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  213. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  214. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  215. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  216. propterea fit uti videantur dicere verum.
  217. Luna potest solis radiis percussa nitere
  218. inque dies magis id lumen convertere nobis
  219. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  220. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  221. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  222. inde minutatim retro quasi condere lumen
  223. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  224. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  225. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  226. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  227. est etiam quare proprio cum lumine possit
  228. volvier et varias splendoris reddere formas;
  229. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  230. labitur omnimodis occursans officiensque,
  231. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  232. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  233. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  234. versandoque globum variantis edere formas,
  235. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  236. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  237. inde minutatim retro contorquet et aufert
  238. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  239. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  240. astrologorum artem contra convincere tendit,
  241. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  242. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  243. denique cur nequeat semper nova luna creari
  244. ordine formarum certo certisque figuris
  245. inque dies privos aborisci quaeque creata
  246. atque alia illius reparari in parte locoque,
  247. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  248. ordine cum videas tam certo multa creari.
  249. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  250. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  251. Flora quibus mater praespargens ante viai
  252. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  253. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  254. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  255. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  256. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  257. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  258. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  259. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  260. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  261. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  262. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  263. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  264. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  265. nam cur luna queat terram secludere solis
  266. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  267. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  268. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  269. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  270. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  271. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  272. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  273. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  274. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  275. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  276. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  277. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  278. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  279. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  280. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  281. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  282. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  283. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  284. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  285. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  286. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  287. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  288. quove modo possent offecto lumine obire
  289. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  290. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  291. omnia convisunt clara loca candida luce,
  292. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  293. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  294. tollere et incertis crerint committere ventis.
  295. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  296. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  297. florida fulserunt viridanti prata colore,
  298. arboribusque datumst variis exinde per auras
  299. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  300. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur