De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  2. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  3. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  4. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  5. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  6. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  7. quove modo possent offecto lumine obire
  8. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  9. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  10. omnia convisunt clara loca candida luce,
  11. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  12. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  13. tollere et incertis crerint committere ventis.
  14. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  15. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  16. florida fulserunt viridanti prata colore,
  17. arboribusque datumst variis exinde per auras
  18. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  19. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  20. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  21. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  22. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  23. multa modis multis varia ratione coorta.
  24. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  25. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  26. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  27. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  28. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  29. imbribus et calido solis concreta vapore;
  30. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  31. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  32. principio genus alituum variaeque volucres
  33. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  34. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  35. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  36. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  37. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  38. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  39. crescebant uteri terram radicibus apti;
  40. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  41. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  42. convertebat ibi natura foramina terrae