De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  2. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  3. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  4. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  5. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  6. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  7. si tamen interea mirantur qua ratione
  8. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  9. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  10. rursus in antiquas referuntur religiones
  11. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  12. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  13. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  14. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  15. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  16. principio maria ac terras caelumque tuere;
  17. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  18. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  19. una dies dabit exitio, multosque per annos
  20. sustentata ruet moles et machina mundi.
  21. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  22. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  23. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  24. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  25. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  26. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  27. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  28. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  29. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  30. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  31. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  32. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  33. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  34. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  35. sanctius et multo certa ratione magis quam
  36. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  37. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  38. religione refrenatus ne forte rearis
  39. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  40. corpore divino debere aeterna manere,
  41. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  42. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  43. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  44. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  45. inmortalia mortali sermone notantes;
  46. quae procul usque adeo divino a numine distent
  47. inque deum numero quae sint indigna videri,
  48. notitiam potius praebere ut posse putentur
  49. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  50. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  51. posse animi natura putetur consiliumque.
  52. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  53. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  54. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  55. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  56. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  57. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  58. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  59. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  60. posset et innasci quavis in parte soleret,
  61. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  62. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  63. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  64. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  65. totum posse extra corpus formamque animalem
  66. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  67. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  68. haud igitur constant divino praedita sensu,
  69. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  70. Illud item non est ut possis credere, sedes
  71. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  72. tenvis enim natura deum longeque remota
  73. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  74. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  75. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  76. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  77. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  78. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  79. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  80. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  81. praeclaram mundi naturam proptereaque
  82. adlaudabile opus divom laudare decere
  83. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  84. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  85. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  86. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  87. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  88. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  89. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  90. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  91. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  92. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  93. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  94. nam gaudere novis rebus debere videtur
  95. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  96. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  97. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  98. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  99. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  100. donec diluxit rerum genitalis origo?
  101. natus enim debet qui cumque est velle manere
  102. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  103. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  104. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  105. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  106. notities hominum divis unde insita primum est,
  107. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  108. quove modost umquam vis cognita principiorum
  109. quidque inter sese permutato ordine possent.
  110. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  111. namque ita multa modis multis primordia rerum
  112. ex infinito iam tempore percita plagis
  113. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  114. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  115. quae cumque inter se possint congressa creare,
  116. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  117. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  118. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  119. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  120. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  121. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  122. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  123. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  124. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  125. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  126. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  127. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  128. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  129. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  130. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  131. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  132. vitai causa valido consueta bidenti
  133. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  134. si non fecundas vertentes vomere glebas
  135. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  136. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  137. et tamen inter dum magno quaesita labore
  138. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  139. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  140. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  141. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  142. praeterea genus horriferum natura ferarum
  143. humanae genti infestum terraque marique
  144. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  145. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  146. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  147. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  148. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  149. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  150. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  151. cui tantum in vita restet transire malorum.
  152. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  153. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  154. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  155. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  156. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  157. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  158. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  159. Principio quoniam terrai corpus et umor
  160. aurarumque leves animae calidique vapores,
  161. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  162. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  163. debet eodem omnis mundi natura putari.
  164. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  165. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  166. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  167. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  168. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  169. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  170. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  171. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  172. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  173. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  174. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  175. principio pars terrai non nulla, perusta
  176. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  177. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  178. quas validi toto dispergunt venti.
  179. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  180. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  181. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  182. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  183. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  184. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  185. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  186. semper abundare et latices manare perennis
  187. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  188. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  189. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  190. partim quod validi verrentes aequora venti
  191. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  192. partim quod supter per terras diditur omnis;
  193. percolatur enim virus retroque remanat
  194. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  195. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  196. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  197. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  198. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  199. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  200. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  201. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  202. omnia iam resoluta forent et in versa.
  203. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  204. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  205. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  206. inrigat adsidue caelum candore recenti
  207. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  208. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  209. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  210. quod simul ac primum nubes succedere soli
  211. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  212. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  213. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  214. ut noscas splendore novo res semper egere
  215. et primum iactum fulgoris quemque perire
  216. nec ratione alia res posse in sole videri,
  217. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  218. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  219. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  220. fulguribus pingues multa caligine taedae
  221. consimili properant ratione, ardore ministro,
  222. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  223. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  224. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  225. exitium celeri celeratur origine flammae.
  226. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  227. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  228. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  229. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  230. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  231. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  232. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  233. nec sanctum numen fati protollere finis
  234. posse neque adversus naturae foedera niti?
  235. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  236. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  237. non ruere avolsos silices a montibus altis
  238. nec validas aevi vires perferre patique
  239. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  240. ex infinito quae tempore pertolerassent
  241. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  242. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  243. continet amplexu terram: si procreat ex se
  244. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  245. totum nativum mortali corpore constat.
  246. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  247. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  248. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  249. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  250. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  251. non alias alii quoque res cecinere ?
  252. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  253. aeternis famae monimentis insita florent?
  254. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  255. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  256. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  257. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  258. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  259. denique natura haec rerum ratioque repertast
  260. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  261. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  262. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  263. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  264. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  265. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  266. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  267. tanto quique magis victus fateare necessest
  268. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  269. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  270. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  271. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  272. nec ratione alia mortales esse videmur,
  273. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  274. atque illi quos a vita natura removit.
  275. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  276. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  277. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  278. dissociare intus partis, ut materiai
  279. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  280. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  281. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  282. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  283. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  284. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  285. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  286. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  287. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  288. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  289. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  290. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  291. ex infinito quae possint forte coorta
  292. corruere hanc rerum violento turbine summam
  293. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  294. nec porro natura loci spatiumque profundi
  295. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  296. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  297. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  298. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  299. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  300. quare etiam nativa necessumst confiteare
  301. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  302. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  303. inmensi validas aevi contemnere vires.
  304. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  305. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  306. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  307. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  308. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  309. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  310. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  311. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  312. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  313. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  314. et siccare prius confidunt omnia posse
  315. quam liquor incepti possit contingere finem.
  316. tantum spirantes aequo certamine bellum
  317. magnis inter se de rebus cernere certant,
  318. cum semel interea fuerit superantior ignis
  319. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  320. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  321. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  322. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  323. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  324. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  325. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  326. obvius aeternam succepit lampada mundi
  327. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  328. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  329. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  330. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  331. ignis enim superare potest ubi materiai
  332. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  333. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  334. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  335. umor item quondam coepit superare coortus,
  336. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  337. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  338. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  339. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  340. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  341. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  342. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  343. nam certe neque consilio primordia rerum
  344. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  345. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  346. sed quia multa modis multis primordia rerum
  347. ex infinito iam tempore percita plagis
  348. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  349. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  350. quae cumque inter se possent congressa creare,
  351. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  352. omnigenus coetus et motus experiundo
  353. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  354. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  355. terrai maris et caeli generisque animantum.
  356. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  357. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  358. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  359. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  360. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  361. diffugere inde loci partes coepere paresque
  362. cum paribus iungi res et discludere mundum
  363. membraque dividere et magnas disponere partes
  364. omnigenis e principiis, discordia quorum
  365. intervalla vias conexus pondera plagas
  366. concursus motus turbabat proelia miscens
  367. propter dissimilis formas variasque figuras,
  368. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  369. nec motus inter sese dare convenientis,
  370. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  371. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  372. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  373. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  374. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  375. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  376. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  377. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  378. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  379. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  380. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  381. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  382. partibus erumpens primus se sustulit aether
  383. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  384. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  385. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  386. matutina rubent radiati lumina solis
  387. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  388. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  389. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  390. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  391. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  392. corpore concreto circum datus undique saepsit
  393. et late diffusus in omnis undique partis
  394. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  395. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  396. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  397. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  398. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  399. nec levia ut possent per summas labier oras,
  400. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  401. versent et partes ut mundi totius extent;
  402. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  403. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  404. his igitur rebus retractis terra repente,
  405. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  406. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  407. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  408. et radii solis cogebant undique terram
  409. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  410. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  411. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  412. augebat mare manando camposque natantis,
  413. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  414. corpora multa vaporis et altaque caeli
  415. densabant procul a terris fulgentia templa.
  416. sidebant campi, crescebant montibus altis
  417. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  418. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  419. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  420. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  421. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  422. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  423. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  424. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  425. atque levissimus super influit auras
  426. nec liquidum corpus turbantibus auris
  427. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  428. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  429. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  430. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  431. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  432. unum labendi conservans usque tenorem.
  433. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  434. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  435. ex utraque polum parti premere nobis
  436. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  437. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  438. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  439. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  440. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  441. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  442. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  443. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  444. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  445. passim per caeli volvunt summania templa,
  446. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  447. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  448. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  449. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  450. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  451. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  452. in variis mundis varia ratione creatis,
  453. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  454. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  455. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  456. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  457. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  458. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  459. evanescere paulatim et decrescere pondus
  460. convenit atque aliam naturam supter habere
  461. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  462. partibus mundi, quibus insita vivit.
  463. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  464. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  465. nec caput est oneri collo nec denique totum
  466. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  467. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  468. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  469. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  470. sic igitur tellus non est aliena repente
  471. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  472. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  473. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  474. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  475. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  476. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  477. partibus mundi caeloque revincta;
  478. nam communibus inter se radicibus haerent
  479. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  480. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  481. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  482. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  483. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  484. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  485. iamne vides quantum tenuis natura valere
  486. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  487. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  488. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  489. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  490. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  491. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  492. nil magnis intervallis de corpore libant
  493. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  494. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  495. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  496. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  497. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  498. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  499. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  500. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  501. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  502. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  503. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  504. per multum, specie confusa videntur
  505. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  506. quandoquidem claram speciem certamque figuram