De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  2. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  3. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  4. scire licet perquam pauxillo posse minores
  5. esse vel exigua maioris parte brevique.
  6. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  7. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  8. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  9. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  10. Illud item non est mirandum, qua ratione
  11. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  12. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  13. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  14. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  15. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  16. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  17. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  18. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  19. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  20. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  21. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  22. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  23. percipiat calidis fervoribus ardor,
  24. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  25. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  26. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  27. accidere ex una scintilla incendia passim.
  28. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  29. possideat multum caecis fervoribus ignem
  30. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  31. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  32. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  33. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  34. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  35. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  36. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  37. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  38. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  39. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  40. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  41. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  42. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  43. evanescere enim rapidas illius et acris
  44. imminui supter viris, ideoque relinqui
  45. paulatim solem cum posterioribus signis,
  46. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  47. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  48. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  49. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  50. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  51. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  52. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  53. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  54. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  55. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  56. alternis certo fluere alter tempore possit,
  57. qui queat aestivis solem detrudere signis
  58. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  59. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  60. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  61. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  62. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  63. posse alternis e partibus ire.
  64. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  65. diversas ire in partis inferna supernis?
  66. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  67. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  68. At nox obruit ingenti caligine terras,
  69. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  70. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  71. concussos itere et labefactos multo,
  72. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  73. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  74. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  75. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  76. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  77. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  78. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  79. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  80. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  81. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  82. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  83. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  84. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  85. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  86. semina confluere et solis reparare nitorem.
  87. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  88. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  89. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  90. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  91. tempore et inpubem molli pubescere veste
  92. et pariter mollem malis demittere barbam.
  93. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  94. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  95. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  96. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  97. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  98. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  99. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  100. aut quia sol idem sub terras atque superne
  101. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  102. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  103. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  104. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  105. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  106. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  107. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  108. distinet aequato caelum discrimine metas
  109. propter signiferi posituram totius orbis,
  110. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  111. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  112. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  113. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  114. aut quia crassior est certis in partibus ,
  115. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  116. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  117. propterea noctes hiberno tempore longae
  118. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  119. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  120. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  121. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  122. propterea fit uti videantur dicere verum.
  123. Luna potest solis radiis percussa nitere
  124. inque dies magis id lumen convertere nobis
  125. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  126. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  127. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  128. inde minutatim retro quasi condere lumen
  129. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  130. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  131. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  132. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  133. est etiam quare proprio cum lumine possit
  134. volvier et varias splendoris reddere formas;
  135. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  136. labitur omnimodis occursans officiensque,
  137. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  138. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  139. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  140. versandoque globum variantis edere formas,
  141. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  142. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  143. inde minutatim retro contorquet et aufert
  144. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  145. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  146. astrologorum artem contra convincere tendit,
  147. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  148. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  149. denique cur nequeat semper nova luna creari
  150. ordine formarum certo certisque figuris
  151. inque dies privos aborisci quaeque creata
  152. atque alia illius reparari in parte locoque,
  153. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  154. ordine cum videas tam certo multa creari.
  155. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  156. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  157. Flora quibus mater praespargens ante viai
  158. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  159. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  160. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  161. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  162. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  163. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  164. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  165. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  166. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  167. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  168. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  169. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  170. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  171. nam cur luna queat terram secludere solis
  172. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  173. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  174. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  175. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  176. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  177. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  178. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  179. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  180. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  181. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  182. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  183. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  184. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  185. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  186. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  187. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  188. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  189. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  190. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  191. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  192. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  193. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  194. quove modo possent offecto lumine obire
  195. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  196. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  197. omnia convisunt clara loca candida luce,
  198. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  199. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  200. tollere et incertis crerint committere ventis.
  201. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  202. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  203. florida fulserunt viridanti prata colore,
  204. arboribusque datumst variis exinde per auras
  205. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  206. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  207. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  208. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  209. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  210. multa modis multis varia ratione coorta.
  211. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  212. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  213. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  214. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  215. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  216. imbribus et calido solis concreta vapore;
  217. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  218. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  219. principio genus alituum variaeque volucres
  220. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  221. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  222. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  223. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  224. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  225. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  226. crescebant uteri terram radicibus apti;
  227. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  228. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  229. convertebat ibi natura foramina terrae
  230. et sucum venis cogebat fundere apertis
  231. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  232. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  233. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  234. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  235. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  236. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  237. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  238. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  239. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  240. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  241. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  242. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  243. simul volucres variantibus formis.
  244. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  245. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  246. mutat enim mundi naturam totius aetas
  247. ex alioque alius status excipere omnia debet
  248. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  249. omnia commutat natura et vertere cogit.
  250. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  251. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  252. sic igitur mundi naturam totius aetas
  253. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  254. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  255. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  256. conatast mira facie membrisque coorta,
  257. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  258. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  259. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  260. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  261. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  262. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  263. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  264. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  265. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  266. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  267. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  268. ut propagando possint procudere saecla;
  269. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  270. semina qua possint membris manare remissis,
  271. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  272. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  273. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  274. nec potuisse propagando procudere prolem.
  275. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  276. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  277. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  278. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  279. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  280. principio genus acre leonum saevaque saecla
  281. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  282. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  283. et genus omne quod est veterino semine partum
  284. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  285. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  286. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  287. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  288. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  289. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  290. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  291. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  292. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  293. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  294. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  295. donec ad interitum genus id natura redegit.
  296. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  297. esse queunt duplici natura et corpore bino
  298. ex alienigenis membris compacta, potestas
  299. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  300. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  301. principio circum tribus actis impiger annis
  302. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  303. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  304. post ubi equum validae vires aetate senecta
  305. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  306. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  307. officit et molli vestit lanugine malas;
  308. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  309. confieri credas Centauros posse neque esse,
  310. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  311. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  312. inter se quorum discordia membra videmus;
  313. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  314. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  315. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  316. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  317. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  318. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  319. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  320. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  321. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  322. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  323. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  324. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  325. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  326. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  327. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  328. multa licet simili ratione effutiat ore,
  329. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  330. fluxisse et gemmis florere arbusta
  331. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  332. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  333. et manibus totum circum se vertere caelum.
  334. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  335. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  336. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  337. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  338. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  339. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  340. non tamen inter se possunt complexa creari,
  341. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  342. foedere naturae certo discrimina servant.
  343. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  344. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  345. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  346. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  347. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  348. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  349. multaque per caelum solis volventia lustra
  350. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  351. nec robustus erat curvi moderator aratri
  352. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  353. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  354. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  355. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  356. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  357. glandiferas inter curabant corpora quercus
  358. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  359. arbita puniceo fieri matura colore,
  360. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  361. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  362. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  363. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  364. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  365. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  366. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  367. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  368. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  369. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  370. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  371. necdum res igni scibant tractare neque uti
  372. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  373. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  374. et frutices inter condebant squalida membra
  375. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  376. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  377. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  378. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  379. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  380. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  381. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  382. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  383. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  384. et manuum mira freti virtute pedumque
  385. consectabantur silvestria saecla ferarum
  386. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  387. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  388. saetigerisque pares subus silvestria membra
  389. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  390. circum se foliis ac frondibus involventes.
  391. nec plangore diem magno solemque per agros
  392. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  393. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  394. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  395. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  396. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  397. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  398. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  399. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  400. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  401. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  402. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  403. spumigeri suis adventu validique leonis
  404. atque intempesta cedebant nocte paventes
  405. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  406. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  407. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  408. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  409. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  410. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  411. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  412. at quos effugium servarat corpore adeso,
  413. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  414. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  415. donique eos vita privarant vermina saeva
  416. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  417. at non multa virum sub signis milia ducta
  418. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  419. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  420. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  421. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  422. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  423. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  424. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  425. tum penuria deinde cibi languentia leto
  426. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  427. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  428. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  429. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  430. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  431. ---
  432. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  433. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  434. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  435. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  436. et Venus inminuit viris puerique parentum
  437. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  438. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  439. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  440. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  441. vocibus et gestu cum balbe significarent
  442. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  443. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  444. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  445. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  446. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  447. At varios linguae sonitus natura subegit
  448. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  449. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  450. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  451. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  452. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  453. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  454. illis iratus petit atque infestus inurget.
  455. at catuli pantherarum scymnique leonum
  456. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  457. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  458. alituum porro genus alis omne videmus
  459. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  460. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  461. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  462. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  463. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  464. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  465. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  466. inter se fuerant, unde insita notities est
  467. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  468. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  469. cogere item pluris unus victosque domare
  470. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  471. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  472. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  473. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  474. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  475. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  476. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  477. pro vario sensu varia res voce notaret?
  478. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  479. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  480. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  481. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  482. inritata canum cum primum magna Molossum
  483. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  484. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  485. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  486. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  487. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  488. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  489. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  490. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  491. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  492. denique non hinnitus item differre videtur,
  493. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  494. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  495. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  496. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  497. postremo genus alituum variaeque volucres,
  498. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  499. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  500. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  501. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  502. et partim mutant cum tempestatibus una
  503. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  504. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  505. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  506. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  507. muta tamen cum sint, varias emittere voces,