De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  2. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  3. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  4. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  5. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  6. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  7. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  8. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  9. quove modo possent offecto lumine obire
  10. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  11. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  12. omnia convisunt clara loca candida luce,
  13. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  14. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  15. tollere et incertis crerint committere ventis.
  16. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  17. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  18. florida fulserunt viridanti prata colore,
  19. arboribusque datumst variis exinde per auras
  20. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  21. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  22. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  23. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  24. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  25. multa modis multis varia ratione coorta.
  26. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  27. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  28. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  29. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  30. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  31. imbribus et calido solis concreta vapore;
  32. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  33. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  34. principio genus alituum variaeque volucres
  35. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  36. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  37. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  38. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  39. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  40. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  41. crescebant uteri terram radicibus apti;
  42. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  43. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  44. convertebat ibi natura foramina terrae
  45. et sucum venis cogebat fundere apertis
  46. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  47. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  48. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  49. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  50. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  51. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  52. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  53. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  54. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  55. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  56. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  57. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  58. simul volucres variantibus formis.
  59. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  60. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  61. mutat enim mundi naturam totius aetas
  62. ex alioque alius status excipere omnia debet
  63. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  64. omnia commutat natura et vertere cogit.
  65. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  66. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  67. sic igitur mundi naturam totius aetas
  68. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  69. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  70. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  71. conatast mira facie membrisque coorta,
  72. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  73. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  74. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  75. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  76. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  77. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  78. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  79. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  80. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  81. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  82. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  83. ut propagando possint procudere saecla;
  84. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  85. semina qua possint membris manare remissis,
  86. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  87. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  88. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  89. nec potuisse propagando procudere prolem.
  90. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  91. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  92. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  93. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  94. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  95. principio genus acre leonum saevaque saecla
  96. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  97. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  98. et genus omne quod est veterino semine partum
  99. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  100. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  101. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  102. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  103. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  104. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  105. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  106. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  107. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  108. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  109. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  110. donec ad interitum genus id natura redegit.
  111. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  112. esse queunt duplici natura et corpore bino
  113. ex alienigenis membris compacta, potestas
  114. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  115. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  116. principio circum tribus actis impiger annis
  117. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  118. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  119. post ubi equum validae vires aetate senecta
  120. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  121. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  122. officit et molli vestit lanugine malas;
  123. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  124. confieri credas Centauros posse neque esse,
  125. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  126. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  127. inter se quorum discordia membra videmus;
  128. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  129. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  130. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  131. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  132. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  133. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  134. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  135. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  136. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  137. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  138. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  139. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  140. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  141. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  142. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  143. multa licet simili ratione effutiat ore,
  144. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  145. fluxisse et gemmis florere arbusta
  146. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  147. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  148. et manibus totum circum se vertere caelum.
  149. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  150. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  151. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  152. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  153. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  154. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  155. non tamen inter se possunt complexa creari,
  156. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  157. foedere naturae certo discrimina servant.
  158. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  159. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  160. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  161. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  162. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  163. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  164. multaque per caelum solis volventia lustra
  165. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  166. nec robustus erat curvi moderator aratri
  167. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  168. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  169. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  170. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  171. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  172. glandiferas inter curabant corpora quercus
  173. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  174. arbita puniceo fieri matura colore,
  175. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  176. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  177. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  178. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  179. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  180. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  181. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  182. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  183. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  184. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  185. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  186. necdum res igni scibant tractare neque uti
  187. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  188. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  189. et frutices inter condebant squalida membra
  190. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  191. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  192. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  193. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  194. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  195. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  196. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  197. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  198. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  199. et manuum mira freti virtute pedumque
  200. consectabantur silvestria saecla ferarum
  201. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  202. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  203. saetigerisque pares subus silvestria membra
  204. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  205. circum se foliis ac frondibus involventes.
  206. nec plangore diem magno solemque per agros
  207. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  208. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  209. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  210. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  211. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  212. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  213. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  214. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  215. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  216. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  217. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  218. spumigeri suis adventu validique leonis
  219. atque intempesta cedebant nocte paventes
  220. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  221. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  222. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  223. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  224. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  225. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  226. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  227. at quos effugium servarat corpore adeso,
  228. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  229. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  230. donique eos vita privarant vermina saeva
  231. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  232. at non multa virum sub signis milia ducta
  233. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  234. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  235. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  236. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  237. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  238. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  239. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  240. tum penuria deinde cibi languentia leto
  241. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  242. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  243. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  244. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  245. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  246. ---
  247. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  248. tum genus humanum primum mollescere coepit.