De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. passim per caeli volvunt summania templa,
  2. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  3. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  4. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  5. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  6. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  7. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  8. in variis mundis varia ratione creatis,
  9. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  10. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  11. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  12. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  13. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  14. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  15. evanescere paulatim et decrescere pondus
  16. convenit atque aliam naturam supter habere
  17. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  18. partibus mundi, quibus insita vivit.
  19. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  20. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  21. nec caput est oneri collo nec denique totum
  22. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  23. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  24. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  25. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  26. sic igitur tellus non est aliena repente
  27. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  28. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  29. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  30. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  31. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  32. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  33. partibus mundi caeloque revincta;
  34. nam communibus inter se radicibus haerent
  35. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  36. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  37. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  38. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  39. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  40. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  41. iamne vides quantum tenuis natura valere
  42. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  43. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  44. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  45. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  46. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  47. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  48. nil magnis intervallis de corpore libant
  49. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  50. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  51. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  52. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  53. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  54. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  55. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  56. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  57. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  58. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  59. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  60. per multum, specie confusa videntur
  61. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  62. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  63. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  64. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  65. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  66. scire licet perquam pauxillo posse minores
  67. esse vel exigua maioris parte brevique.
  68. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  69. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  70. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  71. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  72. Illud item non est mirandum, qua ratione
  73. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  74. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  75. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  76. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  77. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  78. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  79. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  80. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  81. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  82. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  83. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  84. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  85. percipiat calidis fervoribus ardor,
  86. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  87. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  88. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  89. accidere ex una scintilla incendia passim.
  90. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  91. possideat multum caecis fervoribus ignem
  92. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  93. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  94. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  95. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  96. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  97. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  98. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  99. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  100. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  101. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  102. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  103. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  104. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  105. evanescere enim rapidas illius et acris
  106. imminui supter viris, ideoque relinqui
  107. paulatim solem cum posterioribus signis,
  108. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  109. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  110. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  111. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  112. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  113. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  114. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  115. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  116. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  117. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  118. alternis certo fluere alter tempore possit,
  119. qui queat aestivis solem detrudere signis
  120. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  121. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  122. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  123. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  124. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  125. posse alternis e partibus ire.
  126. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  127. diversas ire in partis inferna supernis?
  128. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  129. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  130. At nox obruit ingenti caligine terras,
  131. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  132. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  133. concussos itere et labefactos multo,
  134. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  135. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  136. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  137. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  138. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  139. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  140. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  141. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  142. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  143. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  144. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  145. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  146. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  147. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  148. semina confluere et solis reparare nitorem.
  149. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  150. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  151. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  152. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  153. tempore et inpubem molli pubescere veste
  154. et pariter mollem malis demittere barbam.
  155. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  156. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  157. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  158. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  159. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  160. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  161. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  162. aut quia sol idem sub terras atque superne
  163. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  164. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  165. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  166. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  167. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  168. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  169. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  170. distinet aequato caelum discrimine metas
  171. propter signiferi posituram totius orbis,
  172. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  173. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  174. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  175. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  176. aut quia crassior est certis in partibus ,
  177. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  178. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  179. propterea noctes hiberno tempore longae
  180. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  181. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  182. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  183. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  184. propterea fit uti videantur dicere verum.
  185. Luna potest solis radiis percussa nitere
  186. inque dies magis id lumen convertere nobis
  187. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  188. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  189. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  190. inde minutatim retro quasi condere lumen
  191. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  192. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  193. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  194. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  195. est etiam quare proprio cum lumine possit
  196. volvier et varias splendoris reddere formas;
  197. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  198. labitur omnimodis occursans officiensque,
  199. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  200. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  201. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  202. versandoque globum variantis edere formas,
  203. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  204. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  205. inde minutatim retro contorquet et aufert
  206. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  207. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  208. astrologorum artem contra convincere tendit,
  209. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  210. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  211. denique cur nequeat semper nova luna creari
  212. ordine formarum certo certisque figuris
  213. inque dies privos aborisci quaeque creata
  214. atque alia illius reparari in parte locoque,
  215. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  216. ordine cum videas tam certo multa creari.
  217. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  218. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  219. Flora quibus mater praespargens ante viai
  220. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  221. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  222. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  223. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  224. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  225. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  226. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  227. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  228. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  229. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  230. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  231. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  232. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  233. nam cur luna queat terram secludere solis
  234. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  235. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  236. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  237. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  238. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  239. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  240. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  241. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  242. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  243. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  244. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  245. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  246. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  247. quod radios inter rumpat lumenque profusum?