De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  2. Flora quibus mater praespargens ante viai
  3. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  4. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  5. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  6. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  7. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  8. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  9. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  10. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  11. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  12. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  13. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  14. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  15. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  16. nam cur luna queat terram secludere solis
  17. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  18. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  19. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  20. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  21. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  22. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  23. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  24. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  25. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  26. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  27. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  28. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  29. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  30. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  31. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  32. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  33. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  34. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  35. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  36. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  37. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  38. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  39. quove modo possent offecto lumine obire
  40. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  41. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  42. omnia convisunt clara loca candida luce,
  43. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  44. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  45. tollere et incertis crerint committere ventis.
  46. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  47. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  48. florida fulserunt viridanti prata colore,
  49. arboribusque datumst variis exinde per auras
  50. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  51. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  52. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  53. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  54. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  55. multa modis multis varia ratione coorta.
  56. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  57. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  58. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  59. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  60. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  61. imbribus et calido solis concreta vapore;
  62. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  63. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  64. principio genus alituum variaeque volucres
  65. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  66. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  67. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  68. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  69. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  70. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  71. crescebant uteri terram radicibus apti;
  72. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  73. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  74. convertebat ibi natura foramina terrae
  75. et sucum venis cogebat fundere apertis
  76. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  77. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  78. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  79. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  80. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  81. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  82. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  83. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  84. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  85. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  86. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  87. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  88. simul volucres variantibus formis.
  89. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  90. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  91. mutat enim mundi naturam totius aetas
  92. ex alioque alius status excipere omnia debet
  93. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  94. omnia commutat natura et vertere cogit.
  95. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  96. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  97. sic igitur mundi naturam totius aetas
  98. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  99. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  100. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  101. conatast mira facie membrisque coorta,
  102. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  103. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  104. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  105. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  106. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  107. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  108. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  109. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  110. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  111. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  112. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  113. ut propagando possint procudere saecla;
  114. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  115. semina qua possint membris manare remissis,
  116. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  117. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  118. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  119. nec potuisse propagando procudere prolem.
  120. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  121. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  122. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  123. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  124. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  125. principio genus acre leonum saevaque saecla
  126. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  127. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  128. et genus omne quod est veterino semine partum
  129. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  130. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  131. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  132. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  133. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  134. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  135. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  136. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  137. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  138. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  139. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  140. donec ad interitum genus id natura redegit.
  141. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  142. esse queunt duplici natura et corpore bino
  143. ex alienigenis membris compacta, potestas
  144. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  145. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  146. principio circum tribus actis impiger annis
  147. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  148. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  149. post ubi equum validae vires aetate senecta
  150. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  151. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  152. officit et molli vestit lanugine malas;
  153. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  154. confieri credas Centauros posse neque esse,
  155. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  156. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  157. inter se quorum discordia membra videmus;
  158. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  159. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  160. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  161. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  162. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  163. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  164. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  165. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  166. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  167. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  168. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  169. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  170. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  171. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  172. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  173. multa licet simili ratione effutiat ore,
  174. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  175. fluxisse et gemmis florere arbusta
  176. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  177. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  178. et manibus totum circum se vertere caelum.
  179. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  180. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  181. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  182. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  183. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  184. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  185. non tamen inter se possunt complexa creari,
  186. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  187. foedere naturae certo discrimina servant.
  188. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  189. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  190. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  191. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  192. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  193. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  194. multaque per caelum solis volventia lustra
  195. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  196. nec robustus erat curvi moderator aratri
  197. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  198. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  199. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  200. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  201. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  202. glandiferas inter curabant corpora quercus
  203. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  204. arbita puniceo fieri matura colore,
  205. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  206. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  207. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  208. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  209. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  210. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  211. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  212. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  213. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  214. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  215. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  216. necdum res igni scibant tractare neque uti
  217. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  218. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  219. et frutices inter condebant squalida membra
  220. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  221. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  222. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  223. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  224. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  225. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  226. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  227. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  228. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  229. et manuum mira freti virtute pedumque
  230. consectabantur silvestria saecla ferarum
  231. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  232. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  233. saetigerisque pares subus silvestria membra
  234. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  235. circum se foliis ac frondibus involventes.
  236. nec plangore diem magno solemque per agros
  237. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  238. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  239. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  240. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  241. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  242. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  243. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  244. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  245. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  246. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  247. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  248. spumigeri suis adventu validique leonis
  249. atque intempesta cedebant nocte paventes
  250. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  251. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  252. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  253. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  254. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  255. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  256. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  257. at quos effugium servarat corpore adeso,
  258. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  259. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  260. donique eos vita privarant vermina saeva
  261. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  262. at non multa virum sub signis milia ducta
  263. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  264. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  265. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  266. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  267. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  268. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  269. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  270. tum penuria deinde cibi languentia leto
  271. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  272. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  273. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  274. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  275. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  276. ---
  277. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  278. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  279. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  280. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  281. et Venus inminuit viris puerique parentum
  282. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  283. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  284. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  285. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  286. vocibus et gestu cum balbe significarent
  287. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  288. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  289. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  290. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  291. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  292. At varios linguae sonitus natura subegit
  293. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  294. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  295. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  296. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  297. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  298. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  299. illis iratus petit atque infestus inurget.
  300. at catuli pantherarum scymnique leonum
  301. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  302. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  303. alituum porro genus alis omne videmus
  304. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  305. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  306. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  307. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  308. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  309. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  310. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  311. inter se fuerant, unde insita notities est
  312. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  313. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  314. cogere item pluris unus victosque domare
  315. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  316. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  317. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  318. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  319. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  320. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  321. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  322. pro vario sensu varia res voce notaret?
  323. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  324. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  325. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  326. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  327. inritata canum cum primum magna Molossum
  328. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  329. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  330. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  331. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  332. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  333. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  334. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  335. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  336. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  337. denique non hinnitus item differre videtur,
  338. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  339. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  340. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  341. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  342. postremo genus alituum variaeque volucres,
  343. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  344. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  345. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  346. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  347. et partim mutant cum tempestatibus una
  348. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  349. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  350. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  351. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  352. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  353. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  354. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  355. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  356. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  357. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  358. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  359. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  360. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  361. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  362. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  363. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  364. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  365. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  366. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  367. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  368. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  369. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  370. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  371. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  372. condere coeperunt urbis arcemque locare
  373. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  374. et pecudes et agros divisere atque dedere
  375. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  376. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  377. posterius res inventast aurumque repertum,
  378. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  379. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  380. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  381. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  382. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  383. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  384. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  385. ut fundamento stabili fortuna maneret
  386. et placidam possent opulenti degere vitam,
  387. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  388. certantes iter infestum fecere viai,
  389. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  390. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  391. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  392. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  393. ut satius multo iam sit parere quietum
  394. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  395. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  396. angustum per iter luctantes ambitionis;
  397. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  398. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  399. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  400. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  401. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  402. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  403. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  404. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  405. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  406. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.