De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  2. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  3. denique natura haec rerum ratioque repertast
  4. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  5. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  6. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  7. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  8. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  9. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  10. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  11. tanto quique magis victus fateare necessest
  12. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  13. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  14. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  15. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  16. nec ratione alia mortales esse videmur,
  17. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  18. atque illi quos a vita natura removit.
  19. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  20. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  21. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  22. dissociare intus partis, ut materiai
  23. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  24. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  25. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  26. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  27. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  28. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  29. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  30. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  31. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  32. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  33. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  34. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  35. ex infinito quae possint forte coorta
  36. corruere hanc rerum violento turbine summam
  37. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  38. nec porro natura loci spatiumque profundi
  39. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  40. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  41. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  42. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  43. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  44. quare etiam nativa necessumst confiteare
  45. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  46. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  47. inmensi validas aevi contemnere vires.
  48. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  49. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  50. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  51. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  52. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  53. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  54. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  55. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  56. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  57. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  58. et siccare prius confidunt omnia posse
  59. quam liquor incepti possit contingere finem.
  60. tantum spirantes aequo certamine bellum
  61. magnis inter se de rebus cernere certant,
  62. cum semel interea fuerit superantior ignis
  63. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  64. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  65. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  66. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  67. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  68. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  69. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  70. obvius aeternam succepit lampada mundi
  71. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  72. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  73. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  74. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  75. ignis enim superare potest ubi materiai
  76. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  77. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  78. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  79. umor item quondam coepit superare coortus,
  80. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  81. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  82. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  83. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  84. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  85. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  86. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  87. nam certe neque consilio primordia rerum
  88. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  89. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  90. sed quia multa modis multis primordia rerum
  91. ex infinito iam tempore percita plagis
  92. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  93. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  94. quae cumque inter se possent congressa creare,
  95. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  96. omnigenus coetus et motus experiundo
  97. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  98. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  99. terrai maris et caeli generisque animantum.
  100. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  101. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  102. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  103. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  104. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  105. diffugere inde loci partes coepere paresque
  106. cum paribus iungi res et discludere mundum
  107. membraque dividere et magnas disponere partes
  108. omnigenis e principiis, discordia quorum
  109. intervalla vias conexus pondera plagas
  110. concursus motus turbabat proelia miscens
  111. propter dissimilis formas variasque figuras,
  112. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  113. nec motus inter sese dare convenientis,
  114. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  115. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  116. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  117. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  118. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  119. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  120. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  121. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  122. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  123. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  124. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  125. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  126. partibus erumpens primus se sustulit aether
  127. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  128. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  129. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  130. matutina rubent radiati lumina solis
  131. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  132. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  133. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  134. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  135. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  136. corpore concreto circum datus undique saepsit
  137. et late diffusus in omnis undique partis
  138. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  139. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  140. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  141. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  142. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  143. nec levia ut possent per summas labier oras,
  144. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  145. versent et partes ut mundi totius extent;
  146. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  147. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  148. his igitur rebus retractis terra repente,
  149. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  150. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  151. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  152. et radii solis cogebant undique terram
  153. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  154. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  155. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  156. augebat mare manando camposque natantis,
  157. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  158. corpora multa vaporis et altaque caeli
  159. densabant procul a terris fulgentia templa.
  160. sidebant campi, crescebant montibus altis
  161. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  162. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  163. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  164. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  165. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  166. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  167. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  168. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  169. atque levissimus super influit auras
  170. nec liquidum corpus turbantibus auris
  171. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  172. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  173. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  174. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  175. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  176. unum labendi conservans usque tenorem.
  177. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  178. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  179. ex utraque polum parti premere nobis
  180. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  181. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  182. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  183. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  184. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  185. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  186. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  187. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  188. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  189. passim per caeli volvunt summania templa,
  190. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  191. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  192. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  193. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  194. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  195. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  196. in variis mundis varia ratione creatis,
  197. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  198. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  199. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  200. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  201. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  202. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  203. evanescere paulatim et decrescere pondus
  204. convenit atque aliam naturam supter habere
  205. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  206. partibus mundi, quibus insita vivit.
  207. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  208. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  209. nec caput est oneri collo nec denique totum
  210. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  211. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  212. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  213. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  214. sic igitur tellus non est aliena repente
  215. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  216. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  217. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  218. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  219. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  220. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  221. partibus mundi caeloque revincta;
  222. nam communibus inter se radicibus haerent
  223. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  224. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  225. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  226. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  227. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  228. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  229. iamne vides quantum tenuis natura valere
  230. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  231. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  232. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  233. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  234. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  235. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  236. nil magnis intervallis de corpore libant
  237. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  238. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  239. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  240. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  241. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  242. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  243. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  244. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  245. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  246. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  247. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  248. per multum, specie confusa videntur
  249. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  250. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  251. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  252. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  253. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  254. scire licet perquam pauxillo posse minores
  255. esse vel exigua maioris parte brevique.
  256. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  257. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  258. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  259. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  260. Illud item non est mirandum, qua ratione
  261. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  262. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  263. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  264. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  265. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  266. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  267. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  268. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  269. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  270. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  271. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  272. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  273. percipiat calidis fervoribus ardor,
  274. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  275. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  276. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  277. accidere ex una scintilla incendia passim.
  278. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  279. possideat multum caecis fervoribus ignem
  280. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  281. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  282. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  283. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  284. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  285. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  286. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  287. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  288. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  289. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  290. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  291. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  292. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  293. evanescere enim rapidas illius et acris
  294. imminui supter viris, ideoque relinqui
  295. paulatim solem cum posterioribus signis,
  296. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  297. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  298. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  299. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  300. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  301. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  302. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  303. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  304. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  305. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  306. alternis certo fluere alter tempore possit,
  307. qui queat aestivis solem detrudere signis
  308. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  309. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  310. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  311. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  312. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  313. posse alternis e partibus ire.
  314. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  315. diversas ire in partis inferna supernis?
  316. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  317. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  318. At nox obruit ingenti caligine terras,
  319. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  320. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  321. concussos itere et labefactos multo,
  322. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  323. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  324. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  325. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  326. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  327. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  328. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  329. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  330. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  331. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  332. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  333. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  334. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  335. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  336. semina confluere et solis reparare nitorem.
  337. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  338. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  339. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  340. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  341. tempore et inpubem molli pubescere veste
  342. et pariter mollem malis demittere barbam.
  343. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  344. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  345. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  346. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  347. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  348. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  349. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  350. aut quia sol idem sub terras atque superne
  351. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  352. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  353. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  354. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  355. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  356. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  357. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  358. distinet aequato caelum discrimine metas
  359. propter signiferi posituram totius orbis,
  360. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  361. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  362. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  363. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  364. aut quia crassior est certis in partibus ,
  365. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  366. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  367. propterea noctes hiberno tempore longae
  368. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  369. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  370. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  371. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  372. propterea fit uti videantur dicere verum.
  373. Luna potest solis radiis percussa nitere
  374. inque dies magis id lumen convertere nobis
  375. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  376. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  377. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  378. inde minutatim retro quasi condere lumen
  379. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  380. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  381. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  382. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  383. est etiam quare proprio cum lumine possit
  384. volvier et varias splendoris reddere formas;
  385. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  386. labitur omnimodis occursans officiensque,
  387. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  388. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  389. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  390. versandoque globum variantis edere formas,
  391. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  392. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  393. inde minutatim retro contorquet et aufert
  394. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  395. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  396. astrologorum artem contra convincere tendit,
  397. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  398. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  399. denique cur nequeat semper nova luna creari
  400. ordine formarum certo certisque figuris
  401. inque dies privos aborisci quaeque creata
  402. atque alia illius reparari in parte locoque,
  403. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  404. ordine cum videas tam certo multa creari.
  405. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante