De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  2. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  3. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  4. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  5. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  6. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  7. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  8. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  9. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  10. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  11. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  12. si tamen interea mirantur qua ratione
  13. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  14. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  15. rursus in antiquas referuntur religiones
  16. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  17. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  18. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  19. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  20. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  21. principio maria ac terras caelumque tuere;
  22. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  23. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  24. una dies dabit exitio, multosque per annos
  25. sustentata ruet moles et machina mundi.
  26. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  27. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  28. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  29. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  30. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  31. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  32. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  33. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  34. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  35. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  36. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  37. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  38. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  39. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  40. sanctius et multo certa ratione magis quam
  41. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  42. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  43. religione refrenatus ne forte rearis
  44. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  45. corpore divino debere aeterna manere,
  46. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  47. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  48. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  49. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  50. inmortalia mortali sermone notantes;
  51. quae procul usque adeo divino a numine distent
  52. inque deum numero quae sint indigna videri,
  53. notitiam potius praebere ut posse putentur
  54. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  55. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  56. posse animi natura putetur consiliumque.
  57. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  58. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  59. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  60. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  61. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  62. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  63. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  64. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  65. posset et innasci quavis in parte soleret,
  66. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  67. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  68. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  69. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  70. totum posse extra corpus formamque animalem
  71. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  72. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  73. haud igitur constant divino praedita sensu,
  74. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  75. Illud item non est ut possis credere, sedes
  76. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  77. tenvis enim natura deum longeque remota
  78. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  79. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  80. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  81. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  82. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  83. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  84. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  85. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  86. praeclaram mundi naturam proptereaque
  87. adlaudabile opus divom laudare decere
  88. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  89. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  90. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  91. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  92. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  93. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  94. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  95. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  96. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  97. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  98. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  99. nam gaudere novis rebus debere videtur