De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  2. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  3. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  4. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  5. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  6. donec diluxit rerum genitalis origo?
  7. natus enim debet qui cumque est velle manere
  8. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  9. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  10. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  11. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  12. notities hominum divis unde insita primum est,
  13. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  14. quove modost umquam vis cognita principiorum
  15. quidque inter sese permutato ordine possent.
  16. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  17. namque ita multa modis multis primordia rerum
  18. ex infinito iam tempore percita plagis
  19. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  20. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  21. quae cumque inter se possint congressa creare,
  22. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  23. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  24. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  25. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  26. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  27. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  28. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  29. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  30. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  31. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  32. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  33. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  34. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  35. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  36. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  37. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  38. vitai causa valido consueta bidenti
  39. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  40. si non fecundas vertentes vomere glebas
  41. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  42. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  43. et tamen inter dum magno quaesita labore
  44. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  45. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  46. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  47. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  48. praeterea genus horriferum natura ferarum
  49. humanae genti infestum terraque marique
  50. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  51. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  52. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  53. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  54. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  55. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  56. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  57. cui tantum in vita restet transire malorum.
  58. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  59. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  60. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  61. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  62. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  63. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  64. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  65. Principio quoniam terrai corpus et umor
  66. aurarumque leves animae calidique vapores,
  67. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  68. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  69. debet eodem omnis mundi natura putari.
  70. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  71. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  72. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  73. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  74. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  75. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  76. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  77. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  78. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  79. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  80. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  81. principio pars terrai non nulla, perusta
  82. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  83. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  84. quas validi toto dispergunt venti.
  85. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  86. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  87. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  88. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  89. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  90. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  91. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  92. semper abundare et latices manare perennis
  93. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  94. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  95. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  96. partim quod validi verrentes aequora venti
  97. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  98. partim quod supter per terras diditur omnis;
  99. percolatur enim virus retroque remanat