De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  2. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  3. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  4. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  5. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  6. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  7. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  8. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  9. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  10. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  11. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  12. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  13. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  14. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  15. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  16. Herculis antistare autem si facta putabis,
  17. longius a vera multo ratione ferere.
  18. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  19. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  20. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  21. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  22. hydra venenatis posset vallata colubris?
  23. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  24. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  25. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  26. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  27. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  28. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  29. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  30. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  31. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  32. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  33. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  34. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  35. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  36. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  37. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  38. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  39. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  40. sollicitum curae quantique perinde timores!
  41. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  42. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  43. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  44. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  45. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  46. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  47. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  48. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  49. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  50. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  51. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  52. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  53. quo genere in primis animi natura reperta est
  54. nativo primum consistere corpore creta,
  55. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  56. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  57. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  58. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  59. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  60. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  61. et quibus ille modis congressus materiai
  62. fundarit terram caelum mare sidera solem
  63. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  64. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  65. quove modo genus humanum variante loquella
  66. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  67. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  68. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  69. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  70. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  71. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  72. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  73. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  74. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  75. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  76. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  77. si tamen interea mirantur qua ratione
  78. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  79. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  80. rursus in antiquas referuntur religiones
  81. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  82. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  83. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  84. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  85. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  86. principio maria ac terras caelumque tuere;
  87. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  88. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  89. una dies dabit exitio, multosque per annos
  90. sustentata ruet moles et machina mundi.
  91. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  92. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  93. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  94. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  95. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  96. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  97. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  98. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  99. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  100. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  101. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  102. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  103. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  104. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  105. sanctius et multo certa ratione magis quam
  106. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  107. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  108. religione refrenatus ne forte rearis
  109. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  110. corpore divino debere aeterna manere,
  111. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  112. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  113. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  114. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  115. inmortalia mortali sermone notantes;
  116. quae procul usque adeo divino a numine distent
  117. inque deum numero quae sint indigna videri,
  118. notitiam potius praebere ut posse putentur
  119. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  120. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  121. posse animi natura putetur consiliumque.
  122. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  123. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  124. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  125. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  126. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  127. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  128. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  129. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  130. posset et innasci quavis in parte soleret,
  131. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  132. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  133. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  134. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  135. totum posse extra corpus formamque animalem
  136. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  137. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  138. haud igitur constant divino praedita sensu,
  139. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  140. Illud item non est ut possis credere, sedes
  141. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  142. tenvis enim natura deum longeque remota
  143. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  144. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  145. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  146. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  147. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  148. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  149. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  150. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  151. praeclaram mundi naturam proptereaque
  152. adlaudabile opus divom laudare decere
  153. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  154. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  155. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  156. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  157. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  158. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  159. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  160. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  161. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  162. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  163. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  164. nam gaudere novis rebus debere videtur
  165. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  166. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  167. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  168. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  169. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  170. donec diluxit rerum genitalis origo?
  171. natus enim debet qui cumque est velle manere
  172. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  173. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  174. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  175. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  176. notities hominum divis unde insita primum est,
  177. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  178. quove modost umquam vis cognita principiorum
  179. quidque inter sese permutato ordine possent.
  180. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  181. namque ita multa modis multis primordia rerum
  182. ex infinito iam tempore percita plagis
  183. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  184. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  185. quae cumque inter se possint congressa creare,
  186. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  187. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  188. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  189. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  190. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  191. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  192. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  193. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  194. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  195. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  196. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  197. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  198. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  199. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  200. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  201. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  202. vitai causa valido consueta bidenti
  203. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  204. si non fecundas vertentes vomere glebas
  205. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  206. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  207. et tamen inter dum magno quaesita labore
  208. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  209. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  210. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  211. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  212. praeterea genus horriferum natura ferarum
  213. humanae genti infestum terraque marique
  214. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  215. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  216. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  217. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  218. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  219. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  220. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  221. cui tantum in vita restet transire malorum.
  222. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  223. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  224. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  225. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  226. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  227. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  228. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  229. Principio quoniam terrai corpus et umor
  230. aurarumque leves animae calidique vapores,
  231. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  232. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  233. debet eodem omnis mundi natura putari.
  234. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  235. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  236. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  237. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  238. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  239. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  240. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  241. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  242. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  243. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  244. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  245. principio pars terrai non nulla, perusta
  246. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  247. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  248. quas validi toto dispergunt venti.
  249. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  250. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  251. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  252. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  253. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  254. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  255. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  256. semper abundare et latices manare perennis
  257. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  258. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  259. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  260. partim quod validi verrentes aequora venti
  261. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  262. partim quod supter per terras diditur omnis;
  263. percolatur enim virus retroque remanat
  264. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  265. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  266. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  267. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  268. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  269. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  270. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  271. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  272. omnia iam resoluta forent et in versa.
  273. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  274. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  275. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  276. inrigat adsidue caelum candore recenti
  277. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  278. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  279. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  280. quod simul ac primum nubes succedere soli
  281. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  282. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  283. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  284. ut noscas splendore novo res semper egere
  285. et primum iactum fulgoris quemque perire
  286. nec ratione alia res posse in sole videri,
  287. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  288. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  289. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  290. fulguribus pingues multa caligine taedae
  291. consimili properant ratione, ardore ministro,
  292. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  293. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  294. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  295. exitium celeri celeratur origine flammae.
  296. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  297. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  298. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  299. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  300. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  301. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  302. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  303. nec sanctum numen fati protollere finis
  304. posse neque adversus naturae foedera niti?
  305. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  306. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  307. non ruere avolsos silices a montibus altis
  308. nec validas aevi vires perferre patique
  309. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  310. ex infinito quae tempore pertolerassent
  311. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  312. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  313. continet amplexu terram: si procreat ex se
  314. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  315. totum nativum mortali corpore constat.
  316. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  317. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  318. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  319. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  320. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  321. non alias alii quoque res cecinere ?
  322. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  323. aeternis famae monimentis insita florent?
  324. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  325. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  326. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  327. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  328. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  329. denique natura haec rerum ratioque repertast
  330. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  331. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  332. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  333. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  334. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  335. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  336. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  337. tanto quique magis victus fateare necessest
  338. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  339. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  340. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  341. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  342. nec ratione alia mortales esse videmur,
  343. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  344. atque illi quos a vita natura removit.
  345. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  346. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  347. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  348. dissociare intus partis, ut materiai
  349. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  350. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  351. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  352. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  353. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  354. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  355. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  356. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  357. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  358. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  359. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  360. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  361. ex infinito quae possint forte coorta
  362. corruere hanc rerum violento turbine summam
  363. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  364. nec porro natura loci spatiumque profundi
  365. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  366. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  367. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  368. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  369. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  370. quare etiam nativa necessumst confiteare
  371. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  372. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  373. inmensi validas aevi contemnere vires.
  374. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  375. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  376. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  377. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  378. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  379. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  380. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  381. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  382. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  383. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  384. et siccare prius confidunt omnia posse
  385. quam liquor incepti possit contingere finem.
  386. tantum spirantes aequo certamine bellum
  387. magnis inter se de rebus cernere certant,
  388. cum semel interea fuerit superantior ignis
  389. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  390. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  391. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  392. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  393. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  394. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  395. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  396. obvius aeternam succepit lampada mundi
  397. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  398. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  399. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  400. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  401. ignis enim superare potest ubi materiai
  402. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  403. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  404. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  405. umor item quondam coepit superare coortus,
  406. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  407. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  408. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  409. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  410. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  411. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  412. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  413. nam certe neque consilio primordia rerum
  414. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  415. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  416. sed quia multa modis multis primordia rerum
  417. ex infinito iam tempore percita plagis
  418. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  419. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  420. quae cumque inter se possent congressa creare,
  421. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  422. omnigenus coetus et motus experiundo
  423. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  424. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  425. terrai maris et caeli generisque animantum.
  426. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  427. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  428. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  429. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  430. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  431. diffugere inde loci partes coepere paresque
  432. cum paribus iungi res et discludere mundum
  433. membraque dividere et magnas disponere partes
  434. omnigenis e principiis, discordia quorum
  435. intervalla vias conexus pondera plagas
  436. concursus motus turbabat proelia miscens
  437. propter dissimilis formas variasque figuras,
  438. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  439. nec motus inter sese dare convenientis,
  440. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  441. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  442. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  443. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  444. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  445. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  446. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  447. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  448. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  449. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  450. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  451. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  452. partibus erumpens primus se sustulit aether
  453. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  454. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  455. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  456. matutina rubent radiati lumina solis
  457. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  458. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  459. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  460. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  461. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  462. corpore concreto circum datus undique saepsit
  463. et late diffusus in omnis undique partis
  464. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  465. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  466. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  467. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  468. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  469. nec levia ut possent per summas labier oras,
  470. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  471. versent et partes ut mundi totius extent;
  472. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  473. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  474. his igitur rebus retractis terra repente,
  475. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  476. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  477. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  478. et radii solis cogebant undique terram
  479. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  480. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  481. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  482. augebat mare manando camposque natantis,
  483. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  484. corpora multa vaporis et altaque caeli
  485. densabant procul a terris fulgentia templa.
  486. sidebant campi, crescebant montibus altis
  487. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  488. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  489. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  490. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  491. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  492. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  493. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  494. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  495. atque levissimus super influit auras
  496. nec liquidum corpus turbantibus auris
  497. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  498. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  499. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  500. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  501. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  502. unum labendi conservans usque tenorem.
  503. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  504. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  505. ex utraque polum parti premere nobis
  506. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  507. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  508. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  509. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  510. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  511. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  512. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  513. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  514. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  515. passim per caeli volvunt summania templa,
  516. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  517. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  518. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  519. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  520. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  521. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  522. in variis mundis varia ratione creatis,
  523. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  524. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  525. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  526. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  527. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  528. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  529. evanescere paulatim et decrescere pondus
  530. convenit atque aliam naturam supter habere
  531. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  532. partibus mundi, quibus insita vivit.
  533. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  534. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  535. nec caput est oneri collo nec denique totum
  536. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  537. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  538. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  539. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  540. sic igitur tellus non est aliena repente
  541. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  542. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  543. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  544. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  545. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  546. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  547. partibus mundi caeloque revincta;
  548. nam communibus inter se radicibus haerent
  549. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  550. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  551. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  552. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  553. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  554. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  555. iamne vides quantum tenuis natura valere
  556. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  557. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  558. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  559. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  560. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  561. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  562. nil magnis intervallis de corpore libant
  563. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  564. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  565. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  566. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  567. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  568. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  569. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  570. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  571. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  572. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  573. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  574. per multum, specie confusa videntur
  575. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  576. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  577. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  578. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  579. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  580. scire licet perquam pauxillo posse minores
  581. esse vel exigua maioris parte brevique.
  582. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  583. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  584. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  585. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  586. Illud item non est mirandum, qua ratione
  587. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  588. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  589. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  590. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  591. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  592. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  593. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  594. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  595. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  596. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  597. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  598. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  599. percipiat calidis fervoribus ardor,
  600. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  601. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  602. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  603. accidere ex una scintilla incendia passim.
  604. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  605. possideat multum caecis fervoribus ignem
  606. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  607. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  608. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  609. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  610. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  611. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  612. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  613. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  614. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  615. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  616. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  617. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  618. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  619. evanescere enim rapidas illius et acris
  620. imminui supter viris, ideoque relinqui
  621. paulatim solem cum posterioribus signis,
  622. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  623. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  624. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  625. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  626. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  627. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  628. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  629. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  630. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  631. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  632. alternis certo fluere alter tempore possit,
  633. qui queat aestivis solem detrudere signis
  634. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  635. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  636. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  637. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  638. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  639. posse alternis e partibus ire.
  640. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  641. diversas ire in partis inferna supernis?
  642. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  643. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  644. At nox obruit ingenti caligine terras,
  645. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  646. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  647. concussos itere et labefactos multo,
  648. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  649. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  650. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  651. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  652. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  653. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  654. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  655. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  656. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  657. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  658. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  659. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  660. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  661. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  662. semina confluere et solis reparare nitorem.
  663. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  664. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  665. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  666. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  667. tempore et inpubem molli pubescere veste
  668. et pariter mollem malis demittere barbam.
  669. fulmina postremo nix imbres nubila venti