De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  2. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  3. deinde voluptas est e suco fine palati;
  4. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  5. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  6. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  7. dum modo quod capias concoctum didere possis
  8. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  9. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  10. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  11. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  12. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  13. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  14. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  15. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  16. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  17. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  18. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  19. principio meminisse decet quae diximus ante,
  20. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  21. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  22. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  23. extima membrorum circumcaesura ,
  24. proinde et seminibus constant variantque figura.
  25. semina cum porro distent, differre necessest
  26. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  27. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  28. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  29. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  30. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  31. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  32. proinde foraminibus debent differe figurae
  33. et variare viae proinde ac textura .
  34. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  35. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  36. contractabiliter caulas intrare palati,
  37. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  38. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  39. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  40. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  41. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  42. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  43. commutantur ibi positurae principiorum;
  44. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  45. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  46. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  47. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  48. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  49. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  50. tangat agam. primum res multas esse necessest
  51. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  52. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  53. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  54. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  55. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  56. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  57. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  58. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  59. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  60. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  61. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  62. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  63. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  64. est alio ut possit permitti longius alter;
  65. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  66. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  67. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  68. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  69. paulatim facilis distractus in auras;
  70. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  71. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  72. significat quod fracta magis redolere videntur
  73. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  74. deinde videre licet maioribus esse creatum
  75. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  76. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  77. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  78. investigare in qua sit regione locatum;
  79. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  80. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  81. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  82. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  83. in generest, sed item species rerum atque colores
  84. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  85. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  86. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  87. auroram clara consuetum voce vocare,
  88. noenu queunt rapidi contra constare leones
  89. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  90. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  91. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  92. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  93. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  94. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  95. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  96. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  97. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  98. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  99. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  100. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  101. multa modis multis in cunctas undique partis
  102. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  103. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  104. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  105. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  106. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  107. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  108. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  109. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  110. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  111. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  112. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  113. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  114. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  115. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  116. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  117. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  118. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  119. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  120. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  121. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  122. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  123. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  124. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  125. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  126. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  127. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  128. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  129. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  130. scire licet mentem simili ratione moveri
  131. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  132. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  133. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  134. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  135. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  136. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  137. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  138. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  139. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  140. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  141. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  142. nec dissentit eum mortis letique potitum
  143. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  144. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  145. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  146. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  147. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  148. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  149. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  150. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  151. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  152. copia particularum, ut possit suppeditare.
  153. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  154. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  155. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  156. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  157. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  158. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  159. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  160. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  161. omnia sub verbone creat natura paratque?
  162. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  163. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  164. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  165. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  166. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  167. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  168. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  169. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  170. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  171. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  172. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  173. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  174. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  175. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  176. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  177. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  178. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  179. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  180. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  181. ipse parat sese porro speratque futurum
  182. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  183. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  184. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  185. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  186. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  187. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  188. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  189. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  190. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  191. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  192. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  193. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  194. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  195. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  196. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  197. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  198. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  199. Illud in his rebus vitium vehementer
  200. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  201. lumina ne facias oculorum clara creata,
  202. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  203. proceros passus, ideo fastigia posse
  204. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  205. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  206. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  207. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  208. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  209. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  210. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  211. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  212. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  213. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  214. sed potius longe linguae praecessit origo
  215. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  216. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  217. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  218. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  219. at contra conferre manu certamina pugnae
  220. et lacerare artus foedareque membra cruore
  221. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  222. et volnus vitare prius natura
  223. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  224. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  225. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  226. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  227. haec igitur possunt utendi cognita causa
  228. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  229. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  230. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  231. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  232. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  233. utilitatis ob officium potuisse creari.
  234. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  235. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  236. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  237. multa modis multis docui, sed plurima debent
  238. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  239. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  240. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  241. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  242. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  243. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  244. et recreet vires inter datus, atque patentem
  245. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  246. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  247. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  248. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  249. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  250. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  251. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  252. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  253. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  254. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  255. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  256. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  257. dico animo nostro primum simulacra meandi
  258. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  259. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  260. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  261. id quod providet, illius rei constat imago,
  262. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  263. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  264. per membra atque artus animai dissita vis est;
  265. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  266. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  267. paulatim moles protruditur atque movetur.
  268. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  269. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  270. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  271. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  272. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  273. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  274. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  275. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  276. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  277. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  278. trudit agens magnam magno molimine navem
  279. et manus una regit quanto vis impete euntem
  280. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  281. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  282. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  283. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  284. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  285. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  286. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  287. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  288. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  289. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  290. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  291. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  292. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  293. vis animae partimque foras eiecta recessit
  294. et partim contrusa magis concessit in altum;
  295. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  296. nam dubium non est, animai quin opera sit
  297. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  298. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  299. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  300. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  301. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  302. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  303. unde reconflari sensus per membra repente
  304. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  305. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  306. perturbari anima et corpus languescere possit,
  307. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  308. Principio externa corpus de parte necessum est,
  309. quoniam vicinum tangitur auris,
  310. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  311. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  312. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  313. interiorem etiam partem spirantibus
  314. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  315. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  316. perveniant plagae per parva foramina nobis
  317. corporis ad primas partis elementaque prima,
  318. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  319. conturbantur enim positurae principiorum
  320. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  321. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  322. pars etiam distracta per artus non queat esse
  323. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  324. inter enim saepit coetus natura viasque.
  325. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  326. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  327. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  328. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  329. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  330. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  331. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  332. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  333. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  334. corpora conturbant magno contusa labore.
  335. fit ratione eadem coniectus parte animai
  336. altior atque foras eiectus largior eius,
  337. et divisior inter se ac distractior intus.
  338. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  339. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  340. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  341. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  342. causidici causas agere et componere leges,
  343. induperatores pugnare ac proelia obire,
  344. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  345. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  346. semper et inventam patriis exponere chartis.
  347. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  348. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  349. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  350. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  351. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  352. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  353. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  354. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  355. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  356. cernere saltantis et mollia membra moventis
  357. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  358. auribus accipere et consessum cernere eundem
  359. scenaique simul varios splendere decores.
  360. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  361. et quibus in rebus consuerint esse operati
  362. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  363. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  364. in somnis sudare tamen spirareque semper
  365. et quasi de palma summas contendere viris
  366. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  367. venantumque canes in molli saepe quiete
  368. iactant crura tamen subito vocisque repente
  369. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  370. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  371. expergefactique secuntur inania saepe
  372. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  373. donec discussis redeant erroribus ad se.
  374. at consueta domi catulorum blanda propago
  375. discutere et corpus de terra corripere instant,
  376. iactant crura tamen subito vocisque repente
  377. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  378. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  379. expergefactique secuntur inania saepe
  380. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  381. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  382. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  383. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  384. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  385. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  386. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  387. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  388. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  389. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  390. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  391. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  392. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  393. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  394. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  395. indicioque sui facti persaepe fuere.
  396. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  397. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  398. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  399. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  400. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  401. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  402. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  403. somno devincti credunt se extollere vestem,
  404. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  405. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  406. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  407. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  408. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  409. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  410. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  411. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  412. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  413. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  414. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  415. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  416. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  417. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  418. per membra atque artus decedit corpore toto,
  419. in loca conveniens nervorum certa cietque
  420. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  421. inritata tument loca semine fitque voluntas
  422. eicere id quo se contendit dira lubido,
  423. incitat inritans loca turgida semine multo
  424. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  425. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  426. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  427. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  428. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  429. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  430. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  431. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  432. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  433. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  434. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  435. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  436. stillavit gutta et successit frigida cura;
  437. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  438. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  439. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  440. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  441. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  442. nec retinere semel conversum unius amore
  443. et servare sibi curam certumque dolorem;
  444. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  445. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  446. si non prima novis conturbes volnera plagis
  447. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  448. aut alio possis animi traducere motus.
  449. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  450. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  451. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  452. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  453. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  454. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  455. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  456. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  457. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  458. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  459. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  460. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  461. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  462. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  463. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  464. quod fieri contra totum natura repugnat;
  465. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  466. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  467. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  468. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  469. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  470. ex hominis vero facie pulchroque colore
  471. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  472. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  473. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  474. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  475. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  476. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  477. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  478. nec satiare queunt spectando corpora coram
  479. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  480. possunt errantes incerti corpore toto.
  481. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  482. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  483. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  484. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  485. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  486. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  487. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  488. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  489. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  490. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  491. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  492. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  493. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  494. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  495. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  496. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  497. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  498. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  499. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  500. labitur interea res et Babylonia fiunt
  501. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  502. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  503. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  504. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  505. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  506. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  507. eximia veste et victu convivia, ludi,
  508. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  509. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  510. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  511. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  512. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  513. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  514. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  515. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  516. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  517. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  518. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  519. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  520. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  521. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  522. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  523. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  524. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  525. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  526. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  527. et praetermittas animi vitia omnia primum
  528. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  529. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  530. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  531. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  532. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  533. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  534. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  535. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  536. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  537. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  538. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  539. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  540. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  541. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  542. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  543. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  544. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  545. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  546. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  547. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  548. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  549. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  550. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  551. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  552. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  553. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  554. floribus et sertis operit postisque superbos
  555. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  556. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  557. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  558. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  559. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  560. plus videat quam mortali concedere par est.
  561. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  562. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  563. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  564. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  565. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  566. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  567. praetermittere et humanis concedere rebus.
  568. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  569. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  570. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  571. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  572. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  573. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  574. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  575. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  576. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  577. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  578. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  579. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  580. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  581. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  582. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  583. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  584. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  585. Et commiscendo quom semine forte virilem
  586. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  587. tum similes matrum materno semine fiunt,
  588. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  589. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  590. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  591. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  592. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  593. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  594. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  595. possint et referant proavorum saepe figuras,
  596. propterea quia multa modis primordia multis
  597. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  598. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  599. inde Venus varia producit sorte figuras,
  600. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  601. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  602. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  603. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  604. maternoque mares existunt corpore creti;
  605. semper enim partus duplici de semine constat,
  606. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  607. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  608. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  609. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  610. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  611. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  612. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  613. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  614. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  615. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  616. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  617. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  618. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  619. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  620. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  621. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  622. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  623. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  624. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  625. atque alias alii complent magis ex aliisque
  626. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  627. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  628. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  629. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  630. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  631. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  632. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  633. usque adeo magni refert, ut semina possint
  634. seminibus commisceri genitaliter apta
  635. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  636. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  637. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  638. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  639. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  640. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  641. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  642. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  643. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  644. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  645. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  646. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  647. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  648. eicit enim sulcum recta regione viaque
  649. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  650. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  651. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  652. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  653. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  654. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  655. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  656. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  657. morigerisque modis et munde corpore culto,
  658. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  659. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  660. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  661. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  662. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  663. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.