De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propter signiferi posituram totius orbis,
  2. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  3. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  4. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  5. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  6. aut quia crassior est certis in partibus ,
  7. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  8. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  9. propterea noctes hiberno tempore longae
  10. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  11. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  12. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  13. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  14. propterea fit uti videantur dicere verum.
  15. Luna potest solis radiis percussa nitere
  16. inque dies magis id lumen convertere nobis
  17. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  18. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  19. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  20. inde minutatim retro quasi condere lumen
  21. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  22. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  23. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  24. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  25. est etiam quare proprio cum lumine possit
  26. volvier et varias splendoris reddere formas;
  27. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  28. labitur omnimodis occursans officiensque,
  29. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  30. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  31. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  32. versandoque globum variantis edere formas,
  33. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  34. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  35. inde minutatim retro contorquet et aufert
  36. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  37. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  38. astrologorum artem contra convincere tendit,
  39. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  40. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  41. denique cur nequeat semper nova luna creari
  42. ordine formarum certo certisque figuris
  43. inque dies privos aborisci quaeque creata
  44. atque alia illius reparari in parte locoque,
  45. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  46. ordine cum videas tam certo multa creari.
  47. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  48. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  49. Flora quibus mater praespargens ante viai
  50. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  51. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  52. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  53. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  54. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  55. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  56. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  57. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  58. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  59. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  60. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  61. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  62. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  63. nam cur luna queat terram secludere solis
  64. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  65. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  66. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  67. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  68. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  69. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  70. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  71. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  72. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  73. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  74. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  75. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  76. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  77. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  78. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  79. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  80. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  81. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  82. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  83. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  84. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  85. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  86. quove modo possent offecto lumine obire
  87. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  88. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  89. omnia convisunt clara loca candida luce,
  90. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  91. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  92. tollere et incertis crerint committere ventis.
  93. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  94. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  95. florida fulserunt viridanti prata colore,
  96. arboribusque datumst variis exinde per auras
  97. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  98. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  99. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  100. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  101. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  102. multa modis multis varia ratione coorta.
  103. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  104. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  105. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  106. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  107. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  108. imbribus et calido solis concreta vapore;
  109. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  110. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  111. principio genus alituum variaeque volucres
  112. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  113. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  114. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  115. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  116. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  117. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  118. crescebant uteri terram radicibus apti;
  119. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  120. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  121. convertebat ibi natura foramina terrae
  122. et sucum venis cogebat fundere apertis
  123. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  124. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  125. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  126. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  127. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  128. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  129. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  130. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  131. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  132. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  133. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  134. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  135. simul volucres variantibus formis.
  136. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  137. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  138. mutat enim mundi naturam totius aetas
  139. ex alioque alius status excipere omnia debet
  140. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  141. omnia commutat natura et vertere cogit.
  142. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  143. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  144. sic igitur mundi naturam totius aetas
  145. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  146. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  147. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  148. conatast mira facie membrisque coorta,
  149. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  150. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  151. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  152. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  153. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  154. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  155. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  156. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  157. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  158. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  159. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  160. ut propagando possint procudere saecla;
  161. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  162. semina qua possint membris manare remissis,
  163. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  164. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  165. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  166. nec potuisse propagando procudere prolem.
  167. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  168. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  169. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  170. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  171. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  172. principio genus acre leonum saevaque saecla
  173. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  174. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  175. et genus omne quod est veterino semine partum
  176. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  177. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  178. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  179. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  180. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  181. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  182. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  183. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  184. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  185. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  186. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  187. donec ad interitum genus id natura redegit.
  188. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  189. esse queunt duplici natura et corpore bino
  190. ex alienigenis membris compacta, potestas
  191. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  192. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  193. principio circum tribus actis impiger annis
  194. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  195. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  196. post ubi equum validae vires aetate senecta
  197. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  198. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  199. officit et molli vestit lanugine malas;
  200. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  201. confieri credas Centauros posse neque esse,
  202. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  203. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  204. inter se quorum discordia membra videmus;
  205. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  206. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  207. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  208. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  209. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  210. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  211. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  212. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  213. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  214. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  215. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  216. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  217. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  218. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  219. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  220. multa licet simili ratione effutiat ore,
  221. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  222. fluxisse et gemmis florere arbusta
  223. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  224. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  225. et manibus totum circum se vertere caelum.
  226. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  227. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  228. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  229. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  230. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  231. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  232. non tamen inter se possunt complexa creari,
  233. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  234. foedere naturae certo discrimina servant.
  235. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  236. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  237. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  238. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  239. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  240. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  241. multaque per caelum solis volventia lustra
  242. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  243. nec robustus erat curvi moderator aratri
  244. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  245. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  246. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  247. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  248. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  249. glandiferas inter curabant corpora quercus
  250. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  251. arbita puniceo fieri matura colore,
  252. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  253. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  254. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  255. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  256. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  257. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  258. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  259. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  260. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  261. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  262. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  263. necdum res igni scibant tractare neque uti
  264. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  265. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  266. et frutices inter condebant squalida membra
  267. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  268. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  269. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  270. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  271. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  272. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  273. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  274. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  275. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  276. et manuum mira freti virtute pedumque
  277. consectabantur silvestria saecla ferarum
  278. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  279. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  280. saetigerisque pares subus silvestria membra
  281. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  282. circum se foliis ac frondibus involventes.
  283. nec plangore diem magno solemque per agros
  284. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  285. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  286. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  287. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  288. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  289. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  290. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  291. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  292. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  293. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  294. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  295. spumigeri suis adventu validique leonis
  296. atque intempesta cedebant nocte paventes
  297. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  298. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  299. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  300. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  301. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  302. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  303. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  304. at quos effugium servarat corpore adeso,
  305. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  306. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  307. donique eos vita privarant vermina saeva
  308. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  309. at non multa virum sub signis milia ducta
  310. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  311. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  312. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  313. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  314. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  315. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  316. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  317. tum penuria deinde cibi languentia leto
  318. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  319. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  320. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  321. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  322. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  323. ---
  324. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  325. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  326. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  327. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  328. et Venus inminuit viris puerique parentum
  329. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  330. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  331. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  332. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  333. vocibus et gestu cum balbe significarent
  334. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  335. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  336. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  337. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  338. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  339. At varios linguae sonitus natura subegit
  340. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  341. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  342. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  343. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  344. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  345. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  346. illis iratus petit atque infestus inurget.
  347. at catuli pantherarum scymnique leonum
  348. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  349. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  350. alituum porro genus alis omne videmus
  351. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  352. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  353. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  354. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  355. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  356. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  357. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  358. inter se fuerant, unde insita notities est
  359. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  360. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  361. cogere item pluris unus victosque domare
  362. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  363. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  364. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  365. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  366. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  367. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  368. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  369. pro vario sensu varia res voce notaret?
  370. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  371. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  372. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  373. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  374. inritata canum cum primum magna Molossum
  375. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  376. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  377. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  378. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  379. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  380. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  381. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  382. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  383. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  384. denique non hinnitus item differre videtur,
  385. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  386. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  387. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  388. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  389. postremo genus alituum variaeque volucres,
  390. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  391. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  392. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  393. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  394. et partim mutant cum tempestatibus una
  395. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  396. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  397. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  398. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  399. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  400. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  401. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  402. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  403. fulmen detulit in terram mortalibus ignem