De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  2. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  3. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  4. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  5. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  6. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  7. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  8. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  9. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  10. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  11. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  12. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  13. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  14. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  15. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  16. condere coeperunt urbis arcemque locare
  17. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  18. et pecudes et agros divisere atque dedere
  19. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  20. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  21. posterius res inventast aurumque repertum,
  22. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  23. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  24. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  25. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  26. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  27. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  28. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  29. ut fundamento stabili fortuna maneret
  30. et placidam possent opulenti degere vitam,
  31. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  32. certantes iter infestum fecere viai,
  33. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  34. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  35. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  36. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  37. ut satius multo iam sit parere quietum
  38. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  39. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  40. angustum per iter luctantes ambitionis;
  41. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  42. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  43. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  44. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  45. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  46. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  47. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  48. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  49. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  50. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  51. inde magistratum partim docuere creare
  52. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  53. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  54. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  55. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  56. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  57. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  58. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  59. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  60. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  61. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  62. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  63. qui violat factis communia foedera pacis.
  64. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  65. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  66. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  67. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  68. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  69. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  70. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  71. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  72. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  73. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  74. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  75. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  76. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  77. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  78. egregias animo facies vigilante videbant
  79. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  80. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  81. membra movere videbantur vocesque superbas
  82. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  83. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  84. subpeditabatur facies et forma manebat,
  85. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  86. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  87. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  88. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  89. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  90. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  91. praeterea caeli rationes ordine certo
  92. et varia annorum cernebant tempora verti
  93. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  94. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  95. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  96. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  97. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  98. luna dies et nox et noctis signa severa
  99. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  100. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  101. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  102. O genus infelix humanum, talia divis
  103. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  104. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  105. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  106. nec pietas ullast velatum saepe videri
  107. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  108. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  109. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  110. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  111. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  112. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  113. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  114. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  115. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  116. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  117. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  118. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  119. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  120. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  121. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  122. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  123. an divinitus aeterna donata salute
  124. perpetuo possint aevi labentia tractu
  125. inmensi validas aevi contemnere viris.
  126. praeterea cui non animus formidine divum
  127. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  128. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  129. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  130. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  131. corripiunt divum percussi membra timore,
  132. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  133. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  134. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  135. induperatorem classis super aequora verrit
  136. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  137. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  138. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  139. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  140. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  141. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  142. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  143. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  144. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  145. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  146. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  147. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  148. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  149. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  150. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  151. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  152. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  153. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  154. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  155. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  156. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  157. sive feras interficere et ditescere praeda;
  158. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  159. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  160. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  161. horribili sonitu silvas exederat altis
  162. a radicibus et terram percoxerat igni,
  163. manabat venis ferventibus in loca terrae
  164. concava conveniens argenti rivus et auri,
  165. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  166. posterius claro in terra splendere colore,
  167. tollebant nitido capti levique lepore,
  168. et simili formata videbant esse figura
  169. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  170. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  171. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  172. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  173. mucronum duci fastigia procudendo,
  174. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  175. materiemque dolare et levia radere tigna
  176. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  177. nec minus argento facere haec auroque parabant
  178. quam validi primum violentis viribus aeris,
  179. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  180. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  181. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  182. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  183. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  184. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  185. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  186. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  187. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  188. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  189. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  190. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  191. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  192. et lapides et item silvarum fragmina rami
  193. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  194. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  195. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  196. quo facilis magis est natura et copia maior.
  197. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  198. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  199. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  200. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  201. inde minutatim processit ferreus ensis
  202. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  203. et ferro coepere solum proscindere terrae
  204. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  205. et prius est armatum in equi conscendere costas
  206. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  207. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  208. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  209. et quam falciferos armatum escendere currus.
  210. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  211. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  212. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  213. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  214. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  215. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  216. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  217. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  218. et validos partim prae se misere leones
  219. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  220. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  221. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  222. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  223. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  224. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  225. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  226. inritata leae iaciebant corpora saltu
  227. undique et adversum venientibus ora patebant
  228. et nec opinantis a tergo deripiebant
  229. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  230. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  231. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  232. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  233. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  234. et validis socios caedebant dentibus apri
  235. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  236. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  237. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  238. nam transversa feros exibant dentis adactus
  239. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  240. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  241. concidere atque gravi terram consternere casu.
  242. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  243. effervescere cernebant in rebus agundis
  244. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  245. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  246. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  247. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  248. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  249. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  250. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  251. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  252. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  253. non quierint animo praesentire atque videre,
  254. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  255. et magis id possis factum contendere in omni
  256. in variis mundis varia ratione creatis,
  257. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  258. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  259. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  260. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  261. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  262. et facere ante viros lanam natura
  263. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  264. et sollertius est multo genus omne virile;
  265. agricolae donec vitio vertere severi,
  266. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  267. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  268. atque opere in duro durarent membra manusque.
  269. At specimen sationis et insitionis origo
  270. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  271. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  272. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  273. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  274. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  275. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  276. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  277. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  278. inque dies magis in montem succedere silvas
  279. cogebant infraque locum concedere cultis,
  280. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  281. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  282. caerula distinguens inter plaga currere posset
  283. per tumulos et convallis camposque profusa;
  284. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  285. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  286. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  287. At liquidas avium voces imitarier ore
  288. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  289. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  290. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  291. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  292. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  293. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  294. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  295. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  296. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  297. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  298. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  299. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  300. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  301. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  302. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  303. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  304. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  305. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  306. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  307. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  308. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  309. atque extra numerum procedere membra moventes
  310. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  311. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  312. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  313. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  314. ducere multimodis voces et flectere cantus
  315. et supera calamos unco percurrere labro;
  316. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  317. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  318. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  319. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  320. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  321. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  322. posteriorque fere melior res illa reperta
  323. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  324. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  325. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  326. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  327. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  328. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  329. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  330. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  331. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  332. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  333. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  334. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  335. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  336. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  337. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  338. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  339. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  340. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  341. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  342. idque minutatim vitam provexit in altum
  343. et belli magnos commovit funditus aestus.
  344. at vigiles mundi magnum versatile templum
  345. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  346. perdocuere homines annorum tempora verti
  347. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  348. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  349. et divisa colebatur discretaque tellus,
  350. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  351. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  352. carminibus cum res gestas coepere
  353. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  354. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  355. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  356. Navigia atque agri culturas moenia leges
  357. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  358. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  359. carmina, picturas et daedala signa polita
  360. usus et impigrae simul experientia mentis
  361. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  362. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  363. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  364. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  365. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam