De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  2. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  3. quove modo genus humanum variante loquella
  4. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  5. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  6. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  7. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  8. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  9. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  10. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  11. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  12. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  13. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  14. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  15. si tamen interea mirantur qua ratione
  16. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  17. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  18. rursus in antiquas referuntur religiones
  19. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  20. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  21. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  22. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  23. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  24. principio maria ac terras caelumque tuere;
  25. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  26. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  27. una dies dabit exitio, multosque per annos
  28. sustentata ruet moles et machina mundi.
  29. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  30. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  31. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  32. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  33. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  34. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  35. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  36. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  37. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  38. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  39. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  40. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  41. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  42. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  43. sanctius et multo certa ratione magis quam
  44. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  45. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  46. religione refrenatus ne forte rearis
  47. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  48. corpore divino debere aeterna manere,
  49. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  50. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  51. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  52. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  53. inmortalia mortali sermone notantes;
  54. quae procul usque adeo divino a numine distent
  55. inque deum numero quae sint indigna videri,
  56. notitiam potius praebere ut posse putentur
  57. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  58. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  59. posse animi natura putetur consiliumque.
  60. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  61. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  62. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  63. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  64. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  65. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  66. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  67. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  68. posset et innasci quavis in parte soleret,
  69. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  70. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  71. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  72. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  73. totum posse extra corpus formamque animalem
  74. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  75. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  76. haud igitur constant divino praedita sensu,
  77. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  78. Illud item non est ut possis credere, sedes
  79. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  80. tenvis enim natura deum longeque remota
  81. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  82. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  83. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  84. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  85. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  86. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  87. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  88. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  89. praeclaram mundi naturam proptereaque
  90. adlaudabile opus divom laudare decere
  91. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  92. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  93. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  94. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  95. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  96. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  97. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  98. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  99. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  100. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  101. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  102. nam gaudere novis rebus debere videtur
  103. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  104. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  105. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  106. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  107. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  108. donec diluxit rerum genitalis origo?
  109. natus enim debet qui cumque est velle manere
  110. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  111. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  112. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  113. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  114. notities hominum divis unde insita primum est,
  115. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  116. quove modost umquam vis cognita principiorum
  117. quidque inter sese permutato ordine possent.
  118. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  119. namque ita multa modis multis primordia rerum
  120. ex infinito iam tempore percita plagis
  121. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  122. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  123. quae cumque inter se possint congressa creare,
  124. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  125. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  126. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  127. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  128. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  129. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  130. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  131. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  132. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  133. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  134. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  135. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  136. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  137. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  138. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  139. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  140. vitai causa valido consueta bidenti
  141. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  142. si non fecundas vertentes vomere glebas
  143. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  144. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  145. et tamen inter dum magno quaesita labore