De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  2. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  3. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  4. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  5. praeterea genus horriferum natura ferarum
  6. humanae genti infestum terraque marique
  7. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  8. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  9. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  10. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  11. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  12. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  13. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  14. cui tantum in vita restet transire malorum.
  15. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  16. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  17. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  18. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  19. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  20. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  21. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  22. Principio quoniam terrai corpus et umor
  23. aurarumque leves animae calidique vapores,
  24. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  25. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  26. debet eodem omnis mundi natura putari.
  27. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  28. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  29. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  30. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  31. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  32. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  33. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  34. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  35. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  36. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  37. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  38. principio pars terrai non nulla, perusta
  39. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  40. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  41. quas validi toto dispergunt venti.
  42. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  43. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  44. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  45. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  46. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  47. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  48. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  49. semper abundare et latices manare perennis
  50. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  51. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  52. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  53. partim quod validi verrentes aequora venti
  54. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  55. partim quod supter per terras diditur omnis;
  56. percolatur enim virus retroque remanat
  57. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  58. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  59. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  60. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  61. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  62. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  63. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  64. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  65. omnia iam resoluta forent et in versa.
  66. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  67. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  68. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  69. inrigat adsidue caelum candore recenti
  70. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  71. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  72. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  73. quod simul ac primum nubes succedere soli
  74. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  75. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  76. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  77. ut noscas splendore novo res semper egere
  78. et primum iactum fulgoris quemque perire
  79. nec ratione alia res posse in sole videri,
  80. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  81. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  82. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  83. fulguribus pingues multa caligine taedae
  84. consimili properant ratione, ardore ministro,
  85. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  86. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  87. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  88. exitium celeri celeratur origine flammae.
  89. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  90. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  91. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  92. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  93. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  94. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  95. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  96. nec sanctum numen fati protollere finis
  97. posse neque adversus naturae foedera niti?
  98. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  99. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  100. non ruere avolsos silices a montibus altis
  101. nec validas aevi vires perferre patique
  102. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  103. ex infinito quae tempore pertolerassent
  104. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  105. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  106. continet amplexu terram: si procreat ex se
  107. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  108. totum nativum mortali corpore constat.
  109. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  110. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  111. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  112. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  113. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  114. non alias alii quoque res cecinere ?
  115. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  116. aeternis famae monimentis insita florent?
  117. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  118. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  119. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  120. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  121. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  122. denique natura haec rerum ratioque repertast
  123. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  124. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  125. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  126. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  127. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  128. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  129. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  130. tanto quique magis victus fateare necessest
  131. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  132. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  133. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  134. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  135. nec ratione alia mortales esse videmur,
  136. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  137. atque illi quos a vita natura removit.
  138. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  139. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  140. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  141. dissociare intus partis, ut materiai
  142. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  143. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  144. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  145. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,