De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  2. semina confluere et solis reparare nitorem.
  3. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  4. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  5. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  6. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  7. tempore et inpubem molli pubescere veste
  8. et pariter mollem malis demittere barbam.
  9. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  10. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  11. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  12. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  13. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  14. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  15. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  16. aut quia sol idem sub terras atque superne
  17. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  18. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  19. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  20. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  21. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  22. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  23. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  24. distinet aequato caelum discrimine metas
  25. propter signiferi posituram totius orbis,
  26. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  27. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  28. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  29. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  30. aut quia crassior est certis in partibus ,
  31. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  32. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  33. propterea noctes hiberno tempore longae
  34. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  35. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  36. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  37. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  38. propterea fit uti videantur dicere verum.
  39. Luna potest solis radiis percussa nitere
  40. inque dies magis id lumen convertere nobis
  41. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  42. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  43. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  44. inde minutatim retro quasi condere lumen
  45. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  46. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  47. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  48. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  49. est etiam quare proprio cum lumine possit
  50. volvier et varias splendoris reddere formas;
  51. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  52. labitur omnimodis occursans officiensque,
  53. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  54. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  55. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  56. versandoque globum variantis edere formas,
  57. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  58. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  59. inde minutatim retro contorquet et aufert
  60. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  61. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  62. astrologorum artem contra convincere tendit,
  63. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  64. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  65. denique cur nequeat semper nova luna creari
  66. ordine formarum certo certisque figuris
  67. inque dies privos aborisci quaeque creata
  68. atque alia illius reparari in parte locoque,
  69. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  70. ordine cum videas tam certo multa creari.
  71. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  72. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  73. Flora quibus mater praespargens ante viai
  74. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  75. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  76. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  77. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  78. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  79. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  80. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  81. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  82. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  83. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  84. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  85. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  86. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  87. nam cur luna queat terram secludere solis
  88. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  89. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  90. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  91. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  92. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  93. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  94. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  95. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  96. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  97. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  98. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  99. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  100. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  101. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  102. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  103. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  104. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  105. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  106. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  107. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  108. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  109. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  110. quove modo possent offecto lumine obire
  111. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  112. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  113. omnia convisunt clara loca candida luce,
  114. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  115. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  116. tollere et incertis crerint committere ventis.
  117. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  118. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  119. florida fulserunt viridanti prata colore,
  120. arboribusque datumst variis exinde per auras
  121. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  122. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  123. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  124. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  125. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  126. multa modis multis varia ratione coorta.
  127. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  128. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  129. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  130. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  131. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  132. imbribus et calido solis concreta vapore;
  133. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  134. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  135. principio genus alituum variaeque volucres
  136. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  137. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  138. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  139. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  140. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  141. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  142. crescebant uteri terram radicibus apti;
  143. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  144. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  145. convertebat ibi natura foramina terrae
  146. et sucum venis cogebat fundere apertis
  147. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  148. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  149. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  150. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  151. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  152. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  153. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  154. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  155. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  156. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  157. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  158. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  159. simul volucres variantibus formis.
  160. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  161. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  162. mutat enim mundi naturam totius aetas
  163. ex alioque alius status excipere omnia debet
  164. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  165. omnia commutat natura et vertere cogit.
  166. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  167. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  168. sic igitur mundi naturam totius aetas
  169. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  170. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  171. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  172. conatast mira facie membrisque coorta,
  173. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  174. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  175. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  176. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  177. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  178. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  179. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  180. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  181. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  182. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  183. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  184. ut propagando possint procudere saecla;
  185. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  186. semina qua possint membris manare remissis,
  187. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  188. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  189. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  190. nec potuisse propagando procudere prolem.
  191. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  192. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  193. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  194. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  195. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  196. principio genus acre leonum saevaque saecla
  197. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  198. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  199. et genus omne quod est veterino semine partum
  200. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  201. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  202. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  203. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  204. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  205. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  206. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  207. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  208. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  209. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  210. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  211. donec ad interitum genus id natura redegit.
  212. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  213. esse queunt duplici natura et corpore bino
  214. ex alienigenis membris compacta, potestas
  215. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  216. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  217. principio circum tribus actis impiger annis
  218. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  219. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  220. post ubi equum validae vires aetate senecta
  221. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  222. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  223. officit et molli vestit lanugine malas;
  224. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  225. confieri credas Centauros posse neque esse,
  226. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  227. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  228. inter se quorum discordia membra videmus;
  229. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  230. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  231. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  232. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  233. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  234. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  235. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  236. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  237. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  238. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  239. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  240. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  241. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  242. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  243. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  244. multa licet simili ratione effutiat ore,
  245. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  246. fluxisse et gemmis florere arbusta
  247. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  248. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  249. et manibus totum circum se vertere caelum.
  250. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  251. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  252. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  253. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  254. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  255. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  256. non tamen inter se possunt complexa creari,
  257. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  258. foedere naturae certo discrimina servant.
  259. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  260. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  261. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  262. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  263. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  264. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  265. multaque per caelum solis volventia lustra
  266. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  267. nec robustus erat curvi moderator aratri
  268. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  269. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  270. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  271. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  272. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  273. glandiferas inter curabant corpora quercus
  274. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  275. arbita puniceo fieri matura colore,
  276. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  277. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  278. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  279. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  280. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  281. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  282. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  283. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  284. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  285. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  286. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  287. necdum res igni scibant tractare neque uti
  288. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  289. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  290. et frutices inter condebant squalida membra
  291. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  292. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  293. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  294. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  295. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  296. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  297. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  298. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  299. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  300. et manuum mira freti virtute pedumque
  301. consectabantur silvestria saecla ferarum
  302. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  303. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  304. saetigerisque pares subus silvestria membra
  305. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  306. circum se foliis ac frondibus involventes.
  307. nec plangore diem magno solemque per agros
  308. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  309. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  310. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  311. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  312. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  313. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  314. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  315. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  316. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  317. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  318. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  319. spumigeri suis adventu validique leonis
  320. atque intempesta cedebant nocte paventes
  321. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  322. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  323. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  324. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  325. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  326. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  327. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  328. at quos effugium servarat corpore adeso,
  329. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  330. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  331. donique eos vita privarant vermina saeva
  332. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  333. at non multa virum sub signis milia ducta
  334. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  335. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  336. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  337. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  338. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  339. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  340. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  341. tum penuria deinde cibi languentia leto
  342. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  343. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  344. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  345. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  346. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  347. ---
  348. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  349. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  350. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  351. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  352. et Venus inminuit viris puerique parentum
  353. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  354. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  355. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  356. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  357. vocibus et gestu cum balbe significarent
  358. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  359. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  360. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  361. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  362. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  363. At varios linguae sonitus natura subegit
  364. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  365. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  366. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  367. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  368. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  369. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  370. illis iratus petit atque infestus inurget.
  371. at catuli pantherarum scymnique leonum
  372. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  373. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  374. alituum porro genus alis omne videmus
  375. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  376. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  377. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  378. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  379. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  380. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  381. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  382. inter se fuerant, unde insita notities est
  383. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  384. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  385. cogere item pluris unus victosque domare
  386. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  387. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  388. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  389. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  390. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  391. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  392. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  393. pro vario sensu varia res voce notaret?
  394. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  395. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  396. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  397. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  398. inritata canum cum primum magna Molossum
  399. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  400. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  401. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  402. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  403. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  404. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  405. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  406. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  407. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  408. denique non hinnitus item differre videtur,
  409. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  410. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  411. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  412. et cum sic alias concussis artibus hinnit?