De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. postremo genus alituum variaeque volucres,
  2. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  3. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  4. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  5. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  6. et partim mutant cum tempestatibus una
  7. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  8. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  9. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  10. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  11. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  12. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  13. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  14. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  15. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  16. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  17. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  18. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  19. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  20. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  21. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  22. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  23. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  24. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  25. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  26. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  27. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  28. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  29. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  30. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  31. condere coeperunt urbis arcemque locare
  32. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  33. et pecudes et agros divisere atque dedere
  34. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  35. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  36. posterius res inventast aurumque repertum,
  37. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  38. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  39. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  40. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  41. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  42. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  43. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  44. ut fundamento stabili fortuna maneret
  45. et placidam possent opulenti degere vitam,
  46. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  47. certantes iter infestum fecere viai,
  48. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  49. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  50. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  51. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  52. ut satius multo iam sit parere quietum
  53. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  54. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  55. angustum per iter luctantes ambitionis;
  56. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  57. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  58. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  59. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  60. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  61. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  62. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  63. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  64. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  65. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  66. inde magistratum partim docuere creare
  67. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  68. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  69. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  70. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  71. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  72. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  73. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  74. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  75. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  76. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  77. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  78. qui violat factis communia foedera pacis.
  79. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  80. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  81. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  82. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  83. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  84. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  85. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  86. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  87. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  88. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  89. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  90. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  91. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  92. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  93. egregias animo facies vigilante videbant
  94. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  95. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  96. membra movere videbantur vocesque superbas
  97. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  98. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  99. subpeditabatur facies et forma manebat,
  100. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  101. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  102. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  103. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  104. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  105. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  106. praeterea caeli rationes ordine certo
  107. et varia annorum cernebant tempora verti
  108. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  109. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  110. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  111. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  112. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  113. luna dies et nox et noctis signa severa
  114. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  115. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  116. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  117. O genus infelix humanum, talia divis
  118. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  119. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  120. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  121. nec pietas ullast velatum saepe videri
  122. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  123. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  124. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  125. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  126. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  127. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  128. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  129. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  130. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  131. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  132. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  133. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  134. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  135. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  136. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  137. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  138. an divinitus aeterna donata salute
  139. perpetuo possint aevi labentia tractu
  140. inmensi validas aevi contemnere viris.
  141. praeterea cui non animus formidine divum
  142. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  143. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  144. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  145. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  146. corripiunt divum percussi membra timore,
  147. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  148. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  149. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  150. induperatorem classis super aequora verrit
  151. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  152. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  153. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  154. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  155. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  156. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  157. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  158. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  159. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  160. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  161. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  162. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  163. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  164. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  165. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  166. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  167. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  168. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  169. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  170. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  171. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  172. sive feras interficere et ditescere praeda;
  173. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  174. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  175. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  176. horribili sonitu silvas exederat altis
  177. a radicibus et terram percoxerat igni,
  178. manabat venis ferventibus in loca terrae
  179. concava conveniens argenti rivus et auri,
  180. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  181. posterius claro in terra splendere colore,
  182. tollebant nitido capti levique lepore,
  183. et simili formata videbant esse figura
  184. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  185. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  186. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  187. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  188. mucronum duci fastigia procudendo,
  189. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  190. materiemque dolare et levia radere tigna
  191. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  192. nec minus argento facere haec auroque parabant
  193. quam validi primum violentis viribus aeris,
  194. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  195. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  196. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  197. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  198. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  199. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  200. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  201. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  202. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  203. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  204. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  205. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  206. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  207. et lapides et item silvarum fragmina rami
  208. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  209. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  210. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  211. quo facilis magis est natura et copia maior.
  212. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  213. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  214. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  215. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  216. inde minutatim processit ferreus ensis
  217. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  218. et ferro coepere solum proscindere terrae
  219. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  220. et prius est armatum in equi conscendere costas
  221. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  222. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  223. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  224. et quam falciferos armatum escendere currus.
  225. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  226. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  227. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  228. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  229. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  230. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  231. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  232. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  233. et validos partim prae se misere leones
  234. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  235. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  236. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  237. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  238. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  239. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  240. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  241. inritata leae iaciebant corpora saltu
  242. undique et adversum venientibus ora patebant
  243. et nec opinantis a tergo deripiebant
  244. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  245. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  246. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  247. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  248. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  249. et validis socios caedebant dentibus apri
  250. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  251. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  252. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  253. nam transversa feros exibant dentis adactus
  254. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  255. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  256. concidere atque gravi terram consternere casu.
  257. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  258. effervescere cernebant in rebus agundis
  259. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  260. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  261. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  262. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  263. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  264. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  265. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  266. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  267. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  268. non quierint animo praesentire atque videre,
  269. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  270. et magis id possis factum contendere in omni
  271. in variis mundis varia ratione creatis,
  272. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  273. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  274. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  275. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  276. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  277. et facere ante viros lanam natura
  278. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  279. et sollertius est multo genus omne virile;
  280. agricolae donec vitio vertere severi,
  281. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  282. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  283. atque opere in duro durarent membra manusque.
  284. At specimen sationis et insitionis origo
  285. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  286. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  287. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  288. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  289. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  290. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  291. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  292. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  293. inque dies magis in montem succedere silvas
  294. cogebant infraque locum concedere cultis,
  295. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  296. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  297. caerula distinguens inter plaga currere posset
  298. per tumulos et convallis camposque profusa;
  299. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  300. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  301. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  302. At liquidas avium voces imitarier ore
  303. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  304. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  305. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  306. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  307. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  308. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  309. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  310. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  311. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  312. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  313. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  314. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  315. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  316. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  317. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  318. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  319. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  320. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  321. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  322. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  323. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  324. atque extra numerum procedere membra moventes
  325. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  326. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  327. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  328. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  329. ducere multimodis voces et flectere cantus
  330. et supera calamos unco percurrere labro;
  331. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  332. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  333. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  334. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  335. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  336. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  337. posteriorque fere melior res illa reperta
  338. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  339. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  340. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  341. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  342. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  343. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  344. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  345. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  346. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  347. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  348. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  349. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  350. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  351. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  352. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  353. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  354. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  355. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  356. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  357. idque minutatim vitam provexit in altum
  358. et belli magnos commovit funditus aestus.
  359. at vigiles mundi magnum versatile templum
  360. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  361. perdocuere homines annorum tempora verti
  362. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  363. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  364. et divisa colebatur discretaque tellus,
  365. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  366. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  367. carminibus cum res gestas coepere
  368. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  369. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  370. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  371. Navigia atque agri culturas moenia leges
  372. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  373. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  374. carmina, picturas et daedala signa polita
  375. usus et impigrae simul experientia mentis
  376. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  377. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  378. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  379. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  380. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,