De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  2. posse alternis e partibus ire.
  3. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  4. diversas ire in partis inferna supernis?
  5. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  6. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  7. At nox obruit ingenti caligine terras,
  8. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  9. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  10. concussos itere et labefactos multo,
  11. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  12. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  13. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  14. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  15. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  16. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  17. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  18. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  19. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  20. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  21. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  22. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  23. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  24. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  25. semina confluere et solis reparare nitorem.
  26. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  27. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  28. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  29. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  30. tempore et inpubem molli pubescere veste
  31. et pariter mollem malis demittere barbam.
  32. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  33. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  34. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  35. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  36. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  37. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  38. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  39. aut quia sol idem sub terras atque superne
  40. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  41. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  42. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit