De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  2. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  3. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  4. percipiat calidis fervoribus ardor,
  5. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  6. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  7. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  8. accidere ex una scintilla incendia passim.
  9. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  10. possideat multum caecis fervoribus ignem
  11. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  12. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  13. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  14. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  15. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  16. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  17. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  18. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  19. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  20. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  21. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  22. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  23. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  24. evanescere enim rapidas illius et acris
  25. imminui supter viris, ideoque relinqui
  26. paulatim solem cum posterioribus signis,
  27. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  28. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  29. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  30. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  31. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  32. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  33. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  34. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  35. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  36. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  37. alternis certo fluere alter tempore possit,
  38. qui queat aestivis solem detrudere signis
  39. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  40. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  41. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  42. et ratione pari lunam stellasque putandumst,