De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  2. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  3. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  4. et quibus ille modis congressus materiai
  5. fundarit terram caelum mare sidera solem
  6. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  7. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  8. quove modo genus humanum variante loquella
  9. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  10. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  11. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  12. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  13. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  14. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  15. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  16. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  17. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  18. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  19. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  20. si tamen interea mirantur qua ratione
  21. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  22. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  23. rursus in antiquas referuntur religiones
  24. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  25. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  28. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  29. principio maria ac terras caelumque tuere;
  30. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  31. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  32. una dies dabit exitio, multosque per annos
  33. sustentata ruet moles et machina mundi.
  34. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  35. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  36. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  37. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  38. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  39. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  40. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  41. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  42. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  43. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  44. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  45. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  46. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  47. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  48. sanctius et multo certa ratione magis quam
  49. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  50. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  51. religione refrenatus ne forte rearis
  52. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  53. corpore divino debere aeterna manere,
  54. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  55. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  56. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  57. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  58. inmortalia mortali sermone notantes;
  59. quae procul usque adeo divino a numine distent
  60. inque deum numero quae sint indigna videri,
  61. notitiam potius praebere ut posse putentur
  62. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  63. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  64. posse animi natura putetur consiliumque.
  65. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  66. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  67. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,