De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  2. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  3. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  4. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  5. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  6. posset et innasci quavis in parte soleret,
  7. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  8. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  9. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  10. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  11. totum posse extra corpus formamque animalem
  12. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  13. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  14. haud igitur constant divino praedita sensu,
  15. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  16. Illud item non est ut possis credere, sedes
  17. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  18. tenvis enim natura deum longeque remota
  19. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  20. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  21. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  22. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  23. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  24. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  25. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  26. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  27. praeclaram mundi naturam proptereaque
  28. adlaudabile opus divom laudare decere
  29. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  30. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  31. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  32. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  33. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  34. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  35. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  36. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  37. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  38. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  39. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  40. nam gaudere novis rebus debere videtur
  41. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  42. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  43. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  44. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  45. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  46. donec diluxit rerum genitalis origo?
  47. natus enim debet qui cumque est velle manere
  48. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  49. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  50. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  51. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  52. notities hominum divis unde insita primum est,
  53. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  54. quove modost umquam vis cognita principiorum
  55. quidque inter sese permutato ordine possent.
  56. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  57. namque ita multa modis multis primordia rerum
  58. ex infinito iam tempore percita plagis
  59. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  60. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  61. quae cumque inter se possint congressa creare,
  62. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  63. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  64. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  65. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  66. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  67. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,