De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. evanescere enim rapidas illius et acris
  2. imminui supter viris, ideoque relinqui
  3. paulatim solem cum posterioribus signis,
  4. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  5. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  6. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  7. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  8. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  9. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  10. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  11. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  12. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  13. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  14. alternis certo fluere alter tempore possit,
  15. qui queat aestivis solem detrudere signis
  16. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  17. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  18. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  19. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  20. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  21. posse alternis e partibus ire.
  22. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  23. diversas ire in partis inferna supernis?
  24. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  25. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  26. At nox obruit ingenti caligine terras,
  27. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  28. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  29. concussos itere et labefactos multo,
  30. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  31. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  32. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  33. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  34. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  35. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  36. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  37. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  38. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  39. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  40. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  41. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  42. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  43. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  44. semina confluere et solis reparare nitorem.
  45. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  46. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  47. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  48. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  49. tempore et inpubem molli pubescere veste
  50. et pariter mollem malis demittere barbam.
  51. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  52. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  53. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  54. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  55. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  56. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  57. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  58. aut quia sol idem sub terras atque superne
  59. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  60. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  61. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  62. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  63. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  64. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  65. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  66. distinet aequato caelum discrimine metas
  67. propter signiferi posituram totius orbis,
  68. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  69. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  70. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  71. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  72. aut quia crassior est certis in partibus ,
  73. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  74. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  75. propterea noctes hiberno tempore longae
  76. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  77. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  78. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  79. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  80. propterea fit uti videantur dicere verum.
  81. Luna potest solis radiis percussa nitere
  82. inque dies magis id lumen convertere nobis
  83. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  84. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  85. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  86. inde minutatim retro quasi condere lumen
  87. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  88. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  89. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  90. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  91. est etiam quare proprio cum lumine possit
  92. volvier et varias splendoris reddere formas;
  93. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  94. labitur omnimodis occursans officiensque,
  95. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  96. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  97. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  98. versandoque globum variantis edere formas,
  99. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  100. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  101. inde minutatim retro contorquet et aufert
  102. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  103. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  104. astrologorum artem contra convincere tendit,
  105. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  106. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  107. denique cur nequeat semper nova luna creari
  108. ordine formarum certo certisque figuris
  109. inque dies privos aborisci quaeque creata
  110. atque alia illius reparari in parte locoque,
  111. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  112. ordine cum videas tam certo multa creari.
  113. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  114. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  115. Flora quibus mater praespargens ante viai
  116. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  117. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  118. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  119. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  120. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  121. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  122. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  123. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  124. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  125. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  126. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  127. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  128. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  129. nam cur luna queat terram secludere solis
  130. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  131. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  132. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  133. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  134. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  135. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  136. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  137. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  138. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  139. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  140. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  141. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  142. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  143. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  144. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  145. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  146. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  147. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  148. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  149. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  150. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  151. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  152. quove modo possent offecto lumine obire
  153. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  154. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  155. omnia convisunt clara loca candida luce,
  156. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  157. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  158. tollere et incertis crerint committere ventis.
  159. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  160. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  161. florida fulserunt viridanti prata colore,
  162. arboribusque datumst variis exinde per auras
  163. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  164. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  165. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  166. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  167. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  168. multa modis multis varia ratione coorta.
  169. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  170. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  171. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  172. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  173. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  174. imbribus et calido solis concreta vapore;
  175. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  176. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  177. principio genus alituum variaeque volucres
  178. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  179. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  180. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  181. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  182. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  183. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  184. crescebant uteri terram radicibus apti;
  185. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  186. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  187. convertebat ibi natura foramina terrae
  188. et sucum venis cogebat fundere apertis
  189. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  190. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  191. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  192. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  193. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  194. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  195. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  196. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  197. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  198. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  199. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  200. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  201. simul volucres variantibus formis.
  202. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  203. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  204. mutat enim mundi naturam totius aetas
  205. ex alioque alius status excipere omnia debet
  206. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  207. omnia commutat natura et vertere cogit.
  208. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  209. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  210. sic igitur mundi naturam totius aetas
  211. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  212. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  213. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  214. conatast mira facie membrisque coorta,
  215. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  216. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  217. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  218. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  219. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  220. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  221. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  222. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  223. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  224. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  225. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  226. ut propagando possint procudere saecla;
  227. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  228. semina qua possint membris manare remissis,
  229. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  230. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  231. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  232. nec potuisse propagando procudere prolem.
  233. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  234. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  235. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  236. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  237. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  238. principio genus acre leonum saevaque saecla
  239. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  240. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  241. et genus omne quod est veterino semine partum
  242. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  243. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  244. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  245. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  246. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  247. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  248. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  249. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  250. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  251. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  252. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  253. donec ad interitum genus id natura redegit.
  254. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  255. esse queunt duplici natura et corpore bino
  256. ex alienigenis membris compacta, potestas
  257. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  258. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  259. principio circum tribus actis impiger annis
  260. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  261. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  262. post ubi equum validae vires aetate senecta
  263. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  264. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  265. officit et molli vestit lanugine malas;
  266. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  267. confieri credas Centauros posse neque esse,
  268. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  269. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  270. inter se quorum discordia membra videmus;
  271. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  272. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  273. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  274. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  275. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  276. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  277. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  278. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  279. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  280. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  281. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  282. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  283. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  284. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  285. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  286. multa licet simili ratione effutiat ore,
  287. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  288. fluxisse et gemmis florere arbusta
  289. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  290. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  291. et manibus totum circum se vertere caelum.
  292. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  293. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  294. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  295. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  296. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  297. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  298. non tamen inter se possunt complexa creari,
  299. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  300. foedere naturae certo discrimina servant.
  301. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  302. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  303. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  304. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  305. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  306. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  307. multaque per caelum solis volventia lustra
  308. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  309. nec robustus erat curvi moderator aratri
  310. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  311. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  312. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  313. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  314. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  315. glandiferas inter curabant corpora quercus
  316. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  317. arbita puniceo fieri matura colore,
  318. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  319. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  320. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  321. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  322. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  323. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  324. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  325. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  326. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  327. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  328. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  329. necdum res igni scibant tractare neque uti
  330. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  331. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  332. et frutices inter condebant squalida membra
  333. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  334. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  335. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  336. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  337. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  338. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  339. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  340. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  341. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  342. et manuum mira freti virtute pedumque
  343. consectabantur silvestria saecla ferarum
  344. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  345. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  346. saetigerisque pares subus silvestria membra
  347. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  348. circum se foliis ac frondibus involventes.
  349. nec plangore diem magno solemque per agros
  350. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  351. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  352. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  353. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  354. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  355. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  356. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  357. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  358. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  359. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  360. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  361. spumigeri suis adventu validique leonis
  362. atque intempesta cedebant nocte paventes
  363. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  364. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  365. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  366. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  367. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  368. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  369. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  370. at quos effugium servarat corpore adeso,
  371. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  372. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  373. donique eos vita privarant vermina saeva
  374. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  375. at non multa virum sub signis milia ducta
  376. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  377. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  378. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  379. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  380. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  381. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  382. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  383. tum penuria deinde cibi languentia leto
  384. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  385. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  386. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  387. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  388. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  389. ---
  390. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  391. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  392. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  393. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  394. et Venus inminuit viris puerique parentum
  395. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  396. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  397. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  398. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  399. vocibus et gestu cum balbe significarent
  400. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  401. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  402. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  403. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  404. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  405. At varios linguae sonitus natura subegit
  406. mittere et utilitas expressit nomina rerum,