De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  2. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  3. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  4. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  5. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  6. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  7. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  8. cui tantum in vita restet transire malorum.
  9. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  10. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  11. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  12. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  13. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  14. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  15. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  16. Principio quoniam terrai corpus et umor
  17. aurarumque leves animae calidique vapores,
  18. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  19. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  20. debet eodem omnis mundi natura putari.
  21. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  22. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  23. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  24. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  25. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  26. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  27. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  28. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  29. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  30. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  31. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  32. principio pars terrai non nulla, perusta
  33. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  34. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  35. quas validi toto dispergunt venti.
  36. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  37. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  38. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  39. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  40. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  41. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  42. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  43. semper abundare et latices manare perennis
  44. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  45. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  46. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  47. partim quod validi verrentes aequora venti
  48. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  49. partim quod supter per terras diditur omnis;
  50. percolatur enim virus retroque remanat
  51. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  52. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  53. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  54. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  55. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  56. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  57. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  58. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  59. omnia iam resoluta forent et in versa.
  60. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  61. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  62. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  63. inrigat adsidue caelum candore recenti
  64. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  65. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  66. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  67. quod simul ac primum nubes succedere soli
  68. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  69. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  70. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  71. ut noscas splendore novo res semper egere
  72. et primum iactum fulgoris quemque perire
  73. nec ratione alia res posse in sole videri,
  74. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  75. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  76. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  77. fulguribus pingues multa caligine taedae
  78. consimili properant ratione, ardore ministro,
  79. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  80. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  81. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  82. exitium celeri celeratur origine flammae.
  83. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  84. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  85. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  86. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  87. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  88. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  89. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  90. nec sanctum numen fati protollere finis
  91. posse neque adversus naturae foedera niti?
  92. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  93. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  94. non ruere avolsos silices a montibus altis
  95. nec validas aevi vires perferre patique
  96. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  97. ex infinito quae tempore pertolerassent
  98. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  99. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  100. continet amplexu terram: si procreat ex se
  101. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  102. totum nativum mortali corpore constat.
  103. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  104. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  105. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  106. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  107. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  108. non alias alii quoque res cecinere ?
  109. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  110. aeternis famae monimentis insita florent?
  111. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  112. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  113. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  114. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  115. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  116. denique natura haec rerum ratioque repertast
  117. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  118. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  119. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  120. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  121. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  122. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  123. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  124. tanto quique magis victus fateare necessest
  125. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  126. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  127. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  128. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  129. nec ratione alia mortales esse videmur,
  130. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  131. atque illi quos a vita natura removit.
  132. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  133. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  134. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  135. dissociare intus partis, ut materiai
  136. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  137. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  138. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  139. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  140. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  141. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  142. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  143. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  144. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  145. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  146. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  147. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  148. ex infinito quae possint forte coorta
  149. corruere hanc rerum violento turbine summam
  150. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  151. nec porro natura loci spatiumque profundi
  152. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  153. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  154. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  155. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  156. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  157. quare etiam nativa necessumst confiteare
  158. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  159. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  160. inmensi validas aevi contemnere vires.
  161. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  162. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  163. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  164. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  165. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  166. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  167. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  168. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  169. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  170. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  171. et siccare prius confidunt omnia posse
  172. quam liquor incepti possit contingere finem.
  173. tantum spirantes aequo certamine bellum
  174. magnis inter se de rebus cernere certant,
  175. cum semel interea fuerit superantior ignis
  176. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  177. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  178. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  179. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  180. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  181. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  182. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  183. obvius aeternam succepit lampada mundi
  184. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  185. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  186. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  187. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  188. ignis enim superare potest ubi materiai
  189. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  190. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  191. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  192. umor item quondam coepit superare coortus,
  193. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  194. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  195. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  196. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  197. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  198. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  199. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  200. nam certe neque consilio primordia rerum
  201. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  202. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  203. sed quia multa modis multis primordia rerum
  204. ex infinito iam tempore percita plagis
  205. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  206. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  207. quae cumque inter se possent congressa creare,
  208. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  209. omnigenus coetus et motus experiundo
  210. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  211. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  212. terrai maris et caeli generisque animantum.
  213. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  214. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  215. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  216. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  217. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  218. diffugere inde loci partes coepere paresque
  219. cum paribus iungi res et discludere mundum
  220. membraque dividere et magnas disponere partes
  221. omnigenis e principiis, discordia quorum
  222. intervalla vias conexus pondera plagas
  223. concursus motus turbabat proelia miscens
  224. propter dissimilis formas variasque figuras,
  225. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  226. nec motus inter sese dare convenientis,
  227. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  228. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  229. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  230. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  231. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  232. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  233. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  234. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  235. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  236. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  237. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  238. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  239. partibus erumpens primus se sustulit aether
  240. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  241. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  242. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  243. matutina rubent radiati lumina solis
  244. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  245. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  246. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  247. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  248. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  249. corpore concreto circum datus undique saepsit
  250. et late diffusus in omnis undique partis
  251. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  252. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  253. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  254. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  255. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  256. nec levia ut possent per summas labier oras,
  257. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  258. versent et partes ut mundi totius extent;
  259. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  260. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  261. his igitur rebus retractis terra repente,
  262. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  263. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  264. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  265. et radii solis cogebant undique terram
  266. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  267. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  268. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  269. augebat mare manando camposque natantis,
  270. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  271. corpora multa vaporis et altaque caeli
  272. densabant procul a terris fulgentia templa.
  273. sidebant campi, crescebant montibus altis
  274. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  275. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  276. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  277. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  278. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  279. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  280. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  281. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  282. atque levissimus super influit auras
  283. nec liquidum corpus turbantibus auris
  284. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  285. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  286. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  287. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  288. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  289. unum labendi conservans usque tenorem.
  290. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  291. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  292. ex utraque polum parti premere nobis
  293. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  294. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  295. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  296. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  297. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  298. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  299. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  300. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  301. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  302. passim per caeli volvunt summania templa,
  303. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  304. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  305. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  306. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  307. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  308. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  309. in variis mundis varia ratione creatis,
  310. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  311. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  312. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  313. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  314. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  315. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  316. evanescere paulatim et decrescere pondus
  317. convenit atque aliam naturam supter habere
  318. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  319. partibus mundi, quibus insita vivit.
  320. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  321. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  322. nec caput est oneri collo nec denique totum
  323. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  324. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  325. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  326. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  327. sic igitur tellus non est aliena repente
  328. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  329. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  330. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  331. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  332. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  333. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  334. partibus mundi caeloque revincta;
  335. nam communibus inter se radicibus haerent
  336. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  337. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  338. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  339. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  340. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  341. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  342. iamne vides quantum tenuis natura valere
  343. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  344. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  345. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  346. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  347. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  348. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  349. nil magnis intervallis de corpore libant
  350. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  351. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  352. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  353. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  354. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  355. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  356. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  357. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  358. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  359. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  360. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  361. per multum, specie confusa videntur
  362. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  363. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  364. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  365. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  366. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  367. scire licet perquam pauxillo posse minores
  368. esse vel exigua maioris parte brevique.
  369. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  370. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  371. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  372. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  373. Illud item non est mirandum, qua ratione
  374. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  375. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  376. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  377. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  378. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  379. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  380. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  381. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  382. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  383. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  384. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  385. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  386. percipiat calidis fervoribus ardor,
  387. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  388. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  389. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  390. accidere ex una scintilla incendia passim.
  391. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  392. possideat multum caecis fervoribus ignem
  393. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  394. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  395. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  396. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  397. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  398. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  399. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  400. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  401. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  402. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  403. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  404. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  405. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;