De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  2. nil magnis intervallis de corpore libant
  3. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  4. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  5. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  6. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  7. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  8. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  9. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  10. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  11. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  12. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  13. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  14. per multum, specie confusa videntur
  15. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  16. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  17. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  18. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  19. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  20. scire licet perquam pauxillo posse minores
  21. esse vel exigua maioris parte brevique.
  22. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  23. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  24. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  25. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  26. Illud item non est mirandum, qua ratione
  27. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  28. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  29. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  30. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  31. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  32. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  33. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  34. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  35. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  36. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  37. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  38. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  39. percipiat calidis fervoribus ardor,
  40. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  41. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  42. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  43. accidere ex una scintilla incendia passim.
  44. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  45. possideat multum caecis fervoribus ignem
  46. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  47. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  48. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  49. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  50. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  51. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  52. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  53. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  54. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  55. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  56. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  57. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  58. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  59. evanescere enim rapidas illius et acris
  60. imminui supter viris, ideoque relinqui
  61. paulatim solem cum posterioribus signis,
  62. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  63. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  64. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  65. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  66. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  67. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  68. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  69. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  70. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  71. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  72. alternis certo fluere alter tempore possit,
  73. qui queat aestivis solem detrudere signis
  74. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  75. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  76. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  77. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  78. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  79. posse alternis e partibus ire.
  80. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  81. diversas ire in partis inferna supernis?
  82. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  83. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  84. At nox obruit ingenti caligine terras,
  85. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  86. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  87. concussos itere et labefactos multo,
  88. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  89. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  90. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  91. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  92. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  93. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  94. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  95. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  96. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  97. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  98. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  99. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.