De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpore concreto circum datus undique saepsit
  2. et late diffusus in omnis undique partis
  3. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  4. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  5. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  6. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  7. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  8. nec levia ut possent per summas labier oras,
  9. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  10. versent et partes ut mundi totius extent;
  11. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  12. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  13. his igitur rebus retractis terra repente,
  14. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  15. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  16. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  17. et radii solis cogebant undique terram
  18. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  19. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  20. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  21. augebat mare manando camposque natantis,
  22. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  23. corpora multa vaporis et altaque caeli
  24. densabant procul a terris fulgentia templa.
  25. sidebant campi, crescebant montibus altis
  26. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  27. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  28. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  29. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  30. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  31. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  32. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  33. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  34. atque levissimus super influit auras
  35. nec liquidum corpus turbantibus auris
  36. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  37. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  38. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  39. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  40. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  41. unum labendi conservans usque tenorem.
  42. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  43. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  44. ex utraque polum parti premere nobis
  45. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  46. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  47. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  48. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  49. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  50. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  51. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  52. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  53. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  54. passim per caeli volvunt summania templa,
  55. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  56. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  57. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  58. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  59. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  60. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  61. in variis mundis varia ratione creatis,
  62. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  63. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  64. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  65. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  66. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  67. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  68. evanescere paulatim et decrescere pondus
  69. convenit atque aliam naturam supter habere
  70. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  71. partibus mundi, quibus insita vivit.
  72. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  73. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  74. nec caput est oneri collo nec denique totum
  75. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  76. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  77. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  78. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  79. sic igitur tellus non est aliena repente
  80. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  81. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  82. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  83. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  84. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  85. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  86. partibus mundi caeloque revincta;
  87. nam communibus inter se radicibus haerent
  88. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  89. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  90. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  91. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  92. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  93. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  94. iamne vides quantum tenuis natura valere
  95. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  96. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  97. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  98. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  99. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt