De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam communibus inter se radicibus haerent
  2. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  3. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  4. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  5. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  6. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  7. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  8. iamne vides quantum tenuis natura valere
  9. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  10. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  11. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  12. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  13. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  14. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  15. nil magnis intervallis de corpore libant
  16. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  17. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  18. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  19. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  20. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  21. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  22. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  23. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  24. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  25. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  26. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  27. per multum, specie confusa videntur
  28. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  29. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  30. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  31. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  32. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  33. scire licet perquam pauxillo posse minores
  34. esse vel exigua maioris parte brevique.
  35. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  36. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  37. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  38. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  39. Illud item non est mirandum, qua ratione
  40. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  41. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  42. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  43. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  44. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  45. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  46. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  47. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  48. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  49. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  50. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  51. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  52. percipiat calidis fervoribus ardor,
  53. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  54. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  55. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  56. accidere ex una scintilla incendia passim.
  57. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  58. possideat multum caecis fervoribus ignem
  59. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  60. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  61. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  62. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  63. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  64. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  65. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  66. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  67. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  68. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  69. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  70. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  71. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  72. evanescere enim rapidas illius et acris
  73. imminui supter viris, ideoque relinqui
  74. paulatim solem cum posterioribus signis,
  75. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  76. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  77. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  78. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  79. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  80. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  81. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  82. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  83. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  84. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  85. alternis certo fluere alter tempore possit,
  86. qui queat aestivis solem detrudere signis
  87. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  88. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  89. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  90. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  91. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  92. posse alternis e partibus ire.
  93. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  94. diversas ire in partis inferna supernis?
  95. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  96. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  97. At nox obruit ingenti caligine terras,
  98. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  99. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  100. concussos itere et labefactos multo,
  101. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  102. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  103. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  104. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  105. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  106. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  107. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  108. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  109. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  110. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  111. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  112. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  113. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  114. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  115. semina confluere et solis reparare nitorem.
  116. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  117. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  118. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  119. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  120. tempore et inpubem molli pubescere veste
  121. et pariter mollem malis demittere barbam.
  122. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  123. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  124. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  125. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  126. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  127. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  128. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  129. aut quia sol idem sub terras atque superne
  130. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  131. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  132. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  133. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  134. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  135. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  136. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  137. distinet aequato caelum discrimine metas
  138. propter signiferi posituram totius orbis,
  139. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  140. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  141. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  142. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  143. aut quia crassior est certis in partibus ,
  144. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  145. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  146. propterea noctes hiberno tempore longae
  147. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  148. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  149. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  150. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  151. propterea fit uti videantur dicere verum.
  152. Luna potest solis radiis percussa nitere
  153. inque dies magis id lumen convertere nobis
  154. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  155. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  156. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  157. inde minutatim retro quasi condere lumen
  158. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  159. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  160. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  161. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  162. est etiam quare proprio cum lumine possit
  163. volvier et varias splendoris reddere formas;
  164. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  165. labitur omnimodis occursans officiensque,
  166. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  167. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  168. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  169. versandoque globum variantis edere formas,
  170. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  171. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  172. inde minutatim retro contorquet et aufert
  173. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  174. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  175. astrologorum artem contra convincere tendit,
  176. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  177. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  178. denique cur nequeat semper nova luna creari
  179. ordine formarum certo certisque figuris
  180. inque dies privos aborisci quaeque creata
  181. atque alia illius reparari in parte locoque,
  182. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  183. ordine cum videas tam certo multa creari.
  184. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  185. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  186. Flora quibus mater praespargens ante viai
  187. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  188. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  189. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  190. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  191. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  192. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  193. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  194. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  195. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  196. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  197. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  198. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  199. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  200. nam cur luna queat terram secludere solis
  201. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  202. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  203. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  204. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  205. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  206. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  207. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  208. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  209. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  210. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  211. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  212. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  213. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  214. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  215. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  216. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  217. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  218. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  219. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  220. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  221. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  222. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  223. quove modo possent offecto lumine obire
  224. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  225. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  226. omnia convisunt clara loca candida luce,
  227. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  228. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  229. tollere et incertis crerint committere ventis.
  230. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  231. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  232. florida fulserunt viridanti prata colore,
  233. arboribusque datumst variis exinde per auras
  234. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  235. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  236. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  237. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  238. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  239. multa modis multis varia ratione coorta.
  240. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  241. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  242. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  243. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  244. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  245. imbribus et calido solis concreta vapore;
  246. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  247. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  248. principio genus alituum variaeque volucres
  249. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  250. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  251. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  252. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  253. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  254. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  255. crescebant uteri terram radicibus apti;
  256. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  257. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  258. convertebat ibi natura foramina terrae
  259. et sucum venis cogebat fundere apertis
  260. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  261. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  262. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  263. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  264. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  265. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  266. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  267. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  268. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  269. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  270. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  271. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  272. simul volucres variantibus formis.
  273. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  274. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  275. mutat enim mundi naturam totius aetas
  276. ex alioque alius status excipere omnia debet
  277. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  278. omnia commutat natura et vertere cogit.
  279. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  280. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  281. sic igitur mundi naturam totius aetas
  282. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  283. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  284. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  285. conatast mira facie membrisque coorta,
  286. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  287. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  288. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  289. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  290. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  291. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  292. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  293. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  294. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  295. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  296. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  297. ut propagando possint procudere saecla;
  298. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  299. semina qua possint membris manare remissis,
  300. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  301. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  302. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  303. nec potuisse propagando procudere prolem.
  304. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  305. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  306. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  307. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  308. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  309. principio genus acre leonum saevaque saecla
  310. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  311. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  312. et genus omne quod est veterino semine partum
  313. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  314. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  315. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  316. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  317. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  318. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  319. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  320. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  321. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  322. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  323. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  324. donec ad interitum genus id natura redegit.
  325. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  326. esse queunt duplici natura et corpore bino
  327. ex alienigenis membris compacta, potestas
  328. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  329. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  330. principio circum tribus actis impiger annis
  331. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  332. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  333. post ubi equum validae vires aetate senecta
  334. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  335. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  336. officit et molli vestit lanugine malas;
  337. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  338. confieri credas Centauros posse neque esse,
  339. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  340. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  341. inter se quorum discordia membra videmus;
  342. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  343. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  344. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  345. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  346. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  347. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  348. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  349. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  350. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  351. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  352. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  353. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  354. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  355. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  356. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  357. multa licet simili ratione effutiat ore,
  358. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  359. fluxisse et gemmis florere arbusta
  360. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  361. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  362. et manibus totum circum se vertere caelum.
  363. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  364. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  365. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  366. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  367. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  368. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  369. non tamen inter se possunt complexa creari,
  370. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  371. foedere naturae certo discrimina servant.
  372. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  373. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  374. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  375. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  376. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  377. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  378. multaque per caelum solis volventia lustra
  379. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  380. nec robustus erat curvi moderator aratri