De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  2. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  3. donec diluxit rerum genitalis origo?
  4. natus enim debet qui cumque est velle manere
  5. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  6. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  7. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  8. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  9. notities hominum divis unde insita primum est,
  10. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  11. quove modost umquam vis cognita principiorum
  12. quidque inter sese permutato ordine possent.
  13. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  14. namque ita multa modis multis primordia rerum
  15. ex infinito iam tempore percita plagis
  16. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  17. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  18. quae cumque inter se possint congressa creare,
  19. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  20. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  21. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  22. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  23. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  24. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  25. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  26. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  27. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  28. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  29. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  30. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  31. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  32. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  33. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  34. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  35. vitai causa valido consueta bidenti
  36. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  37. si non fecundas vertentes vomere glebas
  38. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  39. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  40. et tamen inter dum magno quaesita labore
  41. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  42. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  43. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  44. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  45. praeterea genus horriferum natura ferarum
  46. humanae genti infestum terraque marique
  47. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  48. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  49. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  50. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  51. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  52. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  53. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  54. cui tantum in vita restet transire malorum.
  55. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  56. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  57. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  58. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  59. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  60. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  61. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  62. Principio quoniam terrai corpus et umor
  63. aurarumque leves animae calidique vapores,
  64. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  65. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  66. debet eodem omnis mundi natura putari.
  67. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  68. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  69. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  70. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  71. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  72. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  73. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  74. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  75. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  76. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  77. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  78. principio pars terrai non nulla, perusta
  79. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  80. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  81. quas validi toto dispergunt venti.
  82. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  83. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  84. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  85. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  86. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  87. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  88. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  89. semper abundare et latices manare perennis
  90. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  91. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  92. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  93. partim quod validi verrentes aequora venti
  94. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  95. partim quod supter per terras diditur omnis;
  96. percolatur enim virus retroque remanat
  97. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  98. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  99. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  100. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  101. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  102. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  103. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  104. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  105. omnia iam resoluta forent et in versa.
  106. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  107. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  108. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  109. inrigat adsidue caelum candore recenti
  110. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  111. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  112. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  113. quod simul ac primum nubes succedere soli
  114. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  115. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  116. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  117. ut noscas splendore novo res semper egere
  118. et primum iactum fulgoris quemque perire
  119. nec ratione alia res posse in sole videri,
  120. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  121. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  122. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  123. fulguribus pingues multa caligine taedae
  124. consimili properant ratione, ardore ministro,
  125. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  126. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  127. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  128. exitium celeri celeratur origine flammae.
  129. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  130. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  131. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  132. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  133. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  134. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  135. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  136. nec sanctum numen fati protollere finis
  137. posse neque adversus naturae foedera niti?
  138. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  139. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  140. non ruere avolsos silices a montibus altis
  141. nec validas aevi vires perferre patique
  142. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  143. ex infinito quae tempore pertolerassent
  144. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  145. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  146. continet amplexu terram: si procreat ex se
  147. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  148. totum nativum mortali corpore constat.
  149. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  150. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  151. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  152. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  153. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  154. non alias alii quoque res cecinere ?
  155. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  156. aeternis famae monimentis insita florent?
  157. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  158. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  159. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  160. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  161. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  162. denique natura haec rerum ratioque repertast
  163. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  164. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  165. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  166. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  167. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  168. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  169. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  170. tanto quique magis victus fateare necessest
  171. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  172. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  173. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  174. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  175. nec ratione alia mortales esse videmur,
  176. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  177. atque illi quos a vita natura removit.
  178. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  179. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  180. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  181. dissociare intus partis, ut materiai
  182. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  183. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  184. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  185. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  186. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  187. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  188. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  189. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  190. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  191. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  192. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  193. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  194. ex infinito quae possint forte coorta
  195. corruere hanc rerum violento turbine summam
  196. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  197. nec porro natura loci spatiumque profundi
  198. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  199. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  200. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  201. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  202. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  203. quare etiam nativa necessumst confiteare
  204. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  205. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  206. inmensi validas aevi contemnere vires.
  207. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  208. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  209. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  210. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  211. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  212. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  213. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  214. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  215. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  216. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  217. et siccare prius confidunt omnia posse
  218. quam liquor incepti possit contingere finem.
  219. tantum spirantes aequo certamine bellum
  220. magnis inter se de rebus cernere certant,
  221. cum semel interea fuerit superantior ignis
  222. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  223. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  224. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  225. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  226. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  227. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  228. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  229. obvius aeternam succepit lampada mundi
  230. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  231. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  232. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  233. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  234. ignis enim superare potest ubi materiai
  235. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  236. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  237. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  238. umor item quondam coepit superare coortus,
  239. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  240. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  241. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  242. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  243. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  244. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  245. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  246. nam certe neque consilio primordia rerum
  247. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  248. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  249. sed quia multa modis multis primordia rerum
  250. ex infinito iam tempore percita plagis
  251. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  252. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  253. quae cumque inter se possent congressa creare,
  254. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  255. omnigenus coetus et motus experiundo
  256. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  257. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  258. terrai maris et caeli generisque animantum.
  259. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  260. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  261. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  262. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  263. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  264. diffugere inde loci partes coepere paresque
  265. cum paribus iungi res et discludere mundum
  266. membraque dividere et magnas disponere partes
  267. omnigenis e principiis, discordia quorum
  268. intervalla vias conexus pondera plagas
  269. concursus motus turbabat proelia miscens
  270. propter dissimilis formas variasque figuras,
  271. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  272. nec motus inter sese dare convenientis,
  273. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  274. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  275. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  276. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  277. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  278. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  279. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  280. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  281. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  282. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  283. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  284. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  285. partibus erumpens primus se sustulit aether
  286. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  287. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  288. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  289. matutina rubent radiati lumina solis
  290. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  291. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  292. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  293. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  294. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  295. corpore concreto circum datus undique saepsit
  296. et late diffusus in omnis undique partis
  297. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  298. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  299. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  300. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  301. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  302. nec levia ut possent per summas labier oras,
  303. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  304. versent et partes ut mundi totius extent;
  305. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  306. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  307. his igitur rebus retractis terra repente,
  308. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  309. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  310. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  311. et radii solis cogebant undique terram
  312. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  313. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  314. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  315. augebat mare manando camposque natantis,
  316. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  317. corpora multa vaporis et altaque caeli
  318. densabant procul a terris fulgentia templa.
  319. sidebant campi, crescebant montibus altis
  320. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  321. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  322. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  323. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  324. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  325. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  326. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  327. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  328. atque levissimus super influit auras
  329. nec liquidum corpus turbantibus auris
  330. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  331. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  332. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  333. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  334. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  335. unum labendi conservans usque tenorem.
  336. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  337. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  338. ex utraque polum parti premere nobis
  339. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  340. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  341. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  342. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  343. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  344. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  345. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  346. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  347. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  348. passim per caeli volvunt summania templa,
  349. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  350. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  351. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  352. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  353. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  354. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  355. in variis mundis varia ratione creatis,
  356. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  357. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  358. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  359. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  360. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  361. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  362. evanescere paulatim et decrescere pondus
  363. convenit atque aliam naturam supter habere
  364. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  365. partibus mundi, quibus insita vivit.
  366. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  367. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  368. nec caput est oneri collo nec denique totum
  369. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  370. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  371. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  372. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  373. sic igitur tellus non est aliena repente
  374. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  375. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  376. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  377. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  378. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  379. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  380. partibus mundi caeloque revincta;