De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  2. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  3. nec caput est oneri collo nec denique totum
  4. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  5. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  6. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  7. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  8. sic igitur tellus non est aliena repente
  9. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  10. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  11. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  12. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  13. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  14. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  15. partibus mundi caeloque revincta;
  16. nam communibus inter se radicibus haerent
  17. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  18. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  19. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  20. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  21. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  22. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  23. iamne vides quantum tenuis natura valere
  24. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  25. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  26. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  27. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  28. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  29. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  30. nil magnis intervallis de corpore libant
  31. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  32. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  33. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  34. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  35. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  36. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  37. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  38. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  39. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  40. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  41. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  42. per multum, specie confusa videntur
  43. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  44. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  45. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  46. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  47. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  48. scire licet perquam pauxillo posse minores
  49. esse vel exigua maioris parte brevique.
  50. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  51. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  52. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  53. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  54. Illud item non est mirandum, qua ratione
  55. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  56. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  57. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  58. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  59. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  60. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  61. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  62. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  63. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  64. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  65. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  66. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  67. percipiat calidis fervoribus ardor,
  68. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  69. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  70. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  71. accidere ex una scintilla incendia passim.
  72. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  73. possideat multum caecis fervoribus ignem
  74. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  75. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  76. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  77. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  78. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  79. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  80. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  81. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  82. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  83. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  84. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  85. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  86. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  87. evanescere enim rapidas illius et acris
  88. imminui supter viris, ideoque relinqui
  89. paulatim solem cum posterioribus signis,
  90. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  91. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  92. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  93. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  94. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  95. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  96. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  97. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  98. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  99. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  100. alternis certo fluere alter tempore possit,
  101. qui queat aestivis solem detrudere signis
  102. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  103. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  104. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  105. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  106. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  107. posse alternis e partibus ire.
  108. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  109. diversas ire in partis inferna supernis?
  110. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  111. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  112. At nox obruit ingenti caligine terras,
  113. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  114. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  115. concussos itere et labefactos multo,
  116. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  117. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  118. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  119. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  120. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  121. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  122. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  123. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  124. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  125. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  126. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  127. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  128. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  129. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  130. semina confluere et solis reparare nitorem.
  131. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  132. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  133. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  134. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  135. tempore et inpubem molli pubescere veste
  136. et pariter mollem malis demittere barbam.
  137. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  138. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  139. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  140. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  141. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  142. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  143. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  144. aut quia sol idem sub terras atque superne
  145. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  146. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  147. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  148. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  149. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  150. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  151. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  152. distinet aequato caelum discrimine metas
  153. propter signiferi posituram totius orbis,
  154. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  155. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  156. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  157. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  158. aut quia crassior est certis in partibus ,
  159. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  160. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  161. propterea noctes hiberno tempore longae
  162. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  163. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  164. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  165. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  166. propterea fit uti videantur dicere verum.
  167. Luna potest solis radiis percussa nitere
  168. inque dies magis id lumen convertere nobis
  169. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  170. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  171. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  172. inde minutatim retro quasi condere lumen
  173. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  174. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  175. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  176. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  177. est etiam quare proprio cum lumine possit
  178. volvier et varias splendoris reddere formas;
  179. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  180. labitur omnimodis occursans officiensque,
  181. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  182. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  183. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  184. versandoque globum variantis edere formas,
  185. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  186. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  187. inde minutatim retro contorquet et aufert
  188. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  189. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  190. astrologorum artem contra convincere tendit,
  191. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  192. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  193. denique cur nequeat semper nova luna creari
  194. ordine formarum certo certisque figuris
  195. inque dies privos aborisci quaeque creata
  196. atque alia illius reparari in parte locoque,
  197. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  198. ordine cum videas tam certo multa creari.
  199. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  200. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  201. Flora quibus mater praespargens ante viai
  202. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  203. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  204. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  205. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  206. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  207. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  208. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  209. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  210. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  211. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  212. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  213. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  214. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  215. nam cur luna queat terram secludere solis
  216. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  217. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  218. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  219. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  220. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  221. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  222. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  223. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  224. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  225. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  226. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  227. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  228. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  229. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  230. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  231. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  232. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  233. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  234. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  235. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  236. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  237. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  238. quove modo possent offecto lumine obire
  239. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  240. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  241. omnia convisunt clara loca candida luce,
  242. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  243. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  244. tollere et incertis crerint committere ventis.
  245. Principio genus herbarum viridemque nitorem