De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  2. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  3. fulguribus pingues multa caligine taedae
  4. consimili properant ratione, ardore ministro,
  5. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  6. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  7. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  8. exitium celeri celeratur origine flammae.
  9. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  10. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  11. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  12. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  13. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  14. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  15. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  16. nec sanctum numen fati protollere finis
  17. posse neque adversus naturae foedera niti?
  18. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  19. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  20. non ruere avolsos silices a montibus altis
  21. nec validas aevi vires perferre patique
  22. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  23. ex infinito quae tempore pertolerassent
  24. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  25. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  26. continet amplexu terram: si procreat ex se
  27. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  28. totum nativum mortali corpore constat.
  29. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  30. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  31. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  32. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  33. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  34. non alias alii quoque res cecinere ?
  35. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  36. aeternis famae monimentis insita florent?
  37. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  38. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  39. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  40. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  41. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  42. denique natura haec rerum ratioque repertast
  43. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  44. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  45. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  46. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  47. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  48. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  49. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  50. tanto quique magis victus fateare necessest
  51. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  52. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  53. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  54. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  55. nec ratione alia mortales esse videmur,
  56. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  57. atque illi quos a vita natura removit.
  58. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  59. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  60. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  61. dissociare intus partis, ut materiai
  62. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  63. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  64. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  65. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  66. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  67. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  68. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  69. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  70. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  71. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  72. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  73. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  74. ex infinito quae possint forte coorta
  75. corruere hanc rerum violento turbine summam
  76. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  77. nec porro natura loci spatiumque profundi
  78. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  79. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  80. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  81. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  82. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  83. quare etiam nativa necessumst confiteare
  84. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  85. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  86. inmensi validas aevi contemnere vires.
  87. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  88. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  89. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  90. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  91. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  92. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  93. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  94. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  95. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  96. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  97. et siccare prius confidunt omnia posse
  98. quam liquor incepti possit contingere finem.
  99. tantum spirantes aequo certamine bellum
  100. magnis inter se de rebus cernere certant,
  101. cum semel interea fuerit superantior ignis
  102. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  103. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  104. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  105. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  106. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  107. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  108. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  109. obvius aeternam succepit lampada mundi
  110. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  111. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  112. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  113. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  114. ignis enim superare potest ubi materiai
  115. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  116. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  117. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  118. umor item quondam coepit superare coortus,
  119. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  120. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  121. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  122. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  123. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  124. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  125. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  126. nam certe neque consilio primordia rerum
  127. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  128. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  129. sed quia multa modis multis primordia rerum
  130. ex infinito iam tempore percita plagis
  131. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  132. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  133. quae cumque inter se possent congressa creare,
  134. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  135. omnigenus coetus et motus experiundo
  136. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  137. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  138. terrai maris et caeli generisque animantum.
  139. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  140. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  141. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  142. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  143. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  144. diffugere inde loci partes coepere paresque
  145. cum paribus iungi res et discludere mundum
  146. membraque dividere et magnas disponere partes
  147. omnigenis e principiis, discordia quorum
  148. intervalla vias conexus pondera plagas
  149. concursus motus turbabat proelia miscens
  150. propter dissimilis formas variasque figuras,
  151. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  152. nec motus inter sese dare convenientis,
  153. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  154. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  155. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  156. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  157. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  158. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  159. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  160. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  161. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  162. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  163. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  164. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  165. partibus erumpens primus se sustulit aether
  166. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  167. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  168. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  169. matutina rubent radiati lumina solis
  170. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  171. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  172. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  173. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  174. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  175. corpore concreto circum datus undique saepsit
  176. et late diffusus in omnis undique partis
  177. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  178. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  179. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  180. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  181. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  182. nec levia ut possent per summas labier oras,
  183. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  184. versent et partes ut mundi totius extent;
  185. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  186. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  187. his igitur rebus retractis terra repente,
  188. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  189. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  190. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  191. et radii solis cogebant undique terram
  192. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  193. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  194. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  195. augebat mare manando camposque natantis,
  196. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  197. corpora multa vaporis et altaque caeli
  198. densabant procul a terris fulgentia templa.
  199. sidebant campi, crescebant montibus altis
  200. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  201. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  202. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  203. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  204. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  205. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  206. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  207. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  208. atque levissimus super influit auras
  209. nec liquidum corpus turbantibus auris
  210. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  211. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  212. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  213. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  214. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  215. unum labendi conservans usque tenorem.
  216. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  217. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  218. ex utraque polum parti premere nobis
  219. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  220. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  221. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  222. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  223. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  224. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  225. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  226. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  227. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  228. passim per caeli volvunt summania templa,
  229. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  230. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  231. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  232. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  233. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  234. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  235. in variis mundis varia ratione creatis,
  236. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  237. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  238. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  239. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  240. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  241. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  242. evanescere paulatim et decrescere pondus
  243. convenit atque aliam naturam supter habere
  244. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  245. partibus mundi, quibus insita vivit.