De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. passim per caeli volvunt summania templa,
  2. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  3. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  4. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  5. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  6. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  7. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  8. in variis mundis varia ratione creatis,
  9. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  10. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  11. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  12. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  13. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  14. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  15. evanescere paulatim et decrescere pondus
  16. convenit atque aliam naturam supter habere
  17. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  18. partibus mundi, quibus insita vivit.
  19. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  20. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  21. nec caput est oneri collo nec denique totum
  22. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  23. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  24. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  25. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  26. sic igitur tellus non est aliena repente
  27. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  28. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  29. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  30. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  31. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  32. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  33. partibus mundi caeloque revincta;
  34. nam communibus inter se radicibus haerent
  35. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  36. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  37. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  38. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  39. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  40. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  41. iamne vides quantum tenuis natura valere
  42. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  43. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  44. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  45. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  46. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  47. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  48. nil magnis intervallis de corpore libant
  49. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  50. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  51. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  52. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  53. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  54. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  55. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  56. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  57. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  58. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  59. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  60. per multum, specie confusa videntur
  61. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  62. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  63. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  64. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  65. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  66. scire licet perquam pauxillo posse minores
  67. esse vel exigua maioris parte brevique.
  68. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  69. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  70. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  71. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  72. Illud item non est mirandum, qua ratione
  73. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  74. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  75. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  76. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  77. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  78. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  79. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  80. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  81. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  82. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  83. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  84. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  85. percipiat calidis fervoribus ardor,
  86. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  87. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  88. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  89. accidere ex una scintilla incendia passim.
  90. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  91. possideat multum caecis fervoribus ignem
  92. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  93. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  94. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  95. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  96. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  97. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  98. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  99. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  100. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  101. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  102. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  103. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  104. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  105. evanescere enim rapidas illius et acris
  106. imminui supter viris, ideoque relinqui
  107. paulatim solem cum posterioribus signis,
  108. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  109. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  110. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  111. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  112. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  113. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  114. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  115. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  116. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  117. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  118. alternis certo fluere alter tempore possit,
  119. qui queat aestivis solem detrudere signis
  120. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  121. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  122. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  123. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  124. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  125. posse alternis e partibus ire.
  126. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  127. diversas ire in partis inferna supernis?
  128. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  129. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  130. At nox obruit ingenti caligine terras,
  131. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  132. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  133. concussos itere et labefactos multo,
  134. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  135. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  136. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  137. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  138. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  139. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  140. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  141. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  142. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  143. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  144. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  145. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  146. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  147. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  148. semina confluere et solis reparare nitorem.
  149. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  150. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  151. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  152. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  153. tempore et inpubem molli pubescere veste
  154. et pariter mollem malis demittere barbam.
  155. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  156. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  157. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  158. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  159. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  160. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  161. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  162. aut quia sol idem sub terras atque superne
  163. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  164. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  165. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  166. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  167. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  168. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  169. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  170. distinet aequato caelum discrimine metas
  171. propter signiferi posituram totius orbis,
  172. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  173. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  174. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  175. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  176. aut quia crassior est certis in partibus ,
  177. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  178. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  179. propterea noctes hiberno tempore longae
  180. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  181. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  182. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  183. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  184. propterea fit uti videantur dicere verum.
  185. Luna potest solis radiis percussa nitere
  186. inque dies magis id lumen convertere nobis
  187. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  188. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  189. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  190. inde minutatim retro quasi condere lumen
  191. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  192. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  193. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  194. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  195. est etiam quare proprio cum lumine possit
  196. volvier et varias splendoris reddere formas;
  197. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  198. labitur omnimodis occursans officiensque,
  199. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  200. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  201. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  202. versandoque globum variantis edere formas,
  203. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  204. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  205. inde minutatim retro contorquet et aufert
  206. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  207. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  208. astrologorum artem contra convincere tendit,
  209. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  210. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  211. denique cur nequeat semper nova luna creari
  212. ordine formarum certo certisque figuris
  213. inque dies privos aborisci quaeque creata
  214. atque alia illius reparari in parte locoque,
  215. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  216. ordine cum videas tam certo multa creari.
  217. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  218. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  219. Flora quibus mater praespargens ante viai
  220. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  221. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  222. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  223. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  224. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  225. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  226. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  227. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  228. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  229. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  230. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  231. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  232. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  233. nam cur luna queat terram secludere solis
  234. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  235. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  236. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  237. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  238. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  239. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  240. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  241. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  242. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  243. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  244. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  245. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  246. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  247. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  248. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  249. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  250. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  251. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  252. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  253. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  254. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  255. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  256. quove modo possent offecto lumine obire
  257. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  258. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  259. omnia convisunt clara loca candida luce,
  260. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  261. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  262. tollere et incertis crerint committere ventis.
  263. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  264. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  265. florida fulserunt viridanti prata colore,
  266. arboribusque datumst variis exinde per auras
  267. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  268. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  269. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  270. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  271. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  272. multa modis multis varia ratione coorta.
  273. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  274. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  275. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  276. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  277. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  278. imbribus et calido solis concreta vapore;
  279. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  280. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  281. principio genus alituum variaeque volucres
  282. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  283. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  284. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  285. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  286. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  287. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  288. crescebant uteri terram radicibus apti;
  289. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  290. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  291. convertebat ibi natura foramina terrae
  292. et sucum venis cogebat fundere apertis
  293. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  294. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  295. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  296. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  297. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  298. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  299. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  300. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  301. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  302. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  303. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  304. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  305. simul volucres variantibus formis.
  306. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  307. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  308. mutat enim mundi naturam totius aetas
  309. ex alioque alius status excipere omnia debet
  310. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  311. omnia commutat natura et vertere cogit.
  312. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  313. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  314. sic igitur mundi naturam totius aetas
  315. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  316. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  317. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  318. conatast mira facie membrisque coorta,
  319. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  320. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  321. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  322. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  323. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  324. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  325. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  326. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  327. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  328. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  329. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  330. ut propagando possint procudere saecla;
  331. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  332. semina qua possint membris manare remissis,
  333. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  334. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  335. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  336. nec potuisse propagando procudere prolem.
  337. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  338. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  339. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  340. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  341. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  342. principio genus acre leonum saevaque saecla
  343. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  344. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  345. et genus omne quod est veterino semine partum
  346. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  347. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  348. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  349. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  350. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  351. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  352. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  353. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  354. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  355. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  356. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  357. donec ad interitum genus id natura redegit.
  358. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  359. esse queunt duplici natura et corpore bino
  360. ex alienigenis membris compacta, potestas
  361. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  362. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  363. principio circum tribus actis impiger annis
  364. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  365. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  366. post ubi equum validae vires aetate senecta
  367. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  368. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  369. officit et molli vestit lanugine malas;
  370. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  371. confieri credas Centauros posse neque esse,
  372. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  373. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  374. inter se quorum discordia membra videmus;
  375. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  376. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  377. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  378. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  379. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  380. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  381. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  382. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  383. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  384. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  385. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  386. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  387. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  388. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  389. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  390. multa licet simili ratione effutiat ore,
  391. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  392. fluxisse et gemmis florere arbusta
  393. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  394. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  395. et manibus totum circum se vertere caelum.
  396. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  397. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  398. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  399. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  400. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  401. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  402. non tamen inter se possunt complexa creari,
  403. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  404. foedere naturae certo discrimina servant.
  405. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  406. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  407. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  408. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  409. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  410. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  411. multaque per caelum solis volventia lustra
  412. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  413. nec robustus erat curvi moderator aratri
  414. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  415. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  416. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  417. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  418. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  419. glandiferas inter curabant corpora quercus
  420. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  421. arbita puniceo fieri matura colore,
  422. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  423. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  424. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  425. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  426. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  427. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  428. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  429. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  430. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  431. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  432. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  433. necdum res igni scibant tractare neque uti
  434. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  435. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  436. et frutices inter condebant squalida membra
  437. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  438. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  439. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  440. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  441. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  442. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  443. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  444. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  445. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  446. et manuum mira freti virtute pedumque
  447. consectabantur silvestria saecla ferarum
  448. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  449. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  450. saetigerisque pares subus silvestria membra
  451. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  452. circum se foliis ac frondibus involventes.
  453. nec plangore diem magno solemque per agros
  454. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  455. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  456. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  457. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  458. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  459. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  460. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  461. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  462. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  463. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  464. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  465. spumigeri suis adventu validique leonis
  466. atque intempesta cedebant nocte paventes
  467. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  468. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  469. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  470. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  471. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  472. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  473. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  474. at quos effugium servarat corpore adeso,
  475. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  476. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  477. donique eos vita privarant vermina saeva
  478. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  479. at non multa virum sub signis milia ducta
  480. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  481. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  482. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  483. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  484. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  485. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  486. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  487. tum penuria deinde cibi languentia leto
  488. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  489. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  490. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  491. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  492. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  493. ---
  494. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  495. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  496. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  497. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  498. et Venus inminuit viris puerique parentum
  499. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  500. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  501. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  502. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  503. vocibus et gestu cum balbe significarent
  504. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  505. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  506. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  507. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  508. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  509. At varios linguae sonitus natura subegit
  510. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  511. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  512. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  513. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  514. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  515. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  516. illis iratus petit atque infestus inurget.
  517. at catuli pantherarum scymnique leonum
  518. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  519. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.