De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  2. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  3. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  4. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  5. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  6. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  7. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  8. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  9. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  10. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  11. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  12. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  13. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  14. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  15. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  16. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  17. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  18. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  19. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  20. Herculis antistare autem si facta putabis,
  21. longius a vera multo ratione ferere.
  22. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  23. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  24. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  25. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  26. hydra venenatis posset vallata colubris?
  27. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  28. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  29. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  30. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  31. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  32. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  33. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  34. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  35. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  36. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  37. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  38. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  39. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  40. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  41. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  42. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  43. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  44. sollicitum curae quantique perinde timores!
  45. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  46. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  47. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  48. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  49. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  50. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  51. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  52. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  53. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  54. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  55. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  56. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  57. quo genere in primis animi natura reperta est
  58. nativo primum consistere corpore creta,
  59. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  60. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  61. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  62. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  63. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  64. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  65. et quibus ille modis congressus materiai
  66. fundarit terram caelum mare sidera solem
  67. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  68. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  69. quove modo genus humanum variante loquella
  70. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  71. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  72. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  73. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  74. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  75. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  76. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  77. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  78. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  79. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  80. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  81. si tamen interea mirantur qua ratione
  82. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  83. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  84. rursus in antiquas referuntur religiones
  85. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  86. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  87. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  88. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  89. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  90. principio maria ac terras caelumque tuere;
  91. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  92. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  93. una dies dabit exitio, multosque per annos
  94. sustentata ruet moles et machina mundi.
  95. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  96. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  97. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  98. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  99. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  100. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  101. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  102. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  103. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  104. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  105. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  106. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  107. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  108. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  109. sanctius et multo certa ratione magis quam
  110. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  111. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  112. religione refrenatus ne forte rearis
  113. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  114. corpore divino debere aeterna manere,
  115. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  116. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  117. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  118. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  119. inmortalia mortali sermone notantes;
  120. quae procul usque adeo divino a numine distent
  121. inque deum numero quae sint indigna videri,
  122. notitiam potius praebere ut posse putentur
  123. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  124. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  125. posse animi natura putetur consiliumque.
  126. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  127. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  128. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  129. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  130. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  131. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  132. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  133. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  134. posset et innasci quavis in parte soleret,
  135. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  136. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  137. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  138. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  139. totum posse extra corpus formamque animalem
  140. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  141. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  142. haud igitur constant divino praedita sensu,
  143. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  144. Illud item non est ut possis credere, sedes
  145. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  146. tenvis enim natura deum longeque remota
  147. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  148. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  149. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  150. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  151. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  152. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  153. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  154. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  155. praeclaram mundi naturam proptereaque
  156. adlaudabile opus divom laudare decere
  157. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  158. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  159. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  160. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  161. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  162. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  163. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  164. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  165. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  166. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  167. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  168. nam gaudere novis rebus debere videtur
  169. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  170. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  171. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  172. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  173. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  174. donec diluxit rerum genitalis origo?
  175. natus enim debet qui cumque est velle manere
  176. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  177. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  178. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  179. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  180. notities hominum divis unde insita primum est,
  181. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  182. quove modost umquam vis cognita principiorum
  183. quidque inter sese permutato ordine possent.
  184. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  185. namque ita multa modis multis primordia rerum
  186. ex infinito iam tempore percita plagis
  187. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  188. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  189. quae cumque inter se possint congressa creare,
  190. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  191. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  192. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  193. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  194. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  195. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  196. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  197. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  198. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  199. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  200. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  201. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  202. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  203. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  204. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  205. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  206. vitai causa valido consueta bidenti
  207. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  208. si non fecundas vertentes vomere glebas
  209. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  210. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  211. et tamen inter dum magno quaesita labore
  212. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  213. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  214. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  215. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  216. praeterea genus horriferum natura ferarum
  217. humanae genti infestum terraque marique
  218. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  219. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  220. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  221. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  222. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  223. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  224. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  225. cui tantum in vita restet transire malorum.
  226. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  227. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  228. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  229. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  230. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  231. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  232. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  233. Principio quoniam terrai corpus et umor
  234. aurarumque leves animae calidique vapores,
  235. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  236. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  237. debet eodem omnis mundi natura putari.
  238. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  239. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  240. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  241. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  242. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  243. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  244. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  245. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  246. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  247. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  248. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  249. principio pars terrai non nulla, perusta
  250. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  251. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  252. quas validi toto dispergunt venti.
  253. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  254. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  255. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  256. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  257. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  258. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  259. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  260. semper abundare et latices manare perennis
  261. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  262. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  263. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  264. partim quod validi verrentes aequora venti
  265. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  266. partim quod supter per terras diditur omnis;
  267. percolatur enim virus retroque remanat
  268. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  269. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  270. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  271. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  272. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  273. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  274. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  275. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  276. omnia iam resoluta forent et in versa.
  277. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  278. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  279. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  280. inrigat adsidue caelum candore recenti
  281. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  282. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  283. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  284. quod simul ac primum nubes succedere soli
  285. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  286. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  287. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  288. ut noscas splendore novo res semper egere
  289. et primum iactum fulgoris quemque perire
  290. nec ratione alia res posse in sole videri,
  291. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  292. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  293. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  294. fulguribus pingues multa caligine taedae
  295. consimili properant ratione, ardore ministro,
  296. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  297. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  298. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  299. exitium celeri celeratur origine flammae.
  300. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  301. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  302. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  303. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  304. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  305. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  306. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  307. nec sanctum numen fati protollere finis
  308. posse neque adversus naturae foedera niti?
  309. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  310. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  311. non ruere avolsos silices a montibus altis
  312. nec validas aevi vires perferre patique
  313. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  314. ex infinito quae tempore pertolerassent
  315. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  316. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  317. continet amplexu terram: si procreat ex se
  318. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  319. totum nativum mortali corpore constat.
  320. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  321. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  322. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  323. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  324. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  325. non alias alii quoque res cecinere ?
  326. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  327. aeternis famae monimentis insita florent?
  328. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  329. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  330. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  331. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  332. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  333. denique natura haec rerum ratioque repertast
  334. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  335. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  336. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  337. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  338. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  339. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  340. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  341. tanto quique magis victus fateare necessest
  342. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  343. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  344. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  345. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  346. nec ratione alia mortales esse videmur,
  347. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  348. atque illi quos a vita natura removit.
  349. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  350. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  351. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  352. dissociare intus partis, ut materiai
  353. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  354. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  355. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  356. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  357. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  358. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  359. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  360. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  361. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  362. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  363. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  364. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  365. ex infinito quae possint forte coorta
  366. corruere hanc rerum violento turbine summam
  367. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  368. nec porro natura loci spatiumque profundi
  369. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  370. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  371. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  372. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  373. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  374. quare etiam nativa necessumst confiteare
  375. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  376. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  377. inmensi validas aevi contemnere vires.
  378. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  379. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  380. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  381. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  382. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  383. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  384. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  385. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  386. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  387. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  388. et siccare prius confidunt omnia posse
  389. quam liquor incepti possit contingere finem.
  390. tantum spirantes aequo certamine bellum
  391. magnis inter se de rebus cernere certant,
  392. cum semel interea fuerit superantior ignis
  393. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  394. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  395. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  396. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  397. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  398. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  399. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  400. obvius aeternam succepit lampada mundi
  401. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  402. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  403. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  404. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  405. ignis enim superare potest ubi materiai
  406. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  407. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  408. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  409. umor item quondam coepit superare coortus,
  410. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  411. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  412. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  413. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  414. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  415. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  416. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  417. nam certe neque consilio primordia rerum
  418. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  419. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  420. sed quia multa modis multis primordia rerum
  421. ex infinito iam tempore percita plagis
  422. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  423. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  424. quae cumque inter se possent congressa creare,
  425. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  426. omnigenus coetus et motus experiundo
  427. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  428. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  429. terrai maris et caeli generisque animantum.
  430. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  431. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  432. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  433. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  434. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  435. diffugere inde loci partes coepere paresque
  436. cum paribus iungi res et discludere mundum
  437. membraque dividere et magnas disponere partes
  438. omnigenis e principiis, discordia quorum
  439. intervalla vias conexus pondera plagas
  440. concursus motus turbabat proelia miscens
  441. propter dissimilis formas variasque figuras,
  442. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  443. nec motus inter sese dare convenientis,
  444. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  445. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  446. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  447. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  448. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  449. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  450. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  451. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  452. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  453. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  454. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  455. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  456. partibus erumpens primus se sustulit aether
  457. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  458. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  459. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  460. matutina rubent radiati lumina solis
  461. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  462. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  463. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  464. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  465. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  466. corpore concreto circum datus undique saepsit
  467. et late diffusus in omnis undique partis
  468. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  469. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  470. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  471. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  472. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  473. nec levia ut possent per summas labier oras,
  474. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  475. versent et partes ut mundi totius extent;
  476. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  477. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  478. his igitur rebus retractis terra repente,
  479. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  480. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  481. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  482. et radii solis cogebant undique terram
  483. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  484. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  485. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  486. augebat mare manando camposque natantis,
  487. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  488. corpora multa vaporis et altaque caeli
  489. densabant procul a terris fulgentia templa.
  490. sidebant campi, crescebant montibus altis
  491. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  492. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  493. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  494. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  495. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  496. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  497. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  498. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  499. atque levissimus super influit auras
  500. nec liquidum corpus turbantibus auris
  501. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  502. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  503. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  504. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  505. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  506. unum labendi conservans usque tenorem.
  507. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  508. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  509. ex utraque polum parti premere nobis
  510. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  511. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  512. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  513. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  514. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  515. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  516. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  517. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  518. quaerentesque viam circum versantur et ignes