De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  2. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  3. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  4. passim per caeli volvunt summania templa,
  5. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  6. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  7. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  8. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  9. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  10. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  11. in variis mundis varia ratione creatis,
  12. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  13. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  14. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  15. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  16. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  17. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  18. evanescere paulatim et decrescere pondus
  19. convenit atque aliam naturam supter habere
  20. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  21. partibus mundi, quibus insita vivit.
  22. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  23. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  24. nec caput est oneri collo nec denique totum
  25. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  26. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  27. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  28. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  29. sic igitur tellus non est aliena repente
  30. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  31. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  32. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  33. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  34. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  35. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  36. partibus mundi caeloque revincta;
  37. nam communibus inter se radicibus haerent
  38. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  39. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  40. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  41. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  42. Denique iam saltu pernici tollere corpus