De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ex utraque polum parti premere nobis
  2. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  3. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  4. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  5. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  6. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  7. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  8. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  9. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  10. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  11. passim per caeli volvunt summania templa,
  12. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  13. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  14. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  15. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  16. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  17. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  18. in variis mundis varia ratione creatis,
  19. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  20. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  21. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  22. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  23. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  24. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  25. evanescere paulatim et decrescere pondus
  26. convenit atque aliam naturam supter habere
  27. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  28. partibus mundi, quibus insita vivit.
  29. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  30. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  31. nec caput est oneri collo nec denique totum
  32. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  33. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  34. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  35. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  36. sic igitur tellus non est aliena repente
  37. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  38. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  39. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  40. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  41. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  42. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  43. partibus mundi caeloque revincta;
  44. nam communibus inter se radicibus haerent
  45. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  46. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  47. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  48. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  49. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  50. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  51. iamne vides quantum tenuis natura valere
  52. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  53. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  54. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  55. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  56. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  57. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  58. nil magnis intervallis de corpore libant
  59. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  60. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  61. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  62. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  63. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  64. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  65. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  66. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  67. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  68. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  69. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  70. per multum, specie confusa videntur
  71. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  72. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  73. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  74. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  75. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  76. scire licet perquam pauxillo posse minores
  77. esse vel exigua maioris parte brevique.
  78. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  79. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  80. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  81. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  82. Illud item non est mirandum, qua ratione
  83. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  84. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  85. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  86. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  87. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  88. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  89. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  90. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  91. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  92. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  93. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  94. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  95. percipiat calidis fervoribus ardor,
  96. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  97. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  98. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  99. accidere ex una scintilla incendia passim.
  100. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  101. possideat multum caecis fervoribus ignem
  102. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  103. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  104. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  105. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  106. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  107. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  108. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  109. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  110. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  111. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  112. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  113. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  114. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  115. evanescere enim rapidas illius et acris
  116. imminui supter viris, ideoque relinqui
  117. paulatim solem cum posterioribus signis,
  118. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  119. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  120. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  121. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  122. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  123. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  124. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  125. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  126. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  127. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  128. alternis certo fluere alter tempore possit,
  129. qui queat aestivis solem detrudere signis
  130. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  131. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  132. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  133. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  134. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  135. posse alternis e partibus ire.
  136. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  137. diversas ire in partis inferna supernis?
  138. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  139. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  140. At nox obruit ingenti caligine terras,
  141. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  142. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  143. concussos itere et labefactos multo,
  144. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  145. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  146. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  147. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  148. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  149. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  150. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  151. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  152. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  153. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  154. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  155. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  156. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  157. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  158. semina confluere et solis reparare nitorem.
  159. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  160. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  161. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  162. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  163. tempore et inpubem molli pubescere veste
  164. et pariter mollem malis demittere barbam.
  165. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  166. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  167. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  168. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  169. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  170. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  171. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  172. aut quia sol idem sub terras atque superne
  173. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  174. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  175. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  176. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  177. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  178. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  179. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  180. distinet aequato caelum discrimine metas
  181. propter signiferi posituram totius orbis,
  182. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  183. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  184. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  185. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  186. aut quia crassior est certis in partibus ,
  187. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  188. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  189. propterea noctes hiberno tempore longae
  190. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  191. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  192. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  193. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  194. propterea fit uti videantur dicere verum.
  195. Luna potest solis radiis percussa nitere
  196. inque dies magis id lumen convertere nobis
  197. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  198. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  199. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  200. inde minutatim retro quasi condere lumen
  201. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  202. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  203. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  204. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  205. est etiam quare proprio cum lumine possit
  206. volvier et varias splendoris reddere formas;
  207. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  208. labitur omnimodis occursans officiensque,
  209. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  210. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  211. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  212. versandoque globum variantis edere formas,
  213. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  214. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  215. inde minutatim retro contorquet et aufert
  216. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  217. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  218. astrologorum artem contra convincere tendit,
  219. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  220. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  221. denique cur nequeat semper nova luna creari
  222. ordine formarum certo certisque figuris
  223. inque dies privos aborisci quaeque creata
  224. atque alia illius reparari in parte locoque,
  225. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  226. ordine cum videas tam certo multa creari.
  227. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  228. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  229. Flora quibus mater praespargens ante viai
  230. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  231. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  232. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  233. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  234. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  235. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  236. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  237. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  238. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  239. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  240. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  241. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  242. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  243. nam cur luna queat terram secludere solis
  244. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  245. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  246. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  247. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  248. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  249. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  250. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  251. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  252. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  253. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  254. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  255. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  256. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  257. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  258. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  259. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  260. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  261. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  262. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  263. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  264. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  265. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  266. quove modo possent offecto lumine obire
  267. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  268. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  269. omnia convisunt clara loca candida luce,
  270. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  271. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  272. tollere et incertis crerint committere ventis.
  273. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  274. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  275. florida fulserunt viridanti prata colore,
  276. arboribusque datumst variis exinde per auras
  277. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  278. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  279. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  280. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  281. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  282. multa modis multis varia ratione coorta.
  283. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  284. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  285. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  286. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  287. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  288. imbribus et calido solis concreta vapore;
  289. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  290. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  291. principio genus alituum variaeque volucres
  292. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  293. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  294. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  295. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  296. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  297. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  298. crescebant uteri terram radicibus apti;
  299. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  300. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  301. convertebat ibi natura foramina terrae
  302. et sucum venis cogebat fundere apertis
  303. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  304. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  305. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  306. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  307. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  308. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  309. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  310. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  311. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  312. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  313. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  314. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  315. simul volucres variantibus formis.
  316. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  317. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  318. mutat enim mundi naturam totius aetas
  319. ex alioque alius status excipere omnia debet
  320. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  321. omnia commutat natura et vertere cogit.
  322. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  323. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  324. sic igitur mundi naturam totius aetas
  325. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  326. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  327. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  328. conatast mira facie membrisque coorta,
  329. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  330. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  331. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  332. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  333. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  334. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  335. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  336. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  337. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  338. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  339. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  340. ut propagando possint procudere saecla;
  341. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  342. semina qua possint membris manare remissis,
  343. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  344. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  345. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  346. nec potuisse propagando procudere prolem.
  347. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  348. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  349. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  350. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  351. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  352. principio genus acre leonum saevaque saecla
  353. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  354. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  355. et genus omne quod est veterino semine partum
  356. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  357. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  358. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  359. sunt et larga suo sine pabula parta labore,